장음표시 사용
291쪽
a72 Phylia particularis. sese insinuat inter partes gypsi quas dividit ; sicque stiperficies fiunt multo amispliores, motus fit insensi is quia communicatur, eVaporantur partes subtiliores, fit transpositio partium, immutantur figurae , sicque tandem durities accedit. Adeo hoc verum est quod si aqua copiosior gypsum imbueret, id est , ut no- . stri artifices loquuntur fA D plaire est noste) vix gypsum indurescit, & numquam , nisi partes humidae alienae fame aut partes transinutatae fuerint, indurescit. De ipsa Aeris Liquiditate. . Liquiditatem corporum descripsimus, satisque patet quδd pro variis liquoribusi debeat esse varia partium configuratio, varia motus quantitas , Varia determin i tio : porro quam sit difficile assequi ae- curate varias illarum partium configur tiones, Varias motuum quantitates Jc
determinationes, inde colligere possiimus quod nullo offano, nullis instrumentis hoc ipsum post imus percipere ; sed prout occasio dederit ex effectibus notis augurari conabor quaenam sit corporis liquidi dispositio mechanica , atque cum eo loci sermo sit de aere, existimo aeris particulas quae sunt tertii elementi esse breves, instar pilorum barbae, non longiores &
292쪽
P0fica particuigris. 27 amplificatas, instar capillorum incomptorum, esse illas cylindricas 5 teretes,& aliquando in utraque extremitate acutaS , non ramosas, non inflexas , quia aliae aliis adhaerescerent facile ; quod admitti non potest, debent enim quoquoversum moveri globulis quibus maxime disjunctae & tenues innatant. DE R A T I O N E DIAPHANI.
Qt raedam corpora sunt opaca, quaedam perspicua. Hic quaeritur quid sit perspicuitas : circa quam dissicultatem variae sunt Physicorum opiniones ; sed ex nostris principiis facile colligi potest perspicuitatem corporum esse corporis dispositionem mechanicam. Itaque in eo posita est dissicultas ut sciamus quaenam sit dispositio mechanica partium corporis perspicui. Haec ut tollatur, sit
Dispositio mechanica corporis perspicui consistit in porori recto tractu, qui velut totidem canalicus materiae AEthereae pleni, Amen continuent O transmittant. Pr. Nam in eo consistir mechanica dis .
positio corporis perspicui, quo posito , M v
293쪽
facilius intelliguntur quaecumque in corporibus perspicuis obse vantur phoenomena: atqui rectus pororum tractus, qui velut canaliculi materiae aethereae pleni continuent lumen , est dispositio mecha nica qua intelliguntur facile quaecumque observantur in corporibus perspicuis phoe-
nomena. Etenim non alia de causa corpus dicitur diaphanum quam quia sensibiliter penetratur lumine, quod diximus consistere in recto & perturbato mota materiae subtilissimae: atqui non potest melius concipi corpus aliquod sensibiliter penetrari lumine, quam admittendo rectos pororum tractus', qui velut canaliculi quidam materiam subtilissimam contineant & eatenus luminis continuationem dc transitum contineant: ergo disia positio mechanica partium , in qua consistit ratio diaphani,est rectus pororum tractus in corpore quod dicitur diaphanum. Itaque clim aes sit corpus Glaphanum,
debemus intelligere plures in eo pCTOS esse atque meatus rectos qui pleni sint materia subtilissima seu aetherea; quod jam sit pra dictum est , quia partes aeris plurimis globulis innatant, & cum haec agitatur materia , recto & imperturbato motu celeri & vibrato illuminatus est
Aer non est aspectabilis ; nam haec aspe-
294쪽
Plysica partisularis.ctabilitas oritur ex aliqua corporis Op citate vi cujus est luci impervium cor-PuS : nam ut corpus videatur, vel lucudum esse debet, vel radiorum refracti ne colorem creare & sensium siti excitare. Porro aer non ita se habet, plenus est
