Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

231쪽

αi Phoca partisularis. Hinc 1 Idem objectum visum a duobus hominibus non videtur sub eadem coloris ratione, licet ab iisdem eadem

voce dicatur coloratum , V. g. mbrum rnam rtὸ non est eadem mechanica dis. positio oculorum, non est eadem dispositio medii, seu radii reflectuntur diversimode in diversas partes: sicut idem cibus varie gustatur a pluribus hominibus; cum hoc tamen discrimine quod in saporibus differentia sit magis sensilis quam an coloribus, quia saporum sensationes excitantur partibus sapidis maxime sensilibus : at vero sensationes colorum eX- citantur partibus insensilibus. Hinc χo. Omnes qualitates sensiles in organis nihil aliud sunt quam impulsus varii organorum; quapropter quilibet sensus vere tactus est : sed ista alibi. OBIECTIONUM S O LU T I o. Objicies io. Datur color in Eucharistia ex parte objecti, puta albedo panis: atqui non datur in Eucharistia configur

lio partium externarum panis apta ad lumen certa ratione reflectendum : ergo

color ex part objecti non consistit in mechanica dispositione partium externarum apta ad lumen reflectendum. Antequam huic argumento respondeam.

232쪽

Pbsica particularis. ZI Fhaec certa sint: primum, ex intimo sensu easdem elle imprestiones in nobis cogitantibus post consecrationem quae erant ante , proindeque juxta leges unionis eaudem esse animae relationes. Secundum. Auctoritate Scripturarum, sanctorum Patrum , Conciliorum, nec-non perpetua traditione Ecclesiae tum graecae, tum latinae, nullum superesse panem in Eucharistiavera conversione & transsubstantiatione panis in corpus Christi Domini; unde minor argumenti fide certa est. Sed . utrum ex parte objecti sit idem color panis post consecrationem, qui erat ante consecrationem, difficultasQui Peripateticorum doctrinam sectan-rur, in qua admittunmr qualitates quaedam lealiter distinctae a suis substantiis, saltem divinitus ab iis separabiles , qui

colorem admittunt ut accidens ab lutum, ii certἡ possunt post consecrationem admittere colorem ut quamdam entitatem

separatam a substantia panis: sed illi dicere nequeunt. colorem ex parte objecti consistere in dispositione mechanica partium externarum apta ad refleetencium lumen: alioquin cum admittunt colorem ex parte objecti in Eucharistia, admitterent consequenter panem: unde quia Wiclesus admittebat esse post consecra--tionem Verum colorem panis, eumdem

233쪽

116 PMfica particularis.

qui erat ante consecrationem, damnatus est cum dixit accidentia non manere sine

subjecto; hoc enim erat Wiclefi ratiocinium : est post consecrationem idem color panis qui erat ante consecrationem ;sed accidentia non manent sine subjecto: ergo idem est subjectum : ergo idem panis , ergo nulla conversio, nulla trania substantiatio : sed , ut advertis Eminentissimus Cardinalis de Alliaco, anathema Concilii Constantiensis non cadit in eos qui negarent dari accidentia vel divinitus separabilia a substantiis, qui non admitterent in corporibus qualitates sensiles ab ipsis distinctas, qui dicerent non manere in Eucharistia eumdem colorem panis. Verum cum sint eaedem impressiones, clim sint eadem testimonia, quomodo excitantur illae impressiones, si non maneat

color ex parte objecti Z En dissicultas. Ut selvatur , quidam dicunt Christum ipsum praesentem in Eucharistia ab luta

sua potentia facere ut maneant eaedem impressiones quas consequantur eaedem animae relationes & testimonia. Hoc autem fieri posse nemo dubitare potest: scilicεt eatenus sent in nobis cogitantibas

impressiones quas consequuntur relationes& animae testimonia, quatenus Deus prosemmo suo jure instituit hanc legem runde si Deus voluit ut occasione Eucha

ristiae

234쪽

Pbfica particularis. 2IIristiae eaedem permanerent impressiones cum iisdem relationibus certe potuit: potuit , inquam , velle quia cum in hocce 'enerabili Sacramento Christum semetipsum obtulerit tanquam cibum & potum Sanctorum , ide5 potuit facere ut forent semper panis & vini impressiones quae sunt

vulgaria alimenta corporis nostri: nam sicut pane & vino saginatur corpus nostrum, ita anima ver in Eucharistia de Deo saginatur, ut habet Tertullianus. Alii dicunt, superficiem aeris proxi

ambientis hostiam, posse reflectere radios luminis ad oculum, Deo quidem volente, eo modo quo prius reflectebantur a pane& vino: unde eadem in aere 3c oculis affectio; proindeque eadem in anima sensatio cum iisdem relationibus excitatur

post consecrationem , quae ante.

