장음표시 사용
201쪽
damento statuetur calorem esse ὲ mota orbiculari valido & perturbato, senum esse a motu undulato, reciproco, non ita vehementi: χO. lumen esse d motu celeri vibrato & imperrurbato. 1o. Calores & seni nos ad origin em suam ducunt, scilicet mediante calore ain proximamus ad calida , mediante sono ad sonora : revera si sonus percutiatur, manemus ancipites ; ita pariter si lumen
repercutiatur, conVertimur Verriis corpus
renectens: quanquam non ita certo calida & sonora ducunt nos ad originem quam lucida, quia luminis motus vibratus est: scut homo coecus baculo suo utitur & tentat qua via procedere debeat, it ut agnoscat mediante baculo causam offensionis : sic per radium vibratum ducimur ad originem lucidi: porro alii motus vibrati non sunt, non lunt adeo breves , denique specialis oculi dispositio ,stus & motus quo radii tangunt nervos multhm conferunt ad illud phoenomenon :sed illa fusus postea. Objicies 10. Si lumen consisteret in materia subtilissima vehementius agitata
quaeque transire debeat per aerem radiis imperturbatis sequeretur fore tenebras cum tempore sereno ventis maximis &pugnantibus agitatur aer. Contra experientiam consequens, e go & antecedens.
202쪽
mdifica particularis. I 8s Huic obaechioni factum est satis & absilute negari debet major. Nam haec Vehemens agitatio aeris non impedit quominus radiis imperturbatis propagetur lumen , sicut si lapis projiciatur in Currentem fluvium,non impeditur a currente quominus fiant circὲ punctiim projectionis tanquam circa centrum orbes qui undulatione fiant majores & majores: sed est ratio mechanica essicacior qua istud persuadetur de lumine: enimvero materia qua propagatur lumen longe subtilior est ipso aere, cujus materia relaeivὸ ad aeth ream crassior est: unde in aere patentes debent concipi meatus & canaliculi per quos haec materia fluida sine ulla perturbatione fuit, lices rapiatur aer determinatione opposita determinationi aethereae substantiae. Patentes illos meatus in aere
ad libitum non fingi persuasuris habebit
qui experimentis constantissimis deteget vias esse huicce materiae per ipsas trabes, per medios lapides , sed revera interruptas ; unde dum egreditur ab illis corporibus, non excitat amplius lumen. Denique motus vibratus luminis facit ut quantumvis agitetur aer radii veniant imperturbati ad oculos: sic aer agitetur in limpano a determinatione & agitatione
possibilibus, s foramine occluse percutias
unam pelliculam, ex altera parte sentietur ictus.
203쪽
186 Pldifica pa=ticularis. Objicies 6Q. Lumen in corpore solido est quid simile sensationi luminis excitatae
7n anima, quippe nemo dat quod non habet: ergo non consistit in materia su tilissima motu celeri & vibrato agitata.
N. ant. Et ad probationem primo retorqueo argumentum: nemo dat quod
non habet ; sed gladius dat dolorem: ergo gladius habet dolorem; quod certὸ
absurdum est.2o. Objectum proprie non dat animae sensationem luminis, quemadmodum yladius est occaso cur excitetur in anima se satio doloris; sic radius est occasio cur e citetur sensatio luminis : revera ut anima distinguat objecta ad conservationem sui corporis, refert ad objecta quae sunt occasiones sensationum formas similes sensationibus , quemadmodum impressones suas omnes refert ad partes organicas singulatium impressionum , ut nos at quaenam partes sint organa sensationum : sed non magis formae illae similes sensationibus sunt in corporibus extra noS cogitam .