oris , lumen non reflectit, igitur aspecta-ilis non est. Hic aliqui coelum inter &terram aliquid inane praejudiciis ducti admittunt, quia nihil vident , nihil sen-sbiliter tangunt. Quanquam in maxima distantia oritur quaedam aspectabilitas, & ideo si coelum
fit serenum , color caeruleus apparet maxime conspicuus, quia tandem distans aer infenfibilibus reflexionibus reflexionem facit radiorum sensibilem , vi cujus objicit oculis intuentium hunc Colqrem. OBIECTIONUM SOLUTIO. Objicies io. Si ratio perspicui consisteret in recto pororum tractu , admitti deberet quaedam incredibilis pororum multitudo , non modo in fluidis , V. g. in aere & aqua , sed in firmis & duris cooporibus , puta in vitro, crystallo & adamante , &C. Absurdum consequens. Nam quomodo tanta pororum copia stare potest cum firmitate vitri, duritie adamantis N. min. Nec enim a vero abhorret
295쪽
1 6 Phlfica particularis. quod ingens pororum multitudo sit in
corporibus duris , imo hoc plane conciliatur cum experimentis omnibus : vid Icὸt crassi humores transpirant per cutim nostram & carnes , materia magnetica nullo negotio permeat ferrum , lapides :ergo signum est quod possit stipponi in
pcrspicuis ingens pororum multitudo. Instabis: Si in corpore diaphano tantas bret pororuiti multitudo, distingui poLsent ac percipi hujusmodi pori: atqui istud fieri non potest ; ergo tanta non est quanta fingitur pororum multitudo. N. maj. Ut patet exemplo materiae magneticae allato, quae in durissimis &selidissimis corporibus incredibilem pororum multitudinem sensibiliter pervadit, nec tamen pori isti sunt propterea sensiles per se , neque duritiem & soliditatem impediunt. Sunt etiam in animalibus infiniti cuticulae pori quos indicat sudor, neque tamen per se indicantur oculis. Titio accensus ex una parte, fumum & aquam, vapores crassos sepitis expirat ex alia per
insensiles porcs , unde nihil magis in tota physica certum est quam solidissima quaeque corpora infinitis poris insensilibus esse
. Objicies et '. Si corpora forent diaphana ex eo quod lumen per poros cwn inua-
296쪽
Ph fica particularis. 277tum recta transmitteretur ad oculos, deberent objecta quae per vitrum & crystallum conspiciuntur apparere interrupta, siquidem coNora diapnana componuntur
ex poris & solidis partibus; quae quidem partes solidae multos ab objecto proficiς
centes radios reflectendo penitus extinguunt; sicque deberent aliquae partes o jecti subduci ab oculis & consequenter deberet accidere interruptio quaedam in objecto visibili, qualis laepE apparet cum objecta conspicimus per cancellos: atqui tamen objecta quae per crystallum & vitrum conspiciuntur non apparent interrupta ; ergo, &c.
N. maj. Ad cujus probationem fateor corpora diaphana componi ex poris &solidis partibus; partes lolidas extinguere penitus multos radios ab objecto proficiscentes: fateor etiam aliquas objecti partes subduci oculis, & consequenter quandam oriri interruptionem in objecto visibili : sed dico interruptionem a Pa tibus selidis non esse sensibilem ob lumi nis propagationem per liberos meatus, radii enim libere transeuntes ita oculum afficiunt & sensum implent, ut non pocsnt discerni partes objecti, quae non radiant , 35 sensum non seriunt ; sicut in aqua vino Aurelianensi tincta nulla est
distinctio .nsilis aquae particularum &
297쪽
corporis colorati, licet partes illae aquae plus quam centies milliὸs excedant multitudinem partium vini. Hoc etiam videre est in virga ex una parte accensa, quaes celerrimo motu moVeatur, V. g. Circulariter, exhibet oculis igneam quandam fasciam continuam sine ulla interruptione sensili, licet tamen magna fit interruptio& vacuitas ergo objecta quae per Crystallum videntur, conspici non debent interrupta, sicut objecta quae conspiciuntur per cancellos , tum quia haec objecta sensem non implent per partes quae non videntur, tum quia partes cancellorum sensile, sensilem faciunt interruptionem.
