Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

271쪽

m sica particularii. . '

in caeteris liquoribus plurimus est aer ipsi

nativuS , ut. experimentis demonstrari potest: aer iste tem pine frigido non ita premitur a materia circumstante, - ideo vi sua elastica dilatatur, fiunt bullae, &augetur volumen; ideo vitrum & alia vasta in quibus continetur liquor cepius franguntur, ideo congelatus liquor debet

supranatare.

Hoc phoenomenon ab aere in aquis inclusum repetendum esse probari potest ex eo quod ii aqua congelatur, are cras sori expurgata , Vitra non frangantur. Liquores multis spiritibus abundantes, d c quorum sunt partes tenuiores, difficilius congelantur propter irrequietos illorum spirituum motus, & difficiles partium tenuiorum adhaesiones: hinc si vi- .num Remense congeletur, pars vini magis spirituosa se recipit in amphorae modium , mediam inter glaciem P pars est vini robustissima & generosissima, ut ex odoratu & gustu constat. . DE SICCIT AT Et Siccitas ex parte animae est sensatio quaedam orta ex affectione speciali nostri corporis: siccitas autem ex parte objecti

est 1 pecialis objecti dispositio, cujus contactu est in corpore nostro dispositio quae

272쪽

HUica particularis. a s 3 occasio est sensationis siccitatis in anima

nostra.

His positis, duo excitantur dubia. Primum : quid corpori nostro convenire debeat ut sit in anima sensatio siccitatis ;alterum : quae sit dispositio objecti cujus occasione oritur haec dispositio nostri

Circa primum , res est dissicilis, quam

conjeetiaris breviter absolvo. Ex parte nostri corporis humores debent dissiari, & cutis 1uam. mollitudinem amittere deber. Haec propositio videtur constare experientia ; tum quia quoties cutis mollitudinem amittit tuam , siccitatis sensationem patimur, tum quia toties mutatur siccitatis sensatio, quoties humida agunt in corpus nostrum: hinc

ignis siccus est, quia dimat humores &tollit camis mollirudinem: ideo mollitudo carnis est signum humidi temperamenti, ut patet in pueris, in mulieribus, & in viris pinguioribus; asperitas autem cutis& ariditas signum est temperamenti sicci& ut plurimum robusti, ut videre est in agrestibus, in viris militiae servientibus calore solis exsiccatis. Ex parte objecti, quod alterum dubium est, siccitas est vis dimandi partes humidiores corporis : sed vix definiri po- test in quanam disi sitione mechanica ris

273쪽

illa consistere debeat, tum quia corpora quaedam exsiccant alia, alia liquefaciunt ;unde vis illa relativa est & pendet ab ipsis corporibus in quae agit: sic ignis exsiccat lutum , liquefacit ceram. Quanquam hoc certum est, objectum illud partes habere positas in vehementissimo motu, quae nimirum obripiunt partes nostri corporis motui magis idoneas : sic lutum exsiccatur ab igne, sic massa ex qua fit panis, quia partes aquae ait uantur & abripiuntur : quod si idemigi in ceram liquefaciat, hinc est quia partes certe sunt Viscosae, oleosae, pinguiores , & sibimet intertextae aliae aliis, instar ramulorum sibi mutuo implicatorum. Inde non possitnt ita facile abripi & dividi nec-non attenuari; sed tamen si diutius cera objiciatur igni vehementissimo, dimantur partes molliores & non

Fluiditas ex parte animae est specialis sensatio orta occasione corporum quae fluida dicuntur, clim nimirum illa corpora successivὸ agunt in corpus nostrum sine ulla interruptione. Quaeritur quaenam sit mechanica corporum quorum occasone excitatur fluidia

274쪽

ri difica parrisularis. 23 3tatis sensatio; & quia fluidum illud est qimd facilὰ cadit manibus & dividitur, difficultas est quae sit Mechanica corporis facile cedentis manibus. Sit

PROPOSITIO.

Dispositis mechanica corporis fluidi hec est quod ipsius partes sint exigua , quod seseram habeant qua motus non impediatur ν- quod moveantur a materia subtilissima.

