Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

281쪽

m ica particularis.162 DE L g I P A TDiximus ignem esse levem : Quaeritur quid sit levitas.

Voluere. Peripatetici levitatem gravitatem esse certas corporum proprietates

tuae manarent ab eorum propria forma ubstantiali, quia , inquiunt, lapis amat

centrum , ignis autem petit circumferentiam vorticis & tendit ad lunae concavum ; qui n re ad occulta pro more si1o recurrimi mysteria r in re , inquam , mechanica & mere naturali; qui quidem explicandi modus non facit nos docti res , imo veritati repugnat apertὸ : enim verb nullum corpus habet in se principissim motus a quantitatis motus & determinationis: porro gravitas & levitas non sunt nisi motus cum sua determina- .

tione conjunctus.' Quamobrem . Epicurei malὸ ratiocinantur ci,nx levitatem repetunt a natur1 quarumdam atomorum quibus placet tendere versus circumferentiam pro ingenita sua levitate. Mentem meam sic expono. Corpus in

se praecisὸ nec leve est nec grave, est enim indifferens ad motum & quietem, ad hanc vel illam quantitatem motus, ad hanc vel illam loci partem : itaque cOC-

282쪽

Pbfica partisularis. 26 pus illud leve est quod relictum sibi juxta

dispositiones mechanicas hujusce nostri vorticis tendit ab ipsius centro ad circumferentiam ; & illud grave est quod juxta

easdem dispositiones tendit vers is centrum. Hinc idem corpus leve & grave: leve quidem respectivὸ ad alia corpora ; de in eo sensu ignis gravis 4 nobis dicitur, nam ista Mechanica hujusce vorticis recedit a centro versus partes superiores &ad circumferentiam ; sed positus in aliqua parte circumserentiae vorticis, eidem Ivlechanica, forsan descenderet, sicque fieret gravis.

Difficultas igitur est quaenam sit dispositio mechanica hujusce vorticis quanat ut quaedam corpora descendant versus centrum, ascendant autem alia versus

circumferentiam, qua fiat ut idem corpus respectivὸ ad . diversa fluida ascendat vel descendat: de quo quidem phoenom no disputabitur ubi de gravitate corporum. Hae sint praecipuae affectiones ignis ex quibus ipsius natura pendet, sed variae ignium species: ignis autem Ommum perfectissimus 3Gpurissimus est sel, proindeque stellae fixae: de iis dieitam sepra.

Sed sunt ignes nostri varii pro vaxietate pabulorum ex quibus genexantur. Quaexi potest ex quibus partibus constent ignes nostri: particulae ter restres,

283쪽

α 6 Pldifica particularis.

cujuscumque sint magnitudinis aut figurae, cum singulae seorsim primi elementi motum sequuntiar, ignis formam habent ;Crassiores tamen, H continue non agitentur , pondere suo deorsum labentes hanc formam sponte exuunt: porro ignis noster esse nequit sine crassiusculis corporum terrestrium particulis, quibus alatur & renovetur: excitatur ignis noster quatenus expelluntur aliqua vi globuli coelestes ab intervallis particularum aliquarum terrestrium, quae deinde ab invicem disjunctie in sola materia primi

elementi natant, celerrimo ejus motu rapiuntur & quaquaversus impelluntur: conservatur autem quatenus particulae terresti es satis crassar & solidae, ad motum tamen aptae, ita a materia primi elementi impelluntur , ut globulos cocelestes

repellant ab illa materia in qua est ignis,& impediant quominus isti globuli occupent intervalla prius relicta a primo elemento : nam si occuparent, ignem extinguerent: sed requii itui tandem alimentum ς nam dum particulae terrestres impingunt in globulos, non possunt ab illis impediri ne ulterius pergant, tuncque egressae ex .loco in quo primum et mentum seas exercet vires, ignis formam amittunt & in fumum abeunt. Ut haec accuratius consideret Cartesius ,

spectat

284쪽

Pbfica particulnis. 261 spectat quomodo ignis ex silicibus excutiatur i, quomodo ex lignis siccis nascatur, quomodo ex Collectione radiorum solis , quomodo in fulmine & aliis plurimis, De aliquibus eb loci dicam, caetera

data occasione prosequar.

