장음표시 사용
401쪽
gis colligatae & cohaerentes, in quibus tamen sunt p i canaliculi, & matrices aptae efformandis aquis, fossilibus variis,mineralibus & metallis: sunt tamen in illa regione rimulae quaedam quibus subterranei spiritus huc illuc drscurrunt; imo si spiritus illi stibterranei cum materiabituminosa inflammentur, fiunt aperturae patentiores quibus dilatatus aer concutit variis motibus terram , ut sepe nimis
contingit in Italia dc aliis quibusdam regionibus. Imb si terra haec multo bit mine & nitro abundet, sequuntur imflammationes , ut patet in Veluvio monte de aliis, de quibus posteδ. Terram dixi globum terrestrem, nam figurae est rotundae; non eo tamen sensit quasi perse 28 rotunda foret, est enim ad polos complanata ea ferὸ figura quam seis caseis dant Batavi. Hanc polorum
terrae complanationem compererunt Viri
Academici quibus Rex Christianissimus non ita pridem id operis injunxerat.
Quod autem terra ad rotunditatem miscedat, patet ex eo qubd eclipsis lunae, quae fit interpositu terrae inter ipsam dc solem , augearur dc minuatur cum aequali proportione , hoc enim arguit aliqualem ejus rotunditatem. 3o. Sensim augetur lumen selis orientis, dc sensim mi avitur lumen . solio occu
402쪽
dentis, & quidem cum aequali proporti ne i sed illud fieri non posset si terra non
o. Si quis proficiscatur supra mare a
termino qui sit mons vel turris altissima, tunc paulatim partes inferiores turris dc montium occultantur usque ad ipla fastigia quae tandem fugiunt oculos: hinc qui est in tabulato navis non videt amplius littus, videt autem qui est: in summa antenna. DE GRAUITATE. Monui jam gravitarem in corpore esse formaliter determinationem motuS, quae fit juxtὲ naturae vires a circumferentia ad
Dixi nullam esse gravitatem seu levit tem ab lutam in corporibus ; illa quippε non est nisi respectiva, & corpus grave respectu unius leve est respecta alterius,o: vicissim. Monui etiam nullum corpus ita re de se gravitatem, videlicet corpus est in se quid meia iners otiosi m.
Itaque corpus grave est moles illa corporea quae fertur deorsum virtute externa, quaecumque sit virtus illa.
Centrum gravium est punctiam illud ad quod fertur corpus gravet hoc autem, ea
403쪽
Omnium consensit, est terrae centrum, si agatur de gravibus vorticis nostri. Ut corpus deferatur deorsinn, requiritur aliqua virtus quae aliquando gravitas
dicitur; sed clim Georsum fertur, dicitur actualis deseenses ; cum nititur, ferri dicitur gravitatio & ponderatio. Momentum comoris gravis est ipsa gravitatio, orta non ualum a mole corporis,
sed i situ & partium dispositione, sic
corpus unius librae in statera majus habet momentum qub magis removetur fulcro seu Epimoclio. Centrum gravitatis est pars corporis a quo corpus grave libere iuspensiun foret in aequilibrio. Linea directionis est linea re ducta
Per centrum gravitate ad centrum gravium; dicitur etiam diameter gravitatis, quia transiens per centrum gravitatis dividit corpus grave in duas partes aequa- iis ponderis, seu potius aequalium momentorum ; haec linea est semper horisonti perpendicularis, secans horisontem in angulos rectos. Linea horisbntalis corporum gravrim
est linea horisonti parallela ducta per centrum gravitatis. Linea ista horisontalis semper est jugum in stateris saltem sensibiliter sempta, propter maximam distantam corporum gravium a centro terrae. Perpe
404쪽
