장음표시 사용
321쪽
3 oz Ph ica particularis. per rata instar cribrorum : deinde haec materia subtilis, positu quod existat, potest libere exspatiari in aere, neque explicari potest qua ratione poros petat tam
Certius nihil est in tota Physica quam
dari materiam ipso aere longὰ subtiliorem , ut in toto Physices decursit probatum fuit , & probabitur imposterum :quo vero nomine donari debeat ego non disputo : vocetur, si velis cum Cartesio, materia subrilis, quae complectatur globulos & minutias; cum aliis dicatur aether, inde materia aetherea: cum aliis nominetur substantialis forma corporum, quo sensu lubens admitto sormam substantialem- in corporibus vel inanimatis , quae proinde erit activa, cum insignem habeat motum a Deo conservatum. Quid ad me, qui de nominibus nunquam dis, putabo λ hoc unum postulo ut existat co pus illud tenuissimum, & si rarefacti nis & condensationis causa praecipua.
Nec quae afferuntur in contrarium ampumenta aliquid probant: nam , ut jam diximus, constat experientia corpora vel densiora plures habere poros , quibus est liber huicce materiae transitus : id videri potest in partibus nostri corporis maxime culosis , v. g. in planta pedum versus talos, & invola manus: id videri po-
322쪽
test in serro , magnete, machina pneumatica aere expurgata, in quo superest mareria pneumatica, ut patet ex lumine.
Ad id quod dicunt, illam materiam dein re exspatiari liber8 in aere, & nullam esse rationem cur in illas angustias se con- jiciat, sic repono: materia ista fluidissima est, situm habet motum, quem Deus conservat, & ita facilis est tum in determinatione motus, tum in figuris quas induit ut facile possit mutare dererminationem sirum , qua accurrat & suam mutare figuram , qua se corporibus accommodet quibus occurrit. Sicut ergo si
fossa fiat propε alveum fluvii, occurrit aqua protinus ut fossam repleat, ita si minor sit in aliqua parte resistentia, tunc materia subtilisi ima fiuit & accurrit ad illam partem porosque repetit & meatus
sibi accommodatos, ne non satis capaceS.
Ista sane si comparentur cum sententia quae vigebat olim in scholis, sunt ingeniosiora, &, fatentibus Veterum sectatoribus, amoeniora, &, eorum pace dixerim, vero propiora: nec enim sumus ex illinriam nominum grege, qui laudemus aliquid quia novum , sed quia Verum. Interea quid hic ago 3 potestne institui similitudo , inter placita quorum unum ignorantiam sapit, aliud doctrinam , unum vel pronuntiatione verborum terret, aliud
323쪽
3ρ Ph ica particularis. delectat 3 quid est enim , amabo Vos,
augmentatio extensionis propriae non aucta materia 3 quid est imminutio non imminuta ΘNec est quod ad Aristotelem confugiant, quia licet glorientur se habere ipsum tanquam magistrum, certe in hac parte non favet ipsis, imb totus est pro nobis: sic loquitur capite octavo de Categ. Densum est ex eo quidniam , quia par-' tes ejus sibi propinquae runt, rarum autem ex eo quod inter se distent. Objicies 1o. Cum ignis scintilla in acervum pulveris pyrii delabitur, accenditur pulvis & insignitec rarefit; ' porro non potest explicari quomodo ignis scimtilla vix deperdens de suo motu eam
faciat rarefactionem cujus Virtute arces &propugnacula disjiciuntur, ut cernimus in cuniculis: ergo recurri debet ad qualit,tem occultam hujus phoenomeni effectricem.
