Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

341쪽

322 Ph ea partic Maris. brachii externo aere compresse huc des

cendunt.

Ex quibus non solum aeris pondus, sed elaterium clare demonstrantur, ut ex aliis mox afferendis patebit Clarius. Quartum. Vesica suilla in qua sit paululum aeris crassioris collo illigata ponatur in recipiente , exhauriatur aer, ita dis. tenditur ut attollat pondus vel 4o librarum : ratio est quia cum vesica est in aere libero, aer premit fortiter vesicam& ip6m corrugat. At vero si ponatur in

machina pneumatica, tunc aer interior conclusus in vesica non compressus ab e

teriori, ita se explicat elaterio suo, ut attollat illud pondus. Quintum. Collo phialae vitreae satis exiguae, ita ut sex drachmarum aquae sit c pax, circumligetur vlica agnina lenta &plicatilis, aere vacua: mira recipiens posita, exhausto aere, intumescet & aer in phial, conclusus totam vesicam implebit phiala

decuplo majorem. Ratio eadem est quae sipra : nam vesica non compressa ab aere externo, internus antea compressus sese

dilatat & extendit ad spatium decuplo majus occupandum : imo potest ad spa- tium sexageses & septuagesies majus extendi. Sextum est experimentum Toricelli.

Toricellus tubum vitreum tribus pedibus

342쪽

Ph ca particularis. 323

aut circiter altum ex una parte Conclusum implevit hydrargiro : rum invertendo rubum supposuit vasi subjecto in quo stagnabant hydrargirus, qui ascendit Mmansit suspensus in tubo ad altitudinem 27 digitorum cum aliquot lineis, parte si1mma tubi aere crasse destituta : quod

si experimentum aqua tentetur, aqua stapensa manet ad 'altitudinem 32 pedum aut circiter. Porro si experimentum illud tentetur in machina pneumatica exhausto aere Mercurius jam non manet suspensius ,

sed descendit ad superficiem usque stagnantis in vase Mercurii: quod la admittatur aer, Mercurius ascendet a vase intubum & manebit sespensus ad solitam altitudinem : ratio est quia pars hydra giri respondens soramini tubi non comprimitur ab aere: adeoque si intromittatur aer, partes hydrargiri vicinae cogunt fortius compressae partem illam ut ascendat. Septimum. Sit foramen exiguum in ovo ,' ponatur in recipiente, educatur aer crassior , ovi substantia exit e conchar intromittatur aer, eadem substantia perforamen se recipit intra concham : ratio est quia nativus est aer in ovo: porrbextracto aere crassiori,aer ille nativus non compressus dilatatur intra concham, dc su1 dilatatione facit ut exeat substantia: at dum introducitur aer in machinam, tunc

343쪽

3α 'difica particularis.

quia aer in concha positus est maximδdilatatus & rarus, ideo substantia ovi comis lixessa aere admisso se recipit ad suum ocum , quia ibi minus est resistentia. Octavum. Spongia ponatur in aqua ad aequilibrium, educatur aer 8 recipiente, apparent in aquis bullae plures; introducatur aer, spongia petit sundum : iterum educatur aer, spongia repetit superficiem aquae ; si iterum introducatur aer repetit fundum, & sic continuatis vicibus. Rario est quia dum primo extrahitur aer Execipiente, aer positus intrὲ aquas dilatatur de facit ut dilatetur 1 ngia, unde aliquatenus attollitur: at D introducitur aer, comprimitur spongia ; ideoque fundum petere debet, quia gravior est pari' volumine aquae: at si extrahatur iterum aer, dilatatur iterum & repetit se perficiem , sicque continuatis vicibus propter

easdem rationeS.

Huic experimento respondet aliud quo plurimum delectantur adolescentes : tubus est vitreus aqua plenus in quo figura qua dam homunculum exhibens materiae aqua levioris. Cava est figura. Foramen est in uno crure, sed fere insensile ; si apernatarfigura aquis. At si digito rubi foramen

occludatur, tunc aquae comprimuntur dc

ingrediuntur per foramen in figuram, sicque figura aqua turgida gravior pari V

344쪽

lumine aquae descendit in fundum; si digitum tollas, aer aquis compressiis dilatatur, aquam expellit,& iterum figura facta levior attollitur, Hinc pro diversa motione digiti varias agitationes patitur figura modo in fundo, modo in medio , modo in superficie, ad libitum. Nonum 4Sit vas liquore plenum vel aqua