tes positis quam sensus intimi, & aliae impressiones in partibus organicis quam dolor in digito; imo in tibia lignea ,
amor in corde , perceptio & imaginatio in partibus capitis: quamobrem quaecumque sunt qualitates sensiles & patheticae non sunt in corporibus, nec pertinent
204쪽
Pbfica particularis. I trad corpora: sunt bona nostrae animae, quae immediate largimur corporibus &liberaliter: ita sane lumen solis meum est, colores mei sunt, sic odores, sic sapores, &c. Infelix ergo homo, qui hisce Omnibus perfectior, quaerit & sectatur avidius haec objecta quae non sunt nisi sui principii cogitantis affectiones. Objicies o. Si lumen consisteret in impulsu aethereae substantiae, nunquam posset in instanti diffundi: atqui tamen eXperientia compertum est lumen in instanti diffundi ad quamlibet distantiam ; ergo lumen non debet explicari per impulsum
Io. Sunt qui majorem negant: nam putant inter oculum & selem materiam
subtilissimam ita esse contiguam sibi ut
nulla permittantur vacuola; proindeque quo instanti materia premitur a sele, premit fundum oculi ea ratione quasitoret baculus le ad oculos nostros. χQ. N. min. Scilicet propagatur lumen cum successione: quapropter sit
De Propagatione Luminis. Propagatur lumen & diffunditur, vibratur ratio recto, ut patet in umbris& depictis imaginibus, in oculi lando. Diffunditur circum quinue, quia lucida
205쪽
lucent in orbem : imminuitur in propagatione, quia qud major est corporis
illuminati distantia a lucido, etiam a sole,
eb. debiliori . luce aspergitur. . Est in lumine conjunctio, tum mia prope centrum lucidi corporis radii sunt magis conjuncti quam versus circumferentiam. Sic conjunguntur radii in se
culis ustoriis, sic faces plures simul accensae magis illustrant objecta corporea. Est aliquando oppositio in radiis, tun que fulgor unius corporis fulgorem Vincit alterius: est aliquand5 concordia; sie plures faces sibi non nocent. Est denique celeritas, quae tanta est ut plures voluerint instantaneo nisu a corpore lucido ad oculum excitari sensationem luminis in anima: Sic Caseesius qui rem explicuit exemplo baculi quo coecus utitur , exemplo aquae infusae in syphonibus. Attamen illuci & rationi & experientiae contrarium est. Rationi quidem, quia erficitur lumen pressione materiae. subtiis: porro partes hujusce materiae eam non habent continuitatem quam habet baculus, partes non sunt ita inter se colligatae. Et certe debilitatur lumen : porro haec debilitatio arguit propagationem esse successivam: quippe u foret instantanea, qualis foret in baculo, tantus foret nisiis in
extremitate una tangente Oculum, quantus
206쪽
Ph ura partisularis. I 8 foret in extremitate tangente selem, quod est experientiae contrarium & debilitationi. De Reflexione Luminis, ubi de Dioptrica ct Cato rica. Voces sacras huic scientiae primo e
1 v. Reflexio luminis est luminis reditus Versds planum parallelum plano in quo incidit, sive illa plana sint realia, sive sint imaginaria: aliter definiri potest : progresso luminis in anteriorem partem spatii quam respicit corpus opacum, siaundum eam si perficiem quam corpori lucido objicit. 2.. Corpus radiorum dicitur illud quod
lumen vel Gilores emittit per medium diaphanum: lumen & colores vocantur
radii; si emittat lumen dicitur lucidum;
si emittat colores dicitur coloratum. 3o. Corpus speculare est quodlibet co pus opacum sensibiliter positum. Porro vel est planum , vel est convexum, Vel
est concavum: concavum & convexum,
vel in sphaericum , vel cylindricum , Vel conicum , vel pyramidale, vel ellipticum, vel parabolicum, vel hyperbolicum, &c. O. Linea incidentiae ea est secundum quam radius rectus in superficiem corporis specularis incidit, ut linea A B. fg. s. 1Ο. II. tab. I 4.3
207쪽
iso Phsica particuiaris. Io. Punctum incidentiae & punctum reflexionis idem est: nempe id in quo linea incidentiae terminatur, & quo linea referionis incipit, ut punctum B. Linea perpendicularis seu orthogonaliter ere sta in puncto incidentiae dividens lineam incidentiae & lineam reflexionis , est linea K B M perpendicularis plano C D tangenti, & speculum Convexum F B G, & concavum H B I Mdenotanti speculuin planum DBC fig. Io. II.) haec perpendicularis in speculis sphaericis, tam concavis quam comvexis, temper transit per Centrum
7o. Superficies reflexionis dicitur illa s perficies imaginaria supra speculum erecta, terminata linea perpendiculari & catheto reflexioniS. 8'. Catherus reflexionis est linea quae ducitur a Tuncto a quo terminatur reflexio, & quidem normaliter ad planum de signans speculum planum, & tam speculum convexum F B G, quam concavum
H B I. Talis est linea E C. 9'. Cathetus incidentiae est linea quae
ex puncto corporis radiantis ducitur normaliter ad planum & denotans speculum planum , & tangens speculum conVexum nec-non concavum in puncto incidentiae.