I Q. Licet exponi non posset phoen menon pulveris pyrii, non inde sequer tur illud esse exponendum per qualitatem peripateticam : satius foret suam ingenue fateri ignorantiam quam tegere verbis difficultatem : oleum quippe & operam perdidere omnes qui vacuis illis qualitatibus tam impense studuerunt. a . Nego, rarefactionem hanc nullate-
324쪽
Ph ca particularis. 3οῦ'nus exponi posse: negati ratio sit aliqua
plioenomeni expositio. Mirum sane est phoenomenon & artis fere diabolicae instrumentum. InVentum ferunt anno circiter millesimo quadrim gentesimo a Rogerio Bacone, ordinis Sane hi Francisci Sacerdote, insigni Ch mista, qui tentandis experimentis occupatus salnitrum miscuit sulphuri & carbonibus, primus talis mixtionis effectus . aliquot experius est. Sic phoenomenon
I .. Partes pulveris pyrii sent veluti totidem globuli, qui spectari possunt quasi totidem parvi vortices: globuli continentur quadam pellicula cujus poti sunt angustiores, dum pori partium sunt laxiores. 2o. Partes globu'orum insensiles sinit satis rigidae, & figuram conorum habent; iis incumbit materia Bbtilis: unde si
pellicula continens partes illas laceretur& frangatur, tunc major copia materiae subtilis per foramen summa vi irruens partes illas circulariter circumagit; inde
vim faciunt a centro versus circumferentiam atque eumdem motum aeri circumstanti imprimunt, sicque globuli simul
Omnes ii ammati aere medio ita rare- fiunt ut arces & pros,ugnacula disjiciant. Aellem circumstantem agitari pariter eum partibus globulorum facere ut
325쪽
Pusica particularis. motus ab uno globulo communicetur aliis, probari potest illo phoenomeno. Plures globuli pulveris pyrii ponantur in recipiente machinae pneumaticae, extrahatur aer crassior a recipiente, ope speculi ustorii radii colligantur, globuli seorum ac mdentur , 8c uno inflammato , non inflammabuntur alii; si tamen aer crassior foret in recipiente , uno inflammato , omneS pariter inflammarentur: ergo argumentum adest certissimum , circumstantem ama &intermedium maxim8 promovere inflammationem , ipsum pariter agitari, ipsum rarefieri dc dilatari irruptione materiae subtilis. Da G R A V I T E AERIS. Leve dicitur quod ipse naturae legubus tendit a centro ad cireumferentiam. Grave quod iisdem legibus tendit a circumferentia ad centrum. Hinc levitas est cerea quaedam corporis habitudo qua corpus a centro assurgit ad
Gravitas est illa corporis habitudo qua corpus a circumferentia inclinatur ad
His positis, quaeritur an aer sit levis, ut contendebant Veteres, an verb sit gra- is , ut docent Recentiores: pro quibus sit
326쪽
Aer gravis est. Pr. Nam illud est grave quod simpliciter additum alteri gravi facit gravius: atqui aer simpliciter additus alteri gravi
facit gravius: experientia patet. Sume
follicusum laxum & flaccidum & staterae appende, deinde ipsum infla fiatque turgidus , iterum appende staterae, majus erit pondus folliculi inflati quam lari. Et vero illud est grave quod alteri incumbens ed sortita premit quiu altiti incumbit : atqui eo sortius premit aer quo altius incumbit, nam major est aeris copia respondens yedi montis quam vertici: atqui aer gravius & sortius premit pedem montis quam verticem: v. g. si solliculus aere inferiore semiplenus & in pede montis flaccidus deportetur ad sammum montis excelsi apicem, se sim intumescet& disten latur : qudd si postea Murendas,
statim detumescet & iterum flaccidus ain parebit. Hujus phoenomeni alia ratio afferri non potest niti quia in pede montis aer magis premit quam in vertice, unde aer interior de in solliculo inclusus, clim non ise prematur in vertice , distenditur & dilatatur.
