Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

361쪽

3 1 PMfica particularis.

oblongae, &. lubricae, nec-non intercumrente subtili & pernicissima materia agi

tantur.

o. Aqua dicitur corpus humidum: nam, ut ex oppositione, siccitatis possi1-mus colligere, humidum illud est cujus occasione habetur ab anima nostra humiditatis sensatio; quod experientia testatur. Quaenam autem esse debeat dispositio tum in corpore humido, tum iri, corpore nostro, ut habeatur in anima humiditatis sensatio , ex eadem experientia satis facilὸ colligi potest: enimvero corporabumida suo contactu sic cuti adhaerescunt, ut cutis inde non arescat, sed quasi amplietur; proindeque tunc est humiditas in corpore nostro quando partes Corporis nostri molliores sunt & graciliores :inde 'retulieres & infantes sunt ut pluxumum humidi temperamenti. u. 4'. Aqua dicitur communiter frigida, quia frequentius partes aquae insensiles sunt in minore motu, aut saltem in motu minus perturbato quam partes nostri fianguinis. Dixi communiter, quia sunt aliquando in motu perturbato magis, ut patebit de quibusdam thermis & aquis mineralibus. so. Aqua dicitur terram circumfluens, quibus verbis aqua distinguitur a pluvia

re a phlegmate quod est in omnibus serὸ

mixtis.

362쪽

rifica particularis. 343

' Aquli dicitur circumfluere terras, quia omnia maria secum communicant, & pr prie nullum est continens quod non sit aquis divisum. De aquae gravitate dicetur ub1 de terra r

imδ de liquorum aequilibrio , de liquidis

quae comparantur cum aliis Iiquidis, vel etiam cum corporibus solidis. , His positis, tria a nobis praestari debent. Ib. Disputandum est de Mart. χο. De fontium origine. De mineralibus aquis. Sit itaque , D E MA R P.

Maris nomine 1ntelligitur congeries in, genS aquarum, quae sibi continuae sunt& terram circumfluunt.

Potest mare spectari vel geographice, ues physicE: quia vero notio maris geographica maximi usus est, ut aestum rein ciprocum marium pro vario locorum situ exponamus, ideo aliquid dico quod sit Geographorum. Mare unicum est, si accurate loqui v limus : nam mare quod dicitur. Medditerraneum cum Ponte Euxino non est nisi major Oceani sinus , quemadmodum Mare Ballicum , Mare Rubrum; & tamen pro more vulgari mare dividitur in Ocea

num & Mediterraneum. . . t

363쪽

. Mare Mediterranelam est Uiasna Oceani portio, quae' per L etum Gaditanum intressa inter terras elabitur media , jace que inter Europam , Africam & Asiam. In illo mari seperiuntur plurimi sinus, quorum alii majores sunt, alii minores., Primus major est sinus Venetus, qui dicitur aliter Mare Adriaticum , in quo

plures insulae

Secundus major , est Archipelagus, in quo celeberrimae insulae, quae fabulis fea Omnibus Graecorum locum dedθre. Sunt & aliae insulta versus Asiam Chyprus, ex Chypro versus Archipelagum Rhodus, ex Rhodo versus Graeciam Creta, ex Creta. versus Italiam Insula Melitensis, cruciferis Equitibus celeberrima: postea Sicilia insula major, clivis ab ilialia per Messinae Pharum. Postea Sardinia , deinde accedendo versus partes nostras, Corsica ;denique versus Hispanias Majorica &

Sunt alii, sinus minores : celebris estsnus Naupacteus propter Victoriam insig-Dem relatam a Joanne' Auit iaco , Militiae Clusistianae diice & Imperatore .adUe sus Turcas. Sunt pariter snus Negropontinus, d hessalonicensis , & alii. Mediterraneum dividitur in duas pamtes. praecipuas. . Prima extenditur. a freto Gaditano ad fretum Hellespontiacum,

364쪽

Phesica particularis. 3 Iubi est Constantinopolis; altera est aquarum congeries quae Tartarorum, MolcOrum , Circassum, Georgicorum terris continetur; dicitur Pontus Euxinus. Oceanus est reliqua corporum copia, quae sibi continua est, terrasque universas alluens pro variis oris varia sortitur nomina : inde Mare AEthiopicum , Indi-Cum , Britannicum , Francicum &c. Aliis tamen Vocatur nominibus, quae aliunde suam ducunt originem ; v.- g. ctim dici. 'tur Mare Pacificum, Mare Atlanticum &c.

