장음표시 사용
251쪽
es nigri plurimos habent poros quibus radii selares transeundo restangi possunt ;unde quae fit ab ipsis reflexio debilior est: , quod autem poros habeant plures quibus radii transeant, pates quia est in illis quaedam diaphaneitas ; unde licet partes
eorum sint duriores, tamen & propter levitatem & propter transparentiam nigrum excitare debent colorem: imo si minor sit prosunditas eorum lapidum ,
jam non apparent nigri, sed pellucidi; deinde in poris illorum lapidum sunt se
res partes salinae ex quibus durities & sulphureae, quae collisione inflammantur.
Ex dictis de albedis & nigredine s 'quitur alios colores, prout magis vel minus accedunt ad albedinem & nigredinem , magis vel miniis participare ex
dispositione alborum & nigrorum , & resultare ex via luminis non quidem diarecta, sed magis vel minas concava aut ConVexa, ex partibus perturbatis & diversmodὸ commotis; ideo si lumen transeat per prisma vitreum, ita ut radii declinent a via recta, tunc objectam videbit tur partim caeruleum, partim flavum.
252쪽
Cum nostris credimus praejudiciis, tribuimus objectis, puta igni, certam qualitatem peripateticam qua sit ipse aliter calidus; & ea petulantia id asseritur, ut vulgus irrideat eos qui malunt ignem esse formaliter calidum , licet f reantur ipsum esse caloriferum, quemadmodum negant esse dolorosum, licet sit dolorifer ,' id est, occasio doloris.
. Calor ex parte animae est sensitio specialis orta occasione alicujus impulsas in partibus nostri corporis: hinc somniantes patiuntur sensationes caloris, si fiat ea in nervis & membranis commotio quae fieri solet dum xcitatur sensatio caloris. Calor ex parte objecti est dispositio mechanica partium corporis sensationem caloris excitantis. Calor ex parte medii est dispositio mechanica medii specialis, qua transfer tur impulsus excitans sensationem caloris. Calor denique ex parte organi est specialis ille impulsus in partibus organicis:
253쪽
Ut si Culor, requiritur aliquis motus.' Pr. Nam in eo consistit calor, quod revera deprehenditur in corporibus quae ' calida dicuntur, & quo sublato, jam corpora calida non sunt: atqui motus d prehenditur in partibus calidi corporis,& sublato mom, corpora calida non sunt: sc dum crus digito fricatur, calor con-- Cipitur, quo cessante motu, non est amplius calor: igitur calor in aliquo motu consistit; enimvero si partes corporis C lidi vehementissimὸ agitari debeant, calor consistit praesertim in motu: atqui partes corporis calidi vehementissime agitari debent, v. g. aqua & alii liquores,
dum calida fiunt, sic moventur ut ebulliant : clavus ferreus malleo percussus calescit, rotae currus vel ignem concipiunt dum celerrime moventur , globus plom-beus explosus ἡ tormento calorem inciseit, manus affrictae incaleseunt: corpus ipuam,
si moveatur, incalescit & in sudores abit. Idem constat si serra lignum dividatur, si lima poliatur, si funes in navibus agitentur qui aliquando ignestum: unde
aqua marina, si tempestatibus commoveatur, tepescit, aer africus scintillat,
254쪽
Pbfica particularis. 23 nubes affrictie fulgurant ; ergo ut sit calor , requiritur motus. SECUNDA PROPOSITIO. Corpora actu calida postulant motum expansioum ct perturbatum partium insensilium. - Pr. Nam judicari debet in eo calorem
consistere, quo posito, intelligitur calor in corpore, & quo sublato tollitur: a qui posito motu partium insensilium ex- ansivo celeri & perturbato, ponitur ca-or, & illo sublato tollitur: hinc si corpus nostrum prematur & perturbate agitetur materia subtili, jam in anima
nostia attendente excitatur sensatio cal ris , ut infinitis patet experimentis: sic quia per aestatem aer expansivὸ & pe turbatὸ agitatus commovet partes nostri corporis, est in anima stasatio caloris: hinc ad praesentiam ignis excitatur calor ;hinc si ore patulo auram semas tunc erit sensatio caloris: at verδ si ore contracto
exfiigatur aura, tunc erit sensatio refrigerans , quia tunc motus non est pertu
- batus & expansivus, sed rectus: si clavus malleo adigatur in lignum, non ita incalescet dum penetrabit quans cum jam
adactus contundetur, quia cum clavus penetrat, motus non est tam expansivus
255쪽