Denique alii volunt consecratione hostiae quamlibet moleculam panis & vini ultimo sensilem converti in Christi cor pus organisatum , ita ut illa corpuscula teneant inter se dispositionem quam tenebant moleculae panis & vini ultimo sensiles.

Docent consequenter Christi corpus reflectere radios ad oculum eadem ratione

- qua prius reflectebantur moleculis ultimo sensilibus panis & vini ; proindeque easdem esse impressiones cum iisdem relationibus. Hinc apud illos color in Eu- Tom. n. Κ

235쪽

ais . Ph ca particularis. charistia non est quidem dispositio me-Chanica partium externarum panis & vini seu molecularum ultimo setistium panis& vini, sed est dispositio mechanica illorum corpusculorum quae inter se tenent eamdem dispositionem , quam tenebanterius moleculae panis & vini ultimo sensiles: quae quidem opinio maxime conis

sena est cum principiis physicis: nec

ideo tamen proponitur tanquam certa. Hoc conflat eaulem esse impressiones, easdem relationes ex intimo sense: constat auctoritate Christi dicentis' hoc est corpus meum, ipsum esse in Eucharistia

Praesentem contra Calvinitas, & constat contra Lutheranos veram esse conversionem panis & vini in corpus & sanguinem Christi; haec constant traditione universali & continua tum ante haereses devenerabili Sacramento natas, tum post schismata exorta. Sed quomodo maneant eaedem impressiones, eaedem relationes

facta conversione quis hoc poterit definire 3 nimirum sapientia Dei potens fa-Cere ea quae promisit, novit mille & mille vias nobis prorsus incognitas quibus uri potest: unae si nos in nostris ' tenebris positi possimus tamen vias quasdam possibiles assignare quibus hoc ipsem Deus possit exequi, quare jam contumaces sumus 3 quare non credimus ei apud quem

Diuitiaco by

236쪽

'difica particularis. nullum verbum impossibile est 3 Itaque

si qua sit dissicultas de modo quo fiant impressiones, licitum si Philosephis silva

& incolumi fide nostra afferre viam quam ratio possibilem esse sita det , ut fratribus nostris errantibus tollatur lapis offensionis , ut sapientia Catholicorum non habeatur ut stultitia, sed possit aliquaterius cum fide nostra conciliari ratio. Objicies ais. Si color in objecto colo-- rato consisteret in configuratione partium CXternarum quatenus apta ad reflectendum lumen, quamdiu foret configuratio partium tamdiu existeret color: atqui istud falsium est, siquidem evanescunt colores absente corpore lucido. D1st. maj. Tamdiu existeret color ex parte objecti C. parte medii, oculi& animae N. Atqui tunc non existit color dist. min. ex parte oculi, medii &animae C. Ex parte objecti N. Itaque si modo annihilaretur anima maia nent1bus sole, aere & oculo, foret lumen

ex parte solis, aeris, oculi, non animae.11mul cum anima destrueretur oculus,

foret lumem ex parte selis & actis: gi

sol non vibraret radios re tamen idem imotus seret in oculo, foret in oculo lumen , foret in anima: denique si sole non existente foret idem motus in materia aetherea lux esset in acte, sic primo

237쪽

axo Ph ica particularis. die cum di xit Deus: fiat lux,&facta est lux. Objicies 3 q. Si color ex parte objecti

consisteret in configuratione partium externarum , mutata configuratione illarum Partium mutaretur. color : sed illud ex-Perientiae repugnat: nam v. g. duo marmora exquisite laevigentur non ide5 exhibebunt eumdem colorem, in uno erit albedo, in altero nigredo. Dist. min. Mutata configuratione partium sensilium non mutatur C. Insensilium N. Proindeque color non est configuratio partium sensilium, sed est co figuratio insensilium. Itaque paries duplicis sunt generis, sensiles & insensiles: porro color ex parte objecti non consistit in configuratione partium externarum sensilium , sed consistit

in configuratione partium externarum i sensilium, proindeque mutata configur tione partium externarum sensilium,rever1 non mutatur color, sed mutata configuratione partium insensilium mutatur color ex parte objecti, ut antea multis experimentis probatum est. Iam verb pa

tes marmorum albi & nigri insensiles esse diversimodὸ dispositas patet ope microscopii. Objicies o. Si color ex parte objecti nihil aliud esset quam certa configuratio Partium externarum vel insensilivin non