Aquas Oceani esse sibi continuas dictum est, quia jam repertae sunt viae & fleta,

quibus conjunguntur aquae marinae: hinc aquae terris undique concluta non sunt

nisi laclis, v. g. Mare Tiberiadis, Mare Mortuum in Palestina, Mare Caspium in Asia &c. non sunt nisi lacus, quemadmodum Lacus Geneventis, . Lacus Comstantiensis propὸ Helvetios &c. In Oceano sunt plurimi sinus & pi

rima freta.

Primus sinus dicitur Mare Ballicum , in quo insillae celebres ; Mare vero Bal-ticum alluit fines Daniae, Pomeraniae, Russae, Livoniae, Finlandiae, Sueciae , Norvegiae: in illo magno sinu sunt alii sinus minores: duo sunt praecipui, sinus Finiandiae & sinus Botniar. Secundus est inter Africam & Asiam, .

365쪽

ι ι Phdifica particularis.

inter terras Arabum: dicitur Mare Rubrum , aut sinus Arabicus. Tertius est inter Arabiam & Persiam: dicitur sinus Persicus, ultra quem in me diis terris est sinus Bastara. Huic finitimus est, alter ad Indi tauces. Quartus est ad ostium Gangis, qui dicitur sinus Bengalensis: minores proximi sunt sinus Stamitarum & sinus Choreae, ad pKtes Sinarum orientales. Quintus est inter Novam Hispaniam& Calliarniam ; dicitur mare corus ans. Sotus est prope Castiliam Auream; dicitur sinus Panamensis. Septimus est inter Novam Hispaniam& Floridam ; dicitur Mexicanus , in quo plures insulae apud mercatores famosae. Octavus est in Virginia. Nonus est in Nova Francia, ad ostium suminis a S. Laurentio diisti. Decimus est in Nova Britannia. Freta praecipua sunt. Primum inter Rus. sam & Novam Zemblam, dicitur Walgais. Secundum est inter Scaniam & insulam, in centro Maris Baltici; dicitur se tum de Zonet. Tertium est ad Gaditanum, ad ostium Mediterranei Maris. Qua tum est inter Africam & Arabiam ; dicitur Babel mendet. Quintum est inter Arabiam & Persiam; dicitur fietum de Baς re. Sextum est fietum de Sunda, inter

366쪽

Ph sica particularis. 3 7

insulas Seumatrae & Javae. Septimum est Malacanum,inter Malacam & Seu matram. Octavum dicitur de Antan, inter Asiam& Americam. Nonum est Magellanicum, inter Americam meridionalem & terram igneam. Decimum magis accedit ad polum antarchicum & inter continentem au stralem & eamdem terr3m. Undecimum est fretum uxonum, inter Estotilandum dc Novam pranciam. Duodecimum fretum de Davis, inter Groentandiam & Estoti-landiam. Alia sunt pertinentia ad mare: V. g.

quid sit portus, quid promontorium, sed ista apud Geographos: nos autem more physico duo considerabimus in mari, sab. 1edinem ejus & varios motus: sit itaque De Salsugine Marιs. Quidam volunt mare esse salsum , quia recipit in se plures aquas pluviales, quae cum habeant secum admixtas plures Pa tes salinas, seo sale impregnant mare. Alii salsuginem repetunt ex eo quod fervore solis perpetuo aduratur. Quidam docent mare salsum esse, quia Deus in principio partes salinas miscuit simul cum aquis. iAlii denique volunt esse in fundo maia Eis rupes salis immensas, quae quidem ab

367쪽

3 8 Udifica particularis.

aquis perpetuo corroduntur, eX quo mare salsuginem contrahit. SitPR1MA PROPOSITIO.

Isare non est salsum ex aqua pluviasi.

. Pr. Nam si sarigo maris inde oriretur, aqua pluvialis foret salsior: atqui tantum abest ut salsior sit, quin imb dulcis est ;

Et certe si mare foret ideo salsum, d beret esse magis salsum quando pluit, quam quando diu non pluit: atqui hoc experientiae contrarium ; ergo mare non accipit salsuginem ' a pluvia.