Perpendiculum motus gravium est linea horisenti perpendicularis, per quam ascensus aut descensus gravium mensuratur. Fulcimentum sive fulcrum aut epimo-clion illud est cui linea horisbntalis incumbit. Corpora aequὸ ponderantia dicuntur ea quae sunt aequalis gravitatis ortae praeci ex mole, non ex situ aut dispositione partium : v. g. duo globi aurei ejusdem diametri & crassitiei. Corpora aequilibrata dicuntur ea quae, si suspendantur, faciunt aequilibrium, sive sint aequiponderantia, sive non. DE CAUsA MOTUO GRAVIUM Nihil compertum magis est quam esse Corpora gravia, seu corpora quae nullo impedimento obstante seorsum feruntura circumferentia versus centrum; sed quaesit causa hujusce descensus maxime ambiguum est: quia vel a primis infantiaedlabus vidimus oculis nostris ea corpora quae gravia dicuntur, sursum projecta tandem descendere: quia vel ipsis manibus experti sumus nissim & impetum in illis corporibus versus centrum: quia haec corpora terrae affixa vidimus, quasi forent pluribus vinculis alligata cum ipsa terra;
ideo nulla ferὸ subit admiratio hujusce . n. R
405쪽
phoenomeni, imo putamus ideo causam nobis esse cognitam : nimirum cum non videamus corpora externa agentia in lapides, subito ducti praejudiciis tribuimus lapidibus vim quamdam insitam per quam sic descendant aut saltem descendere ni
Sed si diligenter inspiciamus naturam corporum & omnia quaecumque ad gra vitatem ipserum faciunt, certe haerebimus, nec ita facile insitam ipsis gravit tem judicabimus: si affundatur aquae iacingarum, I fundum petit, dissolvitur, tuncque partes ditatutae per aquas diu perguntur: quid fit de gravitate saccari 3Iignum, quod grave est, comburitur, partes in flammas abeuntes ascendunt sursum. Qiid fit de gravitate ligni 3 luna nobis omnibus eminet, sic alii planetae;
luna est terrestre corpus, nec tamen cadit in terram nostram; per quid ergo retinetur luna 3 Haec certe dissicultatem faciunt, & saltem sessicium ut cohibeatur assensus Ma judicando abstineamus : hinc debet nasci diligens examen cum attenta omnium opinionum inquisitione quas eX- cogitavεre Philosophi, ut gravitatis causam explicarent.
406쪽
Peripatetici secuti praedicta praejudicia,
nec infantiae vitia exuentes, putant inessenuibusdam corporibus formam aliquam rubstantialem, quae sit principium gravitatis , puta in terra & in aqua, quae simiduo elementa gravia, dum aliunde dicunt aliam esse formam substantialem in aliis corporibus quae sit principium levitatis , puta in aere & in igne : ergo si lapis projiciatur sursum, motus est violemtus in lapide, neque ab ipse lapide oritur, sed lapis projectus tandem destendit; & illud est principio intrinseco lapidi , undo naturalis est. Si idem a nobis dicitur, jam non sitamus doctiores rusticis, nihilque explicatur a nobis: praeterea quid est haec forma substantialis 3 quaenam ipsius natura
quaenam origo quaenam Virtutes qu
lis influxus 3 per quid differunt illae formae quarum una est principium levitatis, altera est principium gravitatis 3 quid fit de illis formis dum saccarum in partes minutissimas comminuitur , dum lignum
in flammam convertitur, dum aqua in vapores attenuata arsum attollitur 3 Haec a Peripateticis nunquam exponi potu
runt : ergo nihil explicant, imo luppo-
407쪽
38t M ica particularis. nunt quod in quaestione positum est: scilicet sunt quaedam, inquiunt, gravia de se & ex natura sua : quasi vero quodlibet corpus non sit indifferens ad quamlibet loci partem, ad hoc ut vel quiescat, vel
ut moveatur, ad hoc ut moVeatur Cele
rilis vel tardius: quomodo ergo descensus lapidis dicitur esse a principio intrinseco lapidi, cum tamen quidquid movetur semper recta moveatur , nec unquam mutetur determinatio nisi ab extrinseco, ut habent solemniora totius Phy-sces axiomata