Objicies 3'. Explicari non potest in hac
sententia quare corpora diaphana permixta cum diaphanis, aer V. g. cum aqua Vel cum vitro, vel vitrum cum aqua jam
non sint diaphana, sed fiant opaca ; cur crystallus comminuta non sit amplius dia- phana , sed opaci catem contrahat: ergo pelluciditas videtur non consistere in ejus. modi pororum rectitudine quae fingitur esse in corporibus diaphanis. N. ant. Scilicet ejus nodi phoenomena, quae objiciuntur satis apposte, explicari possunt a nobis: enimvero perspicuitas , ut dictum est, consistit in recto pororum tractu, qui materia aetherea pleni promoveant luminis continuationem ac transi-
298쪽
tum : porro cum corpora diaphana heterogenea simul permiscentur, ex illa permixtione sequitur amplius non esse rectos pororum tractus, sequitur innumeras oriri luminis refractiones, quibus radii it perturbantur ut non sit liber luminis transitus: poreo his positis , sequi debet opacitas in corpore: itaque Vitrum tersum, politum , atque adeo diaphanum, fiet opacum , si corpori duro affricetur: v. g. si arenula conteratur, quia tunc exasperata seperficies multiplicem induit figuram, ex qua oriuntur Variae refractiones quibus tollitur pelluciditas; crystallus etiam comminuta fit opaca : tum quia hac contritione partium exasperatur superficies, tum quia corpus fit parvum, pauci radii subeunt poros , & consequenter non est tanta pelluciditas. DA VI E sT I CVis elastica est virtus quaedam qua C pus ad violentam figuram pressione adductum sese restituit statui pristino , ut videre est in tenuissimis ampullis quas pueri ex aqua sepone impregnata per ludum efficiunt: nam pileo leniter excepti tales globuli statim resiliunt ad eam ferἡ altitudinem ex qua delapsi sunt: patet in folliculo inflato, patet in clave tym-
299쪽
18o Ph ica partἱcularis. pani , dum fides tremulo motu agitatae pristino statui sese restituunt; patet in virga viridi inflexa & in aliis. Quaeritur a Physicis quid sit elaterium :ut illud explicent Peripatetici, confugiunt
ad commentitia quaedam principia, qualitates nimirum occultas ab omni dispositione mechanica abstractas, quas venire dicunt a natura ipsa cujustibet entis: natura haec, inquiunt, cum figuram sibi accommodatam semel nacta est, eam se vat atque retinet; & si quando amiserit,
eamdem sibi naturais restituit instinctu ;quoniam unaquaeque res habet a Comditore insitum naturaliter ut proprium esse suum 'totis viribus tueatur ac defendat, proindeque si a figura naturali di-moVeatur externa vi, eamdem sibi restituit figuram; & in hoc consistit elaterium. Hoc de quibusdam naturis dictum volunt : nam in eorum opinione quaedam sunt naturae satis itidisserentes ad hanc vel illam figuram; v. g. plumbum inflexum , cera , figuram sibi non restituunt. Sunt & aliae naturae juxta eos quae tantum amant figuram sitam quantum imaginatione possumus consequi: nam partium sitarum disruptionem potius patientur, quam figuram amittant; sic virga
sicca quae sine sui disruptione inflem
300쪽
Pb ica particular s. 28 IHaec si dixerimus cum illis, nihilo doctiores sumus; & quantum a recta philosephandi ratione abhorreat ista methodus , postea videbitur. Est proinde laudabilior ratio eorum , qui in mechanicis affectionibus quaerunt Vim elaterii, aut qui ab iisdem dispositionibus repetunt effectus elasticos. Itaque hoc certum supponimus quodvis elastica maxime pendeat 4 configur tione & contextu partium corporis quod elasticum dicitur: ut autem intelligatur facillime quaenam sit illa Mechanica, distingue in hac occasione corpora tripli- Cis generis: alia sunt quae inflecti possunt& non resiliunt, ut cera &c. alia sunt quae infleeti possunt & resiliunt, ut calybs : alia sunt quae inflecti non possunt,
ut Virga arida: porro partes illorum CONporum debent esse aliter configuratae, aliter contextae: qui vero sit contextus, quae configuratio partium corporis elastici, exsequentibus accipe. SitPR1MA PROPOSITIO.
Partes corporis elastici debent esse parthu rigida , partὶm molles, ct ita disposita ut pora quidam intercipiantur. Pr. Nam duo sunt in corporibus ela