Pr. Nam in eo posita est Mechanica fluidi, quo posito, corpora facile cedunt obviis manibus & dividuntur': atqui posita partium exiguitate , I osita figura partium , quae motum non impedit., posito denique motu in illis partibus communicato a materia subtilissima, intelligitur quomod5 corpus facilε ce/at manibus obviis, facilε dividatur.

I . quidem partium exiguitas misit hconfert ad fluiditatem : nam si partes sint majusculae, non possiant facile moveri: contrario pulveres tenuissimi liquorum speciem praebent, ut videre est in ars nuta clepsydrarum : hinc si comminuas

solida corpora & dividas, fluida fient: sic ignis metalla dividens ea reddit fluida , sic aquae fortes divisione partium fluia ditatem conciliant solidis corporibus a

275쪽

a16 Ph ua particularis.

hinc corpora viscosa, v. g. ovorum albumina, crebrius agitata, fiunt magis fluida. Deinde vero figura partium multum confert ad fluiditatem ; quippe ratio figurae facere potest ut partes magis vel minus . secum cohaereant: ad fluiditarem autem

requiritur in partibus insensilibus parva vel nulla cohaesio: hinc conjicere licet Iartes corporis fluidi insensiles ad figur m rotundam cylindricam, & alias is

ves magis accedere, ex quibus textur a r

sultat, qua possunt a materia subtilissima

commoveri: porro si haec textura aliquando mutetur, corpora ex fluidis fiunthrma; v. g. spiritus urinae eductus leni calore, postquam diu fermentatus est in vase occluso hermetice, si conjungatur cum spiritu vini purissimo, concrescit in nivis speciem : sic spiritus salis & albu-men ovi agitata, si permisceantur, fiunt selidum corpus; ex quo Physici plures probabiliter voluerunt partes duras & sta-- biles pulli ex albumine ovi formari: Ggo figura in partibus multiis confert ad fluiditatem corporum. 'Denique partes fluidi insensiles debent

moveri. Proportio patet experientia, V. g. - glacies non est fluida, quia non habet partes in motu satis vehementi positas,

. aut oleum quod gelascit fluidum fiet

276쪽

Pl 'fica particularis. 2IT

commoveatur: hinc omnia corpora fluida partes habent insensiles in maximo motu positas; V. g. aqua , ut patet ex eo qubdexagitet divellatque saccharum, sales, quanquam Vis ejus tandem debilitatur. Hic non erit inutile observare : I MO- tum esse partium insensilium vehementem in liquoribus, licet motus ille non sit Oculis conspicuus: sic v. g. acetum impone orbiculo usque ad margines: pone

circi margines lapillos quosdam planos ;rapiuntur lapilli ab aceto d. margine ad Centrum, & quidem linea recta; sic aqua regalis dissolvit aurum ipsium, aquae

fortes argentum : unde quae nostris viribus sunt indivisibilia, ea cedunt liquorum viribus. Nimirlim partes insensiles

liquorum certa ratione configuratae , ex

tremitatibus suis acutiores, in solidorum poros intromittuntur,. & vim faciunt singulae in singulonim pororum latera, qui proinde ampliantur ; unde fit divisio, proindeque dissolutio. Hinc χo. observabis ad illam ditatuti

nes faciendas fluidis non tantum requiri motum partium insensilium vehementem , sed etiam quandam veluti proportionem inter partes insensiles fluidi diD lventis & poros corporis dissolvendi;

V. g. aqua regalis eam non habet vim quam aquae sortes, non est ita corrosivar

277쪽

1 1 8 Phisica particularis.

tamen aquae fortes non possunt aurumcissetvcre, quod potest disset vi ab aqua

regali: aqua vitae suas habet partes in- selisiles in majore motu positas quam aqua communis, & tamen aqua Vitae tam facile non dissolvit saccharum quam aqua communis , quia nimirum poris accliavi sunt. patentiores , per quos facillime partes ardentis aquae transeunt , divulsionem. partium non emciunt quam procreant partes aquae: ergo in partibus

insensilibus fluidi disibiventis debet esse

quaedam proportio inter partes illas Aporos corporis disIolvendi. Hinc iidem cibi qui ditatuuntur a certis animalibus vix ac ne vix quidem ab aῖiis distolvi possum, quia videlicet non est proportio inter poros alimenti distatu vendi & partes insensiles dissiaventis. uta salivae in ore & lio ris stomach is ; sicque de aliis solventibus. Hiiacaquae minerales, qiue . sent qui sitam maximὸ selubres, quia facile fluunt prointer Gispositionem canalium & configurationem cribrorum & glandularum, sunt aliis maxim8 noxiae, quia canalium, cribrorum & glandularum convenienS non est dispositio , configuratio, quia sunt Obstruetiones quibus impeditur fluxus. Ubi de metallis, dicam cur aqua Regalis di luat aurum, non vero aquae