Talis est linea recta A D. 1'. Superficies incidentiae est superficies
208쪽
Pldifica particularis. I9 Iimaginaria stapra speculum erecta, termi nata catheto incidentiae & linea perpe diculari. II O. Angulus incidentiae is est quem subtendit cathetus incidentiae, is est quem linea incidentiae A B constituit cum linea recta D B, ut angulus A B D, & Α i 3 F in speculo concavo. fig. 9. Io. II. I 2o. Angulus reflexionis is est quem subtendit Catherus reflexionis, is est quem constituit linea reflexionis B E cum line
I Q. Angulus incidentiae constituitur &linea incid tiar & catheto dc linea recta plani. ΙΑΟ. Triangulus reflexionis is est qui continetur & linea reflexionis & Catheto,& linea recta plani.
I 1'. Imago dicitur forma objecti: ain paret intra aut extr1 speculum. 16'. Locus imaginis est locus ubi ain paret imago. 17Q. Ex perpendiculari & lineis incidentiae atque reflexionis fiunt anguli duo acuti qui dicuntur inclinationes radii,
ut angulus A B Κ & angulus E B Κ. Discrimen est aliquod in modo quo haec specula objecta exhibent. Scilicὸt imago in speculo plano aequalis est o jecto , & corpus ultra speculum tautum
209쪽
is et Plesica particularis. apparet quantum est citra. Sit corpus A. Sit punctum incidentiae B versus oculum E. Imago apparebit versus H. fig. 9.)In convexis non ita se res habet: radii extrinsecus dissipantur, intra speculum magis aristamur, citius Coeunt: hinc imago rei angustior est, nec longe ab extima stiperficie removetur. Res aliter se habet in concavis, in qui- bus radii multi multum ad se accedunt, dc plures in oculum illabuntur: hinc imago est magis explicata; hinc non tantum sem-ma objecti fastigia, ut in speculis convexis, sed partes objectorum laterales & d vexae exhibentur; ideoque species objectorum major apparet.
Quae spectant ad caioptricam integris voluminibus vix possunt comprehendi: las hypotheses hic complectar ex quiabus pendet. De prima Suppositione seu 'pothest. Anguli incidentiae & reflexionis sentaequales: haec hypothesis est fundament iis omnium a quibus Catoptrica pendet. Alii alias dederunt rationes quibus eam
210쪽
Assertur Ratio Cartesi. Suam dedit rationem Cartesius,quae sane ingeniosa est; haec autem ratio sic fere
Proponitur : quando corpus movetur secundum diagonalem alicujus parallel grammi, distingui debent duae determinationes ex quibus resultat diagonalis, alia, secundum horisontalem D B, alia secundum perpendicularem A D. fig. 9.ὶ Porro si pila secundum determinationem
diagonalem moveatur verssis planum C Din puncto B , tunc planum resistit quiadem determinationi perpendiculari deor-ssim, sed non resistit aut determinationi
perpendiculari surssim Sc horisontali; imbadjuvat determinationem perpendicularem sursum: ergo quia motus pilae spectatur ut non imminutus, adeoque pila resilire debet, non quidem Verrus perpendicularem , quia planum non nocuit determinationi horisontali quae permanet: non
etiam secundum horisontalem , quia licet planum impediat perpendicularem deorsum, non impedit perpendicularem sursum, imo adjuvat: ergo pila progreditur secundum diagonalem alterius parallelogrammi omnin5 aequalis parallelogram--ano in quo continetur linea incidentiae. Et certe , inquit Cartesius, describ