Mare non accipit salsuginem' a perpetuo. Solis fervore. Pr. Si mare salsedinem haberet Ovore solis,aqua dulcis exposita fervori selis tandem salsa fieret : atqui hoc experientiae contrarium est, quia si non sint in ipsa salinae partes , salsedo gustu non percipitur : si tamen sint quaedam partes salinae,p ofecto exhalatione dulcium partium quae attolluntur, aqua tandem nt salsa.

368쪽

TERTIA PROPOSITIO.

Mare non habet sal edinem ab eo quod Deus particulas Ialmas smul miscueris

cum aqsiis.

Pr. Nam I Q. Haec opinio tam facilὸ negari potest quam facilὶ proponitur, neque ulla nititur mechanica. - Σφ. Quia sales e Mari perpetuo extra huntur, tandem mare salibus foret exhaustum, & quotidie fieret minus salsum:

contra experientiam Consequens. Q U ARTA PROPOSITI o.

Salsedo maris est ab immensis salium rupibus in ejus fundo possitis.

. Pr. Nam ab eo rueti debet salsedo maris, quo posito, salsedo maris benὸ eriplicatur ; atqui bene explicatur postis hujusmodi rupibus: nam bene explicatur salsedo maris , si aqua marina aliquid ex illis rupibus corrodat & dissblvat: atqui corrodit & distatuit ; ergo postis illis' rupibus immensis,bene explicatur sal edo maris. Reperiri autem tales rupes patet eX eo quod sit insula qu edam vocabulo Ormus, quae nihil est praeter salem durum & caim

369쪽

3ueo Phfica parriculinis.

didum ex quo fabricantur aedes, unde nullus est dulcis aquae puteus in tota in sula ; sed sapiens opifex rerum voluit ut sublatus vapor dulcis in arborum s lia decidens daret aquas uberrimas salutares & siti extinguendae aptissimas. Og IECTIONUM S O LU T r Ο.

Objicies 1 '. Rupes illae salium jam fmrent ditatutae: itaque ab illis non bene

repetitur salsiedo maris. N. ant. Cujus negati ratio ut habeatur, observandum est aquam, quae sales distatvit,' certam tantlim copiam posse dis solvere, quia tandem ejus Vires exhauriuntur : unde si major sit salis copia, non

fit amplius distatutio. Quod eb loci de aqua ditatuente dicimus, de aliis ditat- ventibus dici potest; v. g. saliva nostra

in ore, fermentum in stomacho non diu luunt nisi cenam escarum copiam, ultra . quam non fit amplius dissolutio, ide, que cibus manet indigestus: sic aqua regalis non nisi certam auri quantitatem, sic aquae stygiae non nifi certam metallorum ditatuunt copiam, quia vires dein

bilitantur ; itaque postquam aquae ditatuerunt certam illarum rupium quantitatem , quamdiu manent sic impregnatae sale, non dissblvunt amplius: ergo rupes

illae non sunt jam distatutae.

370쪽

Hdifica particularis. 33IObjicies 2 o. Si saηedo maris soret rupibus in fundo positis, aquae propiores fundo deberent esse magis salsae : atqui tamen magis falsae non sunt, imo major plerumque est salsedo partium a si1ndo

remotiorum.

De minore illud accipite, pro variis locis aquas fundo propiores esse magis vel minus salsas: quia nimirum aqua dulcis aliquando scaturit in fundo maris: sed quidquid sit de minore, N. maj. 'Pr. Sal petit fundum liquidi: ergo aquae propiores fundo deberent esse m gis salsae. Io. Argumenrum illud urget contra

omnes, sive salsedo sit a rupibus salis in sindo maris positis , sive sit ab alio principio. χo. Dist. ant. Sal minime ditatutus

liquidi fundum petit,C. Sal dissetutus petit fundum liquidi adlati, N. v. g. si sal, saccarum & alia ab aquis dissblvenda in

aquis ponantur, certe fundum vasis petent , nisi distatuantur S vas agitetur ; at s fuerint dissoluta & vas asitetur, certe ad circumferentiam veniunt: porro in mari partes salinae sunt disseturae, mare libere exspatiatur Sc agitatur ; ergo Pa res salinae accedere debent ad superticies

aquarum.

Objicies 30. Aqua marina salsior est

SEARCH

MENU NAVIGATION