I Q. Silices sunt satis duri 8c rigidi simulque satis friabiles: quia duri sunt& rigidi, si percutiantur a corpore duro,pori pleni globulis secundi elementi inniangustiores, & ideo globuli exiliunt. 20. Qitia sunt Diabiles, ictu vel uno compresse particular dissiliunt ab invicem,& innatantes primo elemento ignem

componunt.

Si percutias lignum quantum volueris non ideo ita scintillabit: nam globuli 'cundi elementi eodem tempore ex ipsius intervallis non discedent, sed nunc ex uno intervallo, nunc ex alio successive :itaque satis validὸ fulcari debet, partesque ipsius disjungi ut qu m celerrim8 a materia primi elementi rapiantur: sic si radii solis colligantur in unum, ope speculi concavi, fatis habent virium ad particulas Corporum terrestrium eadem ista celeritate commovendas: unde terrestres particulae quae nondum primo elemento innatant , si innatare incipiant & excutiant globulos secundi elementi extra se positos statim excitabitur ignis, adeoque omnis Tom. n. M

285쪽

a 66 Ph ica particularis. motus valde concitatus ad ipsum excitandum suffcit. Quanquam hoc pateat plurimis experimentis, v. g. in guttis aquae marinae quando quaedam ipsius partes leves ac stigidae spiculorum instar vibratae , vi tempestatis expellunt globulos secundi elementi e sua vicinia: v. g. in lignis putridis & piscibus , qui siccitatem acquirunt dum partes fiunt breviores, ita ut Weatus fiant tam angusti ut solum

primum elementum admittant: tamen requiritur in aliis plurimis quorumdam corporum mixtura ad excitandum ignem, ut videbitur ubi de meteoris : 'Porro inter varia ignis pabula praecipua lant oleaginosa corpora , V. R. oleum, cera, adeps , S c. sunt nitrola, sunt spirituosa, ἐκ alia de quibus agetur. DE AERE. Aer alterum est elementum Peripateticorum ; ab illis dicitur humidis imus &insigniter seigidus; a nobis autem corpus naturale liquidum , diaphanum , elasticum, rarum & graVe. Igitur ut natura

aeris intelligatur, debemus scire quid sit liquiditas, in quo consistit ratio diaphani, in quo vis elastica, in quo raritas;& tandem agendum de ipsius gravitate.

286쪽

m ca particularis. 26T DE L I QUI I D I T AT E. Liquiditas , ex parte corporis quod liquidum dicitur , est forma quaedam seu dilpositio mechanica, qua tale corpuS VΟ- citatur liquidum: porro maxime accedit

ad naturam fluidi; δc quaecumque defluido diximus , de liquido dici debent. Io. Partes liquidi corporis. insensiles Ioni debent in motu satis vehementiric autem motus in igne oritur praesertim a materia primi elementi; in aere autem, a materia secundi elementi; in aliis corporibus liquidis, ab utroque elemento. 2.. Partes corporis liquidi debent proinde esse intercisae & divulsae; ideoque debent innatare materiae subtili sive minutiarum , sive globulorum. 3o. Partes illae debent habere exteri

rem configurationem quae sit motui magis accommodata. Quanquam, ut liquorum naturam me

lius cognoscamus, juvat. ed loci aliqua de liquoribus addere. Liquores vel sunt macri vel sunt pingues : liquores macri partes habent quae facile separantur ab invicem, ideoque. figuram habere videntur quae levis sit, non aspera: ubi de aqua, aceto, vino& aliis liquoribus, pertequar fusilis quae sint liquoris macri proprietates.

287쪽

168 PMfica particularis. Pingues habent partes quari dissicilius

separantur , quarum figura irregularis :ubi de oleis, gummi, bituminibus agetur, dicam quid maxime pertineat ad vis

costatem partium. Unum nic exponam, nempe liquores

macros dissicile ligari cum pinguibus, ita ut si per aliquod tempus commorentur simul, fiat quaedam commissura quae facile desinit, quia mutuo separantur illi liquores & quilibet in suum abit corpus: v. g. si oleum immisceatur aquae, aceto &c. fit ex agitatione quaedam partium confusio , sed agitatione desinente, partes olei simul congregantur & in unum

corpus.

- Hujus phoenomeni ratio est, tum quia partes olei quae sunt totidem ramuli mutuo implicati, compres materia Qbtili penetrante & dimisa, debent tandem Congregari, tum quia partes illae diversi ponderis sepernatare debent aquis, &ideo congregari. Explicantur Phaenomena circa liquores.

