장음표시 사용
411쪽
in hoc impendant ; ideoque teris occursua motibus suis secundum lineas suas rectas persequendis impediuntur semper , Lab ea quantum possunt recedunt ; & in hoc earum consistit levitas. Porro singulae partes materiae coelestis non possunt recedere a terra, nisi dum ascendunt, infla se deprimant Sc propel-
lant aliquas partes terrestres in quarum locum succedunt. Cum omnia spatia quae sunt circa terram vel a particulis corporum terrestrium vel a materia coelesti occupentur, dc cum globuli omnes materiae coelestis aequaliter propendeant ad se a terra amovendos, nullam singuli vim
habent ad alios sui similes loco pelle
dos : 8c cum eadem sit propensio in particulis corporum terrestrium, quoties globuli aliquas supra se habent, omninδ in
eos vim istam debent exercere suam. Hinc gravitas corporis terrestris non propriEefficitur ab omni materia subtili illud circumfluente , sed praecise tantlim ab ea ipsius parte quae est illi magnitudinis
aequalis, V. g. corpus B terrestre in m dio aere consistens & constans pluribus particulis tertii elementi quam moles aeris ipsi aequalis , ac proinde pauciores vel angustiores habens poros in quibus materia coelestis contineatur, manifestissimὸ si corpus B descendat partem aeris aequa
412쪽
Phdifica particularis. 3' lis in ejus locum ascensurum; & quia ista
in mole aeris plus materiae coclestis quam in eo continetur, patet in hac mole vim
esse ad illud deprimendum. Calculum gravitatis postea facit Cari sus: in meatibus, inquit, corporis B est aliquid materiae coelestis quod est in aequilibrio cum aequali quantitate ejusdem materiae contentae in aeris mole : item est in aeris mole aliquid terrestre quod est etiam in aequilibrio cum aequali quanti rate materiae contentae in corpore B. His autem utrinque detractis, quod residuum materiae coelestis in hoc aeris mole agere debet in id quod residuum materiae terrestris in corpore B : atque in hoc uno gravitas corporis B consistit. Ex quibus
colligi potest corpus grave dici quia habet plus materiae terrestris & minus materiae coelestis quam aliud infra positum. Quo loco observandum est Io. nomine materiae coelestis non intelligi selos globulos, sed ramenta iis admixta, imo
particulas terrestres, quae secutae cursum materiae coelestis, moventur celerius caeteris; puta particulas omnes quae aerem componunt. 2'. Ramenta, caeteris paribus, vim habere majorem ad corpora te
restria deorsum pellenda quam globulos , quia plus habent agitationis, globulos majorem quis particulas terrestres aeris
413쪽
quas secum movent. Haec est Cartesii sententia circὲ gravitatem. OPINIO NOSTRA DE CARTESIANO
Fateor miram esse ingenii vim & gacitatem in hacce adinventione. Leges mechanicas motuum ingeniose respexit, fideliter adhibuit: attamen dissileri ne queo remansisse in illo systemate capita quaedam nec satis aperta, nec satis demonstrata. I Q. Dum sursum corpus projicitur, videtur motu ipsius vorticis adjuvari versus circumferentiam: nam positus lapis, in materia subtili recedente versus circumferentiam videtur , quod debeat ipsi rapi versus hanc parcem. Respondent Cartessiani debere tandem deprimi, quia materia subtilis perpetuo ascendens citius fertur, sicque facit ut
lapis deprimatur: sed si res ita sit, quidni
luna deprimatur deorsum ab eadem materia , cia sit in vortice terrestri. Praeterea cur in magno vortice planetae mole majores sunt remotiores a centro,& planetae mole minores centro propiores : at Verb in vortice terrestri rariora
sursum posita sunt, & solidiora seorsum
414쪽
Contendit solam aeris fluiditatem esse gravitatis causam, Sc vult quod si projectum ad eam pervenerit altitudinem in qua columnae fluidi superiores sunt altiores columnis inferioribus, decidere debere, quia fortius depellitur deorsum quam Hirsum: si vero sint ejusdem altitudinis supra & infra, neque ascendere, neque descendere debere, quinimo si inferiores columnae sint longiores superioribus, debere perpetuo ascciadere: hinc dicit quod si tormentum bellicum ita erigere
tur ut globus ferreus emitteretur sursum,
non rediret ille globus, si mo id ad eam altitudinem perveniret in qui inferiores columnae forent longiores,aut statem aequa les cum superioribus; quod an factum
fuisse declarat, quia nocce experimento tentato apud Clarissimum Perier apud
Arvernos, globus ferreus adhibita quavis diligentia sursum emissiis nunquam rediisse visus est. Quid sentiam, dicam ingenue , amicus licet Auctor, magis erit amicaveritas. Sit itaque
415쪽
Infeliciter conjecit Varignonus. Pr. Ille conjecit infeliciter qui gravi- tatem aeris stapposuit, cujus gravitatis causam non attulit l, atqui Varignonus gravitatem aeris supposuit cujus causam non attulit: dixit enim quod est in con- feta apud omnes, columnas aeris eq fortius premere quo sunt altiores, neque probavit undenam illud oriretur : atquinoc est gravitatem in aere supponere, neque causam ejus afferre : deberet enim dici qua mechanica istud fiat: ergo coi jecit infeliciter. o P I N I O NOSTRA.Quid nos post tot Philosophiae heroes circa causam gravitatis referemus 3 nihil certe eruditius afferetur a nobis, sed quod aliquando Physicum decet ignorantiam nostram fatebimur humillime, existimamus enim esse aliqua in hoc orbe universo phoenomena , quorum Causae sunt tam multiplices, tam involutae , ut
illae superent ingenii nostri vires: sit
416쪽
Patet ex dictis, quia nullus inter doctos causam attulit, quae respondeat phoe- nomenis & eis satisfaciat. Dices : Facit E concipitur lapidem sursum projectum eatentis descendere, quatenus corpus aliquod, sive sit aer, sive sit materia subtilis, fortius deorsum premit lapidem quam lapis sursum propellatur,& proinde cogit ut descendat lapis : ergo concipitur causa gravitatis. Dist. ant. Nec mechanicὰ demonstratur quomodo corpus illud deorsum premit fortius, C. Et illud mechanice demonstratur, N. Proindeque concipitur causa generalis gravitatis; sed non concipitur causa gravitatis, quae respondeat omnibus phoenomesiis.