327쪽
Hinc etiam hydrargirus si ispensus m net in altitudine majori ad radicem montis quam in vertice, ut experientia constanti competetum est: videlicet ad pedem turris Parisiensis Ecclesiae Metropolitanae suspensus mansit ad majorem altitudinem quam in vertice , quia gravior est in pede turris quam in vertice. Primus illud experimentum tentari curavit Pascalius Domino Perier in monte Averniae, propὸ Claromontum, qui vulgbdicitur: le pulas si dome. Io. Tentatum est in horto Patrum Minimorum ad p des montis sto. aQ. In medio montis. 3o. In Vertice. Mercurius seu hydrargirus mansit suspensas ad pedes montis in altitudine majori secundum unum se E mulicem : ergo aer gravis est. OBIECTIONUM SOLUT TO. objicies 1 . Si aer esset gravis, senti remus pondus, imδ nos opprimeret: a qibi nullum aeris pondus sentimus, tantum abest ut nos opprimat: ergo non est gravis. N. maj. Quia premit nos aequaliter ex
omni parte; hinc licet aqua sit gravis, tamen pisces in ipse maris fundo, ipsi bomines non sentiunt pondus aquae, neque
ab aquis opprimuntur: scilicet gravitatis
328쪽
Pbsca. particalaris. 3 O' Aasit.o non est in fluido nisi quandδ partes corporis inaequaliter Premuntur : ratio est quia qualecumque sit pondus etiam millionum librarum, si sit in aequilibrio cum alio pondere, corpus sebstratum ipsi non sentit vim corporis in aequilibrio positi: porrd sive in' aqua , sive in aere , parreS quae premunt corpora sunt in aequilibrio cum partibus vicinis, Mideo corpora quae sunt in illis fluidis non sentiunt fluidorum gravitationem. Instabis: Altior est columna aeris tar spondentis pedi nostro quam capiti: erga premitur inaequaliter ab aere. t o. Licet altior foret, & quidem cum discrimine insigni & sensili, tamen quia columna respondens pedi est in aequilibrio cam columna vicina, certὸ non est pressio inaequalis; nec enim pondus centum millionum librarum in aequilibrio positum magis premit quam unius librae in aequilibrio postum.1o. Sic vulgδ distinguunt antecedens. Discrimen non est sensile & satis insigne, C. diserimen est satis insigne , N. & pariter distinguunt conseq.enS. Objicies 16. Elementa non graVitant in propriis locis: atqui aer incumbens terrae est in proprio loco: ergo aer non
est graviS. Io. d intelligunt per primum et
329쪽
3io Phesica particularis. mentorum locum 3 quid est elementa in propriis locis 3 enimverδ si res metaphysich spectetur, elementa non habent pro prium locum , sunt enim de se indifferentia ad hunc vel illum locum: itaque
eatenus habent elementa proprium locum , quatenus physicὸ spectantur, id est, habent locum I dispositione mechanica, a motu; dispositione fieri debuit ut terra
foret centrum sui vorticis cui immineret aqua, cui superincumberet aer : porrδquid impedit quominus aere incumbens aquis gravitet, id est, prematur deorim, sicut aqua eminens terrae gravitat, & premitur deorsum 3 imo illud ipsum benὸ explicatur de aere sicut de aqua; nam v. g. si fiant aliquae rimulae in superficie
terrae, aqua descendet & per rimulas repet : ita aer , si sint pori in aqua & me tus , subit interiora aquarum: si fiat in aquis excavatio, fossam replet, sicut aqua replet cavitatem in terra factam. 2 . N. maj. Nam illa gravitant in propriis locis quae premuntur deorsum per mechanicas leges: atqui aer premitur deorsum per mechanicas leges: ergo aer in proprio loco gravitat. Quanquam haec gravitatio effectum sensilem non habet, sed, ejufilem generis est cum gravitatione lapidis mo
suspensi & impediti, cui si manum sein
330쪽
Phesica particularis. 3II ponas, non senties pondus, & ejusdem cum gravitatione quam habent duo corpora in aequilibrio posita: nam sint v. g. in una lance dine librae plumbi, in alit sint duae librae ferri, tunc corpora sunt
in aequilibrio posita , & profecto gravia
sunt; in eo quippe muta sunt aequilibrio, quia quantum plumbum nititur descendere , tantumdem nititur & ferrum rergo in aequilibrio posita sunt quatenus gravia sunt: atqui lamen si manum ferro supponas, ves plumbo, nullam poteris e perir, gravitationem : it1 pariter aqua, ita aer i videlicet aquae graVitas non percipitur a piscibus dolio inclusis & translatis, quia columnae aquae in aequilibrio positae sunt, & quantum una nititur descendere , tantumdem nititur altera : at verb equi trahentes dolium in quo pisces includuntur cum aqua sentiunt pondus, quia aequilibrium non compensat pondus
Illud patebit aliis exemplis. Manum
quis immittat in ingentem granulta umacervum, vix sentiet pondus incumbentium granulorum , ed quM aequabile sit istud pondus circ, paries manus superiores, inseriores dc laterales: si quis etiam situlam aqua plenam in profundo putei positam extrahat, vix ullum situlae pondus sentiet usque ad aquarum extremit