138 Adifica particularis. quam cum adactus contundetur; ideo calor est iis axe rotae non in circum serentia, licet circumferentiae partes rapidius moveantur. Nempe motus in axe magis est perturbatus & expansivus. Idem patet in ferro limato & plumbo: scilicet si ferrum timetur, incalescit; si verb plumbum , tanrus non concipitur calor a plum . bo quantus a ferro. Ratio est quia partes ferri rigidiores sunt, & ideo non abraduntur facile ; ided morus propter contumacem partium adhaesionem maris perturbatus est in ferro quam .in plumbo. Missa facio alia. OBIECTIONUM SOLUTIO. Objicies i. Liquores nitrosi dc acidi multo spiritu abundant, fermentationem P omovent adeoque partes habent insensiles in motu vinementissimo positas : atqui tamen non excitant sensationem caloris; ergo, &c. Dist. maj. Partes habent insensiles in vehementissimo motu positas, non satis perturbato & in se reflexo ut excitetur calor, C. Satis perturbato & in se reflexo, N. Eodem modo distingue consequens. Itaque in limoribus nitrosis & acidis motus est satis vehemens; sed cum non sit
satis perturbatus, illi liquores soli calo-
256쪽
Phfica particularis. 239 rem non procreant, sed si permisceantur Cum aliis corporibus quibus perturbatus fiat motus, jam calor procreatur; putas permisceantur cum talibus altatinis, v. g. si spiritus nitri affundatur sali fixo,
procreatur calor, quia hac affusione motus fit perturbatuS. Praeterea simi quaedam corpora quae motum habent perturbatum, quae tamen dum agunt in corpus nostrum non esiciunt in ipse motum hunc perturbatum,& ideo calorem non excitant in nobis; quod ut explicetur, haud abs re futurum est si dicatur aliquid 1 nobis de corporibus prout in nostrum agunt, imo ne
aberrem 1 proposito de ipsis liquoribus.
I Q. Sunt quaedam corpora quae corpus
nostrum statim calefaciunt & postea re frigeranti ita sane liquores simi qui habent partes motu vehementissimo & pe turbato agitatas, quae calefaciunt Loito& postea refrigerant ; nam ea calefaciunt quae motum perturbatum & expansivum
Hiciunt, & ea refrigerant quae faciunt ut motus sit perturbatus: porrδ quidam liquores, quia partes habent vehementis simo & perturbato motu agitatas, faciunt ut motus sanguinis sit perturbatus ; quia aut secum abripiunt, aut secant plurimos
in sanguine liquores viscoses atque stomachi phlegmata quibus confusus &ver-
257쪽
r o Phsica particularis. turbatus erat sanguis: hine si accipias
seiritum vini affusum aquae maxim8 r frigeratur corpus, quod certe incalesceret, si meram aquam haurires ; quippZquae in ore frigidissima sent calorem 1 pius in sanguine procreant, quaeque calidissima sunt in ore , ea inpius tinguianem refrigerant; ideo viator defatigatus itinere, etiam aestivo tempore ad ignem accedit, articulos crurum femorumque aspergit aqua quae dicitur aqua vitae: nia
miris sunt tunc in poris humores plurimi crassiores & viscosi, qui si remanerent , agerent in nervulos corrodendo,& perturbarent sanguinis motum in Venulis arteriolisque ; at ope ignis & ardentis aquae humores attenuati dissipantur. 20. Observari debet figuram partium maximὸ inservire ad sensationem essiciendam caloris; sint enim corpora quaedam quorum mechanica configuratio magis apta est ut procreetur in nobis motus perturbatus & confusius: hinc certis temporibus aer frigidior, quia ventus flat ex illa parte ex qua veniunt Corpuscula, quae non sint satis cuspidalia ut motus Procreetur perturbatus in partibus insensilibus nostri corporis, licet tantum non habeant morum quantum alia; calidiora tamen sentiuntur, ut patet in pipere, e
258쪽
Pbdifica particularis. 16 Iobjicies 1'. Motus caloris est potius orbicularis quIm perturbatus, ut patet in aqua fervidius ebulliente. N. Videlicet ipse motus aquae ferventis, qui dicitur orbicularis propter circumstantes aquas δc aerem, est tamen perturbatus in omnibus suis partibus; ex quo concludere debemus motus in perturbatione esse posse varios, alios instare spirarum , alios instar fulgurationis, alios instar fermentationis, &c. qui possunt omnes sensationem caloris emcere. Objicies 30. Motus est varius & perturbatus in corporibus fluidis, v. g. in aqua , aere, argento vivo: atqui tamen ista corpora non sunt calida ; ergo , &c. Dist. maj. Non satis vehemens, C. Satis vehemens, N.