Primum est : Corpus quod sursum projicitur , in aeternum tenderet sursum nisi ab alio corpore muraretur determinatio; itaque chim lapis sursum projectus tandem cogitur ad descensium, illud fit ab alio corpore in motu posito.
417쪽
3,3 Phfica particularis. Secundum est: Corpus illud quod mutat determinationem alterius tangit ipsum: nam corpus unum non agit in aliud nisi
Porvo lapis in aere suido positus debet repelli per materiam subtilem obsistentem motui sursum & resistentem : nam licet illa transeat per aliquot meatias cor poris, tamen flamenta quaedam offendunt partes solidas lapidis , & ideo lapis deorsum detruditur; sed qua mechanica sic detrudat corpora haec materia subtialis, iterum dico, nescio. Quam lineam describit Projectum ascendens ct descendens. Huic quaestioni nitide satisfacit Clarissi mus Regis. Describit, fig. tab. I 6.
inquit, lineam quae resultat ex circulari& ex recta; v. g. Supponatur terra cujus centrum si Α, turris B C. Supponamus corpus B , dum turris movetur ex C , ad D ascendere, profecto si turris apex Cst versus E , corpus erit Versus F, donec perveniat ad punctum D simul cum apice turris: quod si corpus eo loci des.cendat, dum turris movetur ex D versus H, tunc apici turris posito in G respondebit corpus positum versus I, donec corpus D perveniat ad terram in K.
418쪽
P sica particularis. 3''sicque determinationem habuit tum deia
Cendendo, tum ascendendo, quae resultet ex circulari & recta: nos tamen ope sensuum non agnoscimus determinationem circularem, sed tantum rectam, quia cum terra movemur : nimirum dum corpus est versus F, transsati fuimus versus et &descendendo versus 3. Sicque determinatio circularis manere debet insensilis. DE GRAVIUM DESCENSU IN P LAN IS I N C L I N I S.
Certum est ex dictis corpora gravia , seu corpora quae descendunt a circums untia ad centrum, relicta sibi descendere in aeue libero juxta lineam quae videtuc perpendicularis: porro eadem gravia des.cendere possunt juxta plana inclinata: si1nt autem de hoc descensu duo experimentis constantissima. Primum est: Corpora gravia lentius
decidunt in planis inclinatis quam si perpendiculariter deciderent. Alterum est : Lentior est descensus in planis magis inclinatis quis in planis mines inclinatis. Demonstratur primum. Sit planum inclinatum A B cui insistat globus C. Certe debet cadere lentius
419쪽
oo ,Phfica particularis. quam si moveretur in aere libero, si
ejus momentum sit imminutum : atqui momentum ejus est imminutum : nam
globus v. g. C tangit planum inclinatum versus D: porrδ ducatur linea recta ex D versus G pars globi D F E ff. I. t. I 1. retardat motum aliarum globi partium, adeo ut pars D F E, si fores alteri parti D C E aequalis, impediret ne globus volveretur, & faceret ut plano insisteret sensibiliter immotus. Demonstratur secundum. Lentior est descensus in planis magis inclinatis, quia quo planum est magis inclinatum , eb plures sitiat partes quae earum lapsum retardant, &qud minus est inclinatum , ed pauciores sunt partes: sit planum A B magis inclinatum , globus C tangit ipsum versus D , a quo ducitur linea recta versus G, tunc pars globi DF E fig. 2. tab. I 3.) plures continet pa
tes retardantes motum partium D C Fquam in priori casu. Et certe quandb planum est magis imclinatum, ed magis gravia sustinentur horisontaliter: porrδ quandb gravia sustinentur magis horisontaliter, ed lentius decidunt, quia dum tota sustinentur hori sontaliter, nullatenus cadunt: lentior im
420쪽
Plusica preticui s. ADIOx debet esse motus in planis magis imclinatis quam in planis minus inclinatis.
DE ACCELERATIONE GRAVIUM. Certum est gravia, dum descendunt, motum strum accelerare: nam quo altius decidunt, eo vehementior est eorum per cussio & motus fit velocior prout magis permanet.
Quaeritur hic utrum projecta quaelibet motus suos accelerent: porro projectio triplex distinguitur: alia verticalis sursum& deorsum: alia horisentalis, quae fit secundum lineam horisenti parallelam, V. s. cum Volvitur globus in area plana; alia denique mixta, quae fit secundum
lineam obliquam: v. g. cum exploditur tormentum bellicum e turri in terram, vel e terra in turris altitudinem: his p
Projecta quesint motus suos accelerant. Pr. Io. De projectis verticaliter. Illa autem suos accelerare motus tam crebra& tam ardenti experientia constat, ut id sit extra omnem controversiam. 18. Projecta verticaliter sursum motus