Dices: Violentus est lapidis ascensus &naturalis descensus: ergo hic ab inu inseco, ille vero ab extrinseco nascitur. Dist. ant. Violentus est ascensius & naturalis descensus, in quant uri juxta leges motuum ab Auctore naturae postas lapis relictas corporibus obviis & circumstantibus debet in hocce aere nostro deprimi deorsum, C. Alio sensu , N. Hic non immorabimur in exponendis& refellendis Perallii, Socii Academici, hypothesibus, cum ipsemet fassus fuerit biennio antequam e vivis discederet in illo systemate plures contineri errores, seque ab illo recessisse, ut mihi relatum
est ab homine fide dignissimo, ejusdem
408쪽
OPINIO GASSENDI.Gassendus viam novam explicandae gravitatis commentus est, quam sic proponit: Terra merito supponi potest ingens magnes, quam hypotheum omnes doeti admittunt: porrδ magnete manant plurima emuvia Corpusculorum, quae ab uno polo exeunt &redeunt per alium: dum lapis sursum projicitur, aeterminari potest ab illis corvus
culis ad terram ut revertatur & accedat, quemadmodum ferrum Cogitur accedere ad magnetem. Hanc autem rationem sic
exponit Bernierus, Gassendistae doctrinae vindex acerrimus, lib. 2. Emuvia a terrae centro spectentur quasi totidem radii: porro sicut radiorum proficiscentium ex quovis loci puncto unus trajicit perpendiculariter corpus, id est, sine thahi ne, dum alii versus perpendicularem fianguntur , si corpus sit densius, ita ex illis effluviis una linea perpendicularis per medium lapidem rect transit: at vero plures aliae lineae emuviorum trajiciendo
refranguntur versus hanc partem perpendicularem : fit itaque inclinatio in illis lineis qua premuntur partes lapidum minutissimae viciniores lineae perpendiculari , atque adeo fieri debet descensus: sed contra sit
409쪽
Sastema Gasendi non satisfacit. Pr. Nam illud systema non satisfacit, fi non explicetur quomodo in lapidibus& in aliis corporibus duris lineae corpusculorum patiuntur refractiones quas radii patiuntur in aquis: atqui explicari non potest quomodδ in lapidibus & in aliis corporibus duris lineae corpusculorum patiantur refractiones quas radii patiuntur in aquis: ergo illud systema non satisfacit. Et certὸ illa effluvia ita fiunt ut co puscula ad terram redeant, alioqui tamdem suis corpusculis terra maneret exhausta: porro redeundo alium diversumque nisum debent habere, sicque nulla
gravitas. Praeterea non tantum ex cen ro terrae
fieri possint effluvia, sed etiam ex aliis
purustis axis: ergo licet forsan explicaretur quδd descenderent, non explicaretur quod peterent centrum terrae.
Denique si terra sit ingens magnes &ab illis effluviis sit corporum gravitas, quia effluvia fieri debent per polos, debet aliter se habere lapis projectus Versus aequatorem & aliter projectus 'prsus
410쪽
Phdifica particularis. 39I polos, quia emuvia aliter sunt seb aequatore, aliter sub polis: atqui tamen falsum est, ut patet experientia, lapidem aliter descendere versus polos, aliter Ver-SuS aequatorem : ergo non satisfacit. Ο p I N Io C A RT E S I I. Cartesius aliam inivit viam ut demonstraret qua ratione sursum projecta, puta lapis tandem debeant ad centrum regire: scilicet num. 2 o. quart' partis Principiorum globulos impeditos docet occursu rotius molis terrae ne secundum lineas rectas ferantur, omnes ejus terrae parteSVersus medium propellere ; & in hoc, inquit, gravitas corporum terrestrium consistit. Quod, ut intelligatur, observat, si
partes terrae spectentur itae, non esse gra es : cum enim terra circa suum axem spatio 2 horarum proprio motu Volvatur, futurum est ut partes illae omnes hinc inde dissiliant versus coelum; proindeque sint leves, nisi aliis retineantur corporibus, ut revera retinentur : nimirum terra proprio motu non movetur, sed a materia eoelesti eam ambiente defertur; materia autem coelestis,quatenus consentit in illum motum quo terra defertur, nullam habet
vim gravitatis & levitatis, sed quatenus ejus partes plus habent agitationis quam. R iv