238쪽

Pbfica particularis.

posset explicari quomodo tot sensationes diveris colorum sint in nobis ad praesentiam objectorum v. g. sensationes albedinis, nigredinis &aliae innumerae: sed non debemus amplecti sententiam qua posita phoe-

nomena non explicantur : ergo, &c.

N. maj. Enimverb partes insens1les corporum possunt esse infinitis modis positae: itaque lumen infinitis modis reflectere &refrangere possunt: ergo. infinitis modis tangi potest oculi fundum : ergo infinitae colorum sensationes ex infinitudine configurationum haberi possunt sicut infinitae norum sensationes habentur ex variis modis quibus nervus auditorius pulsatur. Et certe nonne clarius & tacilius infinitae colorum sensationes Intelliguntur

ex variis infinitisque modis quibus disponuntur corpora, reflectuntur & refranguntur radii quam ex infinitis qualitatibus physicis quae sint ipsae colores inexistentes corporibus a quibus perperub fluant sine ulla imminutione ex parte objecti

tanquam species impressae objectorum nonne magis elucescit sapientia & ars summa Conditoris in hacce mechanica agendi ratione quam assignamus nonne,

inquam , magis elucescit quam in ilissaridis & jejunis qualitatibus , quarum essentia nequit intelligi, causa productrix assignari, existentia determinari, propagis

239쪽

111 Ph ca particularis. Concipi, virtus explicari 3 quid enim amabo vos species quae sit albedo in albo' Corpore λ quomodo haec species tangit animam 3 quomodo pervenit ad oculum 3 quomodo fluit per medium diaphanum, R in ipso transit invisibilis ab uno corpore ad aliud 3 quomodo reflectitur &restangitur 3 haec sunt quae nunquam 1 Commentatoribus indagata, nunquam laeeunt exposita: sint igitur commentitiae x es quae nihil declarant, sed quibus erassa &' sapina ignorantia tegitur , &mallem audire rusticum qui ultro fateretur a se non capi quomoJo objectum album videatur, qu m commentatorem alto

supercilio & .vocibus insolitis vociferantem illud oriri a specie quidam Phinea visibili, quae sit albedo orie sto inexistens, aliasque voces quibus illarum specierum uxum 'grandiloquus & graviter senans non explicare quidem, sed loqui conaretur. Quotvlex fit Color.

Colorum infinitar species. Surre tamen quaedam generales divisiones ad quas re-Vocantur omnes. Color alter dicitur fixus, alter fugax , alter verus , alter apparens, alter primitivus, alter secundarius.. Color fixus is est qui oritur ex disp: sitione objecti colorati difficilε mobili ab

240쪽

Phfica particularis. 223

objecto, ut nigredo marmoriS, mrVi, &c. Fugax is est qui oritur ex dispositione Partium corporis colorati facile mobil , ut colores in collo columbarum , in ampullis ex aqua & sepone formatis: aif-rerunt quoa partium dispositio una sit dissicile mobilis, alia vero facile mobilis: erit tamen quaestio a quo sit color fugax& mutabilis. Color verus dicitur ille qui oritur ex dispositione objecti minime mutata per

medium & oculum , ut nigredo in ma more : apparens autem dicitur ille qui

non oritur simpliciter ex ipsa objecti dis positione, sed oritur ex interposim alterius corporis : se interpositu prismmis multis coloribus pingitur corpus sine mutatione sui. Dissicultas tamen erit quomodδ colores veri & apparentes differant. Color primitivus dicitur qui ab alio colore non derivatur : ille vero derivatus est & secundarius, qui ex pluribus aliis ortum habet permixtis & temperatis; unde quaestio quinam colores dici possint primitivi : denique quae debeat esse dispositio mechanica partium corporis albi de corporis nigri: ubi sese offerunt plura naturae miracula , circI quae vide Clarissimos Bylium Sc Marione, utrumque de eotoribus disputantem.

SEARCH

MENU NAVIGATION