Cum aqua infunditur vitreo scypho bene tersi , haec paulatim asstargit circa vitri parietes, ideoque seperficies ejus fit concava : quamobrem si duas bullas vitreas ponas in medio scyphi innatantes

288쪽

Pbdifica particularis. aquis, accedent illae ad margines scyphi ;quod si scyphus non sit terses, aqua paulatim deprimitur circa scyphi parietes ideoque ruperficies aquae fit conVeXa. Explicatur. Dum scyphus est benὸ ter sus , aqua immediate tangit superficiem scyphi, ideoque inter aquam & vitrum non est spatium interjectum , & consequenter vitri poris facile adhaeret aqua, quae fortius premitur in medio; proindeque attollitur paululum' versus margitines , ad quos ideo globuli accedere debent : cum scyphus pinguis est, jam aqua non tangit immediatὸ superficiem ejus; Nideoque aer jacet inter aquam & mrigines scyphi, proindeque vim suam exerit in partes aquae ad marginem positas, A

facit ut deprimantur. , i i

. Secundum sic habet: Si scyphus benὸ

expurgatus plenus sit . aqua, tunc super ficies aquae debet esse ubique plana. Explicatur. Quia ex omni parte aer puemit aequaliter, neque inter scyphi pari tes & aquas positae sunt aeris columnae.

Tertium sic habet: Si scyphus sit pinguis & plenus aqua, tunc superficies aquae

Explicatur. Quia cum aqua intime non adhaerest scyphi parietibus, & columnae aeris sint inter vitrum & aquam , ceres sustinet aquas & ad margines exerit Vim

289쪽

2 o Phdifica pinuuiaris. suam , propellitque aquas versus centrum: 'quod si globuli vitrei aquis imponantur,

tunc ad centrum accedent.

Ex his patet convexitatem aquae in illa hypothesi immerito repeti a Peripateticis ab amore continuitatis, independenter amechanicis dispositionibus, cum fere nulla sit convexitas in superficie aquarum, sis phi sint ters. Occasione illorum globulorum addi potest: tendunt versus locum altiorem &sibi conjunguntur: at vero si ambo cereisnt & pingues, in locum depressiorem descendunt & sibi conjunguntur. Hinc si unus sit vitreus & alter pinguis , tune vel ad motum sese impellent quasi forent

inimici dc infer . . . . . Ratio est quia cires: globulos vitreos aqua attollitur , proindeque locum alti rem vitreus petit: at Verb aqua premit circa pingues 8c cereos: igitur cereus petit locum deprestiorem; nec aliqua debet ladmitti antipathia aut sympatnia inter globulos quam haec a mechanicis affecti iribus prosecta. Ex hoc quod vasa quae continent liquores sint vel non sint repurgata, diversa

habentur phoenomena : nam atramentum

descendet potius quam assurget & in bullas coibit: at si pinguedinem tollas, ubi calamus tetigerit atramentum , illud perrimulas ascendet bene sparsum.

290쪽

Pb fica particularis. 27 IHujus phoenomeni ratio nulla est qu madducta , quia videlices atramentum non tangit immediate calamum pinguem, &ided calamum. inter & atramentum actpositus aequaliter ex omni parte premit& facit ut atramentum coeat in bullas: at tangit immediatἡ calamum non pinguem , ideoque cum non tanta sit vis actis positi inter rimulam quanta est vis actis prementis ex aliis partibus, atrame tum debet ascendere & benὰ spargi, pa res enim insensiles innituntur calami poris: sic pariter, si in syphone inversis

cujus crus longius & alterum crus brevius , infundatur aqua per orificium, aqua ascendet in crure breviori, altius

si nitidum sit, quam si sit oleosum. Hujus phoenomeni non est alia ratio quam quae fuit adducta. Quartum phoenomenon. QuM si calx viva aqua imoibatur, mollis illa sit, εcontrarid indurescit gypsum.

Explicamr. Partes calcis vivae ante effusionem aquae jam minutissimae sunt, quam maximὸ molles, setabiles in maximo motu positae ; proindeque dum accedit aqua, facile divisionem ponit inter partes illas, nec multum de seo deperdit motu, adeo ut non supersit nisi mollities. At vero

partes gypsi durae sent, satis erassae de maximae; hinc dum infundimr aqua, illa

SEARCH

MENU NAVIGATION