장음표시 사용
461쪽
- α Ndifica particularis. Quaenam est vis hujusce machinae 3 Major certὸ simplici vecte: sit enim petentia quae vi sua possit attollere libram
unam,moveat rotam B& illius asci conjunctam rotulam C. fig. 1. taV 16.ὶ Sic sint decem dentes in rotula C & centrum in rota D. Hinc fiet ut dum rotula C decies volvetur, unum talathun circuitum
absolvat rota D. Item si eadem ponatur ratio inter rotulam E quae rotae D con-3uncta est, & inter rotam F, tum , quo tempore rorula E simul cum rota D. Decies convertetur, interim rota F semel duntaxat circumagetur : quare prima rota
B decies celexius quam D , eademque rota D decies volvetur velocius quam F. Sive quod idem est, rota B centies movebitur velocius quieta F. Quamobrem si potentia una libra sit gravior poterit attollere centum libras.
Quid est cuneus Est prisma triangulare, cujus duo latera in communem lineam rectam desinuiit: ergo ex duplici plano inclinato constat, inde pendet ejus notio a plano inclinato.
Quid est planum inclinatum Planum est quod angulum acutum asi
462쪽
Ph ica particularis. 4 3cit cum linea horisentali, & eo magis
inclinatum est quo angulus acutus est minor. Sic linea A B ad horisontalem lineam AI inclinata. fig. I. tab. II.)Quinam est usus plani inclinati γΙs certe ut majori facilitate gravia corpora vel attollamus vel demittamus; nam ii pondus esset attollendum Ut demittendum secundum lineam perpendicularem, tota illius gravitas esset sustentanda 1 potentia, cum e contrario quaedam portio sustinetur a plano. Suntne aliae machinae 3 Sunt profecto. Sed illae omnes pendent ex iis quae fuerunt expostae, has prosequantur rerum staticarum scrutatores. DE CORPORE MI xTO.
Mixtum dicitur illud quod videtur coalescens ex elementis seu primis corporibus sensilibus. Videtur ergo partes habere.
Apud eos qui admittunt atomos, corpus est resultans ex variis atomis : apud Peripateticos, est Corpus resultans ex igne, aere , aqua & terra : porro cum insigniter differt ab elementis ex quibus componitur dicitur mixtum per etiam, cum
parum differt dicitu'mixtum imperfectum: ideoque primaen de mixtis imperfectis.
463쪽
Mixta imperfecta Graeci. Meteora vocant , qudd in aerea regione consistant. Componuntur ex effluviis & halitibus proficiscentibus ab aqua , terra: sic pariter ex aliis planetis proficiscuntur halitus ex quibus meteora pariter gignuntur in
Causa g.eralis materialis ex qua resultant sunt halitus, quapropter litDE HALITIBUS. Halitus generatim sunt effluvia, quae attolluntur corporibus crassioribus.. Aristoteles halituum duo genera admittit , vaporem scilicet & exhalationem rvapor, inquit, est halitus humidus proficiscens ex corporibus aqueiS. Exhalatio vero est halitus siccus proficiscens ex corporibus siccis & errestribus. - Non possum assumere hanc halituum divisionem, quippe quae non sit satis ac- eurata nec satis adaequata ; tanta quippe est halituum varietas ut vix divisione contineri possit: quapropter si divisio pia .ceat hanc assume: hesitus sunt aut vapores aut fumi aut spiritus e vapores sunt halitus qui profluunt ex corporibus aquosis. Aliter vapor est tenuissimum effluvium aquosi corporis. Fum' oriuntur ex succis
pioguibus &oleaginosis: aliter fumu1 est
464쪽
Pbsica particularis. 44ssubtilissimus emuxus corporis oleaginosi. Spiritus sunt halitus qui exhalant ex succis qui sunt rariores: aliter spiritus est tenuissimum emuvium purioris succi. . Halitus licet subtiles vix amittunt propriam corporum naturam ex quibus exhalant , proindeque dum plures colliguntur & simul concrescunt propriam corporum exhibent speciem a quibus proficis.
Cuntur, ut patet ex plurimis observati nibus: v. g. dum rulphur sublimatur, fumi redeunt. in verum sulphur : dum Mercurius agitatur, si aurum ore teneas inter dentes, Mercurii sumus auro adhaeret: plures scilicEt fumi exhalant ex hydrargiro, plures ex metallis dum liquantur , praesiertim ex plumso, stanno, dum
Vapores ex aquis attolluntur in aquas compinguntur.