vel vino &c. Exhauriatur aer e recipiente, tunc erumpunt innumerae bullae ex spiritu vini praesertim : ratio est quia positus aer intra liquores non compressus ab aere exteriori dilatatur, nimirum nativus delitescit aer in liquoribus, imo in solidis quibusdam corporibus. Hoc comprobavit illustris Philo phus Mariolte in tentaminibus de aere: phyala impleatur aqua quae ebullitionem diu passa fuerit; phiala

invertatur & innatet scypho eadem aqua pleno , ita tamen ut admittat aeris guttulam , tum tribus diebus prioribus maxima pars guttulae aeris absorbetur ab

aqira , dc quod reliquum est diliolvitur

per octo dies; inde patet aquam quae minimam ebullitionem passa fuit expurgatam fuisse aere: aerem poste admissi imabsorptum fuisse, qui intra poros aquae sese recepit. Itaque aer subit liquores δc . in eorum poris delitescit.

Decimum. Assumatur vas vitreum longiusculum aqua plenum, collocentur in

345쪽

316 Ph ca particularis. vase phialae quaedam apertae media parte plenae aqua , altera media plenae aere, ita ut fundum petant ; si exhauriatur aer ἡ recipiente, ascendunt phialae; ideo sane

quia dum extrahitur aer crassior, aer in recipiente residuus non ita comprimitur, sed rarefit, proindeque tantum non est pondus phyalae quantum erat antea:

ideoque phiala debet assurgere. Undecimum. Includatur in recipiente ampulla aere plena hermetice obsignata, quae prius bilanci imposita in aere libero fuerat in aequilibrio cum corpore solidor post sexiones bilanx inclinabitur qua parte erit solidum corpus : aere vero admista , recuperabit aequilibrium; ratio est quia extracto aere crassiori, aer in ampulla positus non ita premitur & maxime dilat

tur : unde tantum non est ipsius pondus. Duodecimum. Ponatur in recipiente pomum rugis contractum dc flaccidum, exhauriatur aer, complanantur rugae &fructus sanus apparet: quod si admittatur aer , pomum iterum flaccesset; aliud pomum pelle spolietur, ponatur iterum in recipiente, exhauriatur aer, spumescet pomum quasi igni fuisset admotum: ratio est quod extracto aere delitescens aer inporis pomi jam minime compressus e tendat sese, proindeque in primo casia Iugas complanet, quia facile exire non

346쪽

i potest per corium pomi; in posteriori vero spumam excitet, quia simul cum liquore pomi dilatatur. Decimum-tertium. Assiimatur ampulla oblongo collo hermetice obsignata. Sit fragilis & tertia sui parte aquae plena ,

exhauriatur aer, brevi frangetur colli extremitas & innumerae bullae ex aquiserumrint: ratio est quia aer inclusiis nullatenus compressus pondere aeris exherni sese dilatat. Decimum-quartum. Fructus, flores &corpora quae aeri exposita cito putrescunt diu conservantur in recipiente ex quo aer crassior extractas est: v. g. rosa per dies novemdecim inclusa nec odorem nec vividum colorem amisit ; assata caro, panis , violae, flaga post menses septem nullo modo corrupta runt: cerivista per duos menses aestivos servata est , nec tonitru debilitata: ratio est quod aer haec corpora non Compressoit, partes non disi claverit, nec impregnaverit nitro vel sutiphure: quinimo aer delitescens in poris illorum corporum sese dilatavit & factus

Tarior partes non corrupit. Hinc si aci emintromittas, rosa brevi evanescet, caro

corrumpetur.

Partes in aere duplicis generis distingui debent: quaedam sunt subtiliores quaecum facile subeant poros ampliores cor-

347쪽

porum, vix nocent hisce corporibus: quindam sunt crassiores figurae multiplicis quae rapiuntur a subtilioribus ; illae verb per POPOS eorumdem corporum non it facild transire possunt, atque adeo partes dividunt dissociant, si tamen partes illae non sint vinculis validissimis secum invicem constrictae & colligatae: hinc dum

aer e machina pneumatica extrahitur, partes fere omnes crassiores extrahuntur, atque remanent solae tenuiores, idedque diutius asservantur & tardius corrumpuntur cerivisia, violae, assata caro, par is &c.