278쪽

m sca particularis. a se

sortes: sed interim liceat annotare compora duriora multis foraminibus esse cri-Drata, per quae non modo materia su tilis fluit, verum etiam per quae extremitates dissolveptium insinuantur.

His positis, quaerunt Physici a quost motus ille in partibus insensitibus co poris fluidi. Respondet Peripateticus esse a forma substantiali in fluido residente, quae sit

principium activum motus & quietis ejus in quo est primδ per se bc non per accidens : sed ista verba non faciunt nos doctiores. Respondet Epicureus quasdam esse at mos quae ingenitam habent sibi determi- LatἰOC,ς.π, qtal sic δύ se itaieni divulsas; sed ista ratio pejor est, idque demonstravi tum in Metaph ica , tum in ramica generati.

Itaque respondeo cum Carteianis motum nunc esse a minutus & globulis ;cum enim partes fluidorum sint ad motum & quietem indifferentes, non sunt principium sui motus, sed aliunde m tum acclinunt; porro non possunt ab alio accipere quam a minutiis & glob iis , quae quoquoversum difffusa S cel rius agitata inter partes insensiles fluid rum , exagitant illas & commovent, ita ut pro diversitate configurationum sequMM

279쪽

1co Pluglia particularis. itur in illis partibus varia phoenomena. Minutiarum dc globulorum existentia oculis quidem non habetur, sed experimentis constitit, & constabit amplius adhibito ratiocinio : undenam autem minutiae & globuli suum habeant motum, si quaeras , ne in infinitum abeat responsio, dico, consequenter ad ea quae jam dicta sunt, motum elle ab ipso Deo, qui conservat eum in minutiis & in globulis.

OBIECTIONUM SOLUTIO.

Objicies 1'. si fluiditas oriretur ex motu perturbato , non differret a calore. Absurdum consequens, cum multa liquida sint frigida, ergo, &C. Dist. maj. Si oriretur ex motu pertum bato satis vehementi, quique perturbaret ipsas corporis nostri partes, C. secus, N. Itaque ut habeatur calor, non sufficit quilibet motus perturbatus, sed debet esse . perturbatus, ita ut partes eorporis calidi variis percussionibus & repercussionibus sibi occurrant & sese repellant, iis ut ille motus perturbet ipsas corporis nostri

partes: patet ex calore cons epto circa

aliem rotae, patet ex clavo jam adacto qui adhuc contunditur. Hinc figura su norum debra esse concava, ut aer inclusus agitatus repellatur variis collisio-

280쪽

Pbsica particularis. 26 Inibus in unum quasi centrum : porrδ in fluidis quidem , praecise ut fluida sunt, sunt revera partes quarum aliae perpendiculariter sursum Sc deorsum tendunt; aliae sunt horisontales , aliae vias obliquas infiniti generis percurrunt , sed sibimet non nocent in variis illis determinationiabus , adeoque in fluidis, ut fluida sunt, non datur is motus qui requiritur ad

calorem.

Objicies Σ'. Materia quae liberum habet transitum per poros corporis non debet illius partes agitare; sed materia subtilis liberum habet transitum per poros corporis fluidi, qui plurimi runt & pa-Ientiores: ergo non debet agitare partes

corporis fluidi. Dist. maj. Materia quae secundum om- .nes suas partes liberum listet transitum per poros corporis fluidi non debet partes illius agitare, C. Quae liberum habet transitum secundum aliqetas tantum Pa teS , N. Porro materia subtilis liberum quidem habet transitum per poros fluidi corporis secundum aliquas partes; sed non habet secundum omnes, & ideb tangit partes insensiles fluidi corporis, quae cum inter se cohaesionem non habeant, commoventur : inde fluiditas.

SEARCH

MENU NAVIGATION