Ut intelligatur responsio, sciendum est corpora esse calida & frigida relative ad nos & absolute : deinde non sufficit quilibet motus perturbatus ad excitandam sensationem caloris, sed debet esse satis Vehemens respectu nostri: hinc quae calida sunt respecta unius non sunt respectu alterius, imb unum & idem potest esse calidum & frigidum respectu ejusdem hominis, pro diversa dispositione corporis ; v. g. si diebus aestivis, cum incalescit
corpus, manus ponatur in aqua extracta
recens e puteo, frigoris sensum intimum Tom. n. L
259쪽
α α Ph ica particularis. patiemur: at vero si diebus hyemalibus,
Trigescente corpore, ponatur manus in aqua ex eodem puteo recens extracta,
Excitabitur potius tepidi caloris sensatio quam frigoris; neque, ut illud explicetur
phoenomenon, debemus recurrere ad antiperistases, dc asserere cum Peripateticis qualitatem frigoris per aestatem a qualitate caloris fortiori obsessam sese recipere an loca subterranea, dum per hyemem caloris qualitas vicissim oppugnata a qua-
Iitate frigoris sibi infensitima eadem petit
loca: ad has, inquam , vias 'recurrere non debemus, sunt enim nomina quae nihil explicant nec nos reddunt doctio-mS: itaque consequenter a/ ea quae superius fiuit sic mechanice solvi potest difficultas. Sol diebus hyemalibus paucis horis lucet supra nostrum horisentem ; radii ejus sunt maxime obliqui, idedque materiasibtilissma circumfusa circa nos est in
motu minus perturbato ; ipsa minus perturbat aerem & partes nostri corporis , dum e contrario in locis subterraneis pla-. ximae partes minerales terrae, fumi, neC- non rubterraneus ignis materiam ponunt
in mota ma8is perturbato quis sint partes nostri corporis ; ideo si aqua e puteo recens extracta tangatur, debet potius imprimere sensum caloris quain frigoris:
260쪽
Ph ica particularis. 2 at diebus aestivis sol diutius est sit pra nostrum hori sontem , tantam non habet in suis radiis obliquitatem, magis perturbat' materiam subtilissimam , adeoque aerem, adeoque partes nostri corporis y cum econtrario aer in locis subterraneis sit minus perturbatus: hinc clim aqua e Puteo recens extracta tangitur, frigoris sei1- sim excitare debet.
Ex his duo liceat inferre. Primum est fieri posse ut duorum hominum tangentium idem corpus unus assiciatur sensa- tione caloris , alter sensatione frigoris: si corpus quod tangitur a Petro partes habeat subtilissimas in motu positas magis perturbato & vehementi quam sit in ' partibus corporis Petri, si periurbet partes Petri, erit caloris occasio in Petro; at verδ si habeat partes subtilissimas in motu positas minus perturbato & vehementiquam sit in partibus corporis Pauli, si non perturbet Partes Pauli, erit occasio frigoris in Paulo: unde si partes duae di verse ejusdem Pauli sint diversimode agitatae, v. g. manus dextra & manus sinistra, poterit esse sensatio frigoris in una minu, sensitio caloris in alterL Caloris quidem si partes manus perturbentur contacta corporis, frigoris vero si minus perturbentur : ergo pro diversa textura partium corporis nostri, pro diversa sanguinis agi-