Nimirum pori illorum corporum sunt satis ampli ut facilis sit & liber transitus partibus aeris in machina superstitibus: at vero dum aer ille crassior non extrahitur , subit illorum corporum poros, qui clim non sint satis ampli & 1atis capa-

CeS , partes eorum corporum male com

pactas & cohaerentes facile dissetvit &dislociat. Plura de hoc argumento addi possent quae subtilis Physicus de suo inveniet. v. g. Dici nosset cur lignum & lapides aeri etiam libero exposita non ita facile corrumpuntur quam corpora praedicta, quia partes ligni & lapidum validius connexae sinat; dici posset cur caro sale condita dissicilius putrescat, quia partes salis rigidae compingunt carnes & colligant;

348쪽

phdifica pinicularis. 329 ideoque tam facilὸ ab aere divelli & dis. .

sociari non possunt. Corruptionem esse ab illa compressione aeris testatur experimentum certissimum :eatenus lac corrumpitur 3c carnes facilius putrestunt per aestatem quam per hyemem, quia vehementior est agitatio aeris per

aestatem : eatenus etiam uno temporis instanti fit ingens ex tonitru corruptio in illis corporibus, quia aer sulphureis &nhrosis partibus impregnatus variis per cussionibus δc repercussionibus agitatur defertque partes illas ad carnes & liquores : hinc rustici nostrates fulgurante coelo prope lac aut cerivisiam carbones ardentes apponunt, neque tunc corruptio fit, quia ignis attollit ipsum aera. Sustinet, repellit partes nitrosas & sulphureas, adeδ-que lac de cerivisam primumat a nimia compressione dc divisione suarum partium. Decimum-quintum est. Pannum sericum in recipiente iis comburi ut vix speciem mutet donec iamista aere in cineres redigatur,quo probatur itertim ditatutionem fieri ab aere crassiori: nam ideo panni species Vix mutatur, quia aer in recipiente

subtilior est, ut partes ditaciet; sed introductus summa vi irruens aer crassi

illas distrahit partes.

349쪽

' 33o 'difica panicularis.

OBIECTIONUM SOLUTIO.

Objicics 1'. Si ascensus aquae vel Me

eurii esset argumentum aeris gravitantis , ascensus illo tantus non esset, ubi tantum non est aeris incumbentis pondus: atqui Contrarium experientia constat: nam in recipiente machinae pneumaticae tantum non est aeris pondus quantum est stibaperto coelo: atqui tamen si experimentum Toricelli fiat in recipiente machinae pneumaticae,siispenso Mercurii est ad eamdem altitudinem ad quam taret sebaperto & libero coelo; ergo sispenso Mercurii non est argumentum aeris gravitantis. N. secundam maj. Nimirum aer inclusus in recipiente tam premit Mercurium stagnantem in vase quam aer sub aperto coelo, quod quidem ro. colligere possumus ex eo quod Mercurius ad eam dem altitudinem maneat suspensus in recipiente ad quam manet extra recipiens.

2o. Ex eo quoa aer in recipiente contentus si compressus & non poss1t dilatari. Pr. maj. Ibi non est tanta aeris gravitatio ubi columnae aeris non sunt ejusdem altitudinis : atqui columnae aeris quae sunt in recipiente non siint ejusdem altitudinis cum illis quae sitnt in aperto campo rergo non est tanta aeris in recipiente im

350쪽

Ph a particularis. 33 Iclusi gravitatio quanta est aeris in campo liberi. Dist. maj. Si caetera sint paria , C. Si fiat imparia, N. Sim.

Dist. min. Columnae aeris contentae in

recipiente non sunt ejusdem altitudinis cum illis quae sunt in campo libero, de caetera non sunt paria , C. Sunt paria, N. Ergo &c. N. Consequentiam. Explico distinctionem, quod ut fiat: in atmosphaera aeris incumbentis globo terraqueo siant partes inferiores, id est, propiores globo, & partes remotiores a globo seu superiores : partes superiores &inferiores non sunt eodem modo compressae , sed inferiores magis sunt compressae; ideoque magis compactae quam partes superiores, quae sunt magis dilatatae& diviis, superiores enim incumbunt imferioribus : haec autem disparitas oritur a materia aetherea sive globulis 3c minutiis quae vim faciunt in partes superiores & inferiores, sicque agendo in seperiores agunt in inferiores ; idia inferiores magis compressae, superiores vero non

ita: quapropter si experimentum Toricelli fiat & in pede montis 3c in vertice, sus. pensio Mercurii non est ad eamdem altitudinem , quia ratione medii caetera sunt

imparia: nam aer in vertice montis positus est magis divisus, magis dilatatus,

SEARCH

MENU NAVIGATION