Ex illi; halitibus aut seorsim congrega- . tis aut simul admixtis formantur mixta imper illa : hinc alia ignita aut ad ignem accedentia, quia dominatur materia inflammabilis, alia terrestria, alia aquosa, de quibus agendum est. . DE IGNITIS IMPRESSIONIBUS. Plurimae sunt ignitae impressiones quae in aere accenduntur ideo dicuntur coe-kstes & mereae: vocantur vulgo fax se
465쪽
lampas, torris , trabs, capra saltans, stella vagans, lancea, jaculum , draco volans , ignis fatuus, ignis lambens, Castor , Pollux , Helena, fulmen. Fax, torris, trabs &c. non sunt ni iimpressiones ortae ex halitu sulphureo M. nitrosio , quae varia sortiuntur nomina, tum propter copiam & conditionem sulphuris, tum propter configurationem , quam oculis exhibent. Sic fax dicitur 1mpressio subizo inardescens instar lampadis & aliquandiu lucens. Torris est impressio tota ardens in longum extensa, quae si sit longior , trabs dicitur ; trabes autem diu non .apparent, quia si materiae tenui insideant, facile extinguuntur, si crassitori facile cadunt: quanquam visae sunt aliquae diu permanentes, 1ed illae in sublimi aere positae erant. Capra saltans est impressio ex eodem, halitu orta quasi globus igneus praeferens circum se floccos pensiles instar lanae saltuque lasciviens. Stella vagans quae aestimatur ut sydus aliquod a rusticis hominibus non est nisi major halitus copia in longum expans :unde cum accenditur una parte halitus pabuli sui veham sequitur, & totum iteri nat flamma continua, e ratione qua pulvis pyrius accenditur. Lancea est eadem impressio, sed in m
466쪽
cronem acuitur: alio nomine dicitur py
Iaculum est eadem impressio tota simul accensa sed de inens pyramidaliter, qua
Draco volans est eadem impressio, sed cujus mediae partes intumescunt dc Ventris speciem exhibent.
Ignis fatuus est pinguis halitus & tenax nullo modo flagrans . sed lucens instar lam pyridis aut ligni putridi: motu aeris huc & illuc facile agitatur donec dissipetur; nascitur ex partibus sulphureis
cramoribus terrae immixtis: hinc circa paludes & cimarteria nascitur aut occidit: vento propellitur in valles & versus flumina ὀirigitur, ita ut fugiat homines insequentes , insequatur vero fugientes ;nimirum dum homo insequitur propellit aerem ante se: ergo debes fugere ignis. fatuus : at si homo fugiat cum aere sequitur hominem. Ignis lambens est exhalatio accensia , quae ita adhaeret rebus oleo illitis , ut
Castor dc Pollux sunt apud Physicos ignes gemini, qui apparent navigantibus seviente nigra tempestate, qui quidem a nautis dicuntur Castor & Pollux : cum naim hi duo feta tres mare a pyratis liberassent, tanquam dii maris habiti sunt,
467쪽
ex quo pagani nautae eos in tempestate implorabant. Serenitatem futuram & prosperum cursum nautis vid tur significare.
Cum ignis ille solitarius est dicitur
Helena : haec autem inflammatio futuram adhuc tempestatem & infaustium exitum dicitur significare. 'Numerus illorum ignium non est ita
definitus ut nunquam plures appareant: licet enim trium duntaxat Veteres meminerint,ilostri tamen nautae aliquando quatuor vel quinque simul observant. Sic formantur illi ignes e exhalationes vaporibus immisceri solent, quae quidem propter partes minus solidas Ac figurarum minime regularium non possunt nube distatuta in floccos tam longe propelli
quam Vapores, & ideo aeris agitatione separantur a vaporibus, eo fere modo 'quo rusticae cremorem lactis agitantes
butyrum aceto secernunt a partibus fluidis : posita hac separatione exlaalationes hine & inde in diverses acervos congregatae juxta nubem fluctitant, donec nubes illas deprimat; & quia sequuntur aeris motum qui sequitur agitationem navis, funibus & trabibus navium adhaerent. Cum unus duntaxat ignis apparet, videtur significari futura tempestas: nam unicus ignis est nubis unicae distatutae indicium et vix autem est unica nubes,
468쪽
sed plures frequentius rcteriuntur simul. Duo ignes videntur tignifica e sereni- atem mox futuram, quia phires nubes dissolutas significant.
In sulmine explicando haec distingui debent: fulgur, tonitru , fragor , lapis fulmineus & ipsum fulmen.
Fulgur est coruscatio repentina pe stringens oculos quae J si non audiatur si
nus, appellatur simpliciter fulgor, garulicἡ sun eclair.)Tonitru est sinus quidam quasi boans& reboans, qui auditur quasi discurrens intra nubis viscera repetitis ut echo boatibus. Fragor est alter senus horrendus & stridulus vulgo HicLicla. Fulmen est ipsa exhalatio, quae Videtur a nube ad terram descendens & a censa, quaeque causa est tot prodigiorum, de quibus postea.
Lapis denique fulmineus gallicὸ lecarre au du fovise , du tonnerre ) est eadem exhalatio , quae magis condensata duritiem lapidis obtinet: verum a pluriamis dubitatur utrum detur ille lapis. Dubium est inter Philosophos de ratione mechanica qua fulmen oritur. Circa hanc varii varia sentiunt.
469쪽
1 o Ph sic a partieularis. Cartesiani o nionem suam sic propCnunt : apores attolluntur in altum aera,
ut dicetur postea, ex illis fiunt nubest: illarum nubium alia seperior est, alia inferior : intra nubes materia quaedam sulphurea, nitrosa dc bituminosa, quae ipsum pulmen est , intercipitur : si nubes lupe- rior magno impetu ruat in inferiorem &labatur , tunc materia fulminea intercepta
colliditur & fricatur, qua collisione non solum incalescit sed inardescit etiam de accenditur. . Ex hac autem inardescentia .. materiae sulphureae intra nubes interceptae fit sepius framira in parte nubis quae minus resistit, qua .parte dirigitur exhalatio , quemadmodum bombae diriguntur & ignes volatiles. Sic positis sit
Carte fiant probabiliter expIicant principIamechanica fulminis. Pr. Nam illa expositio mechanica maxime probabilis est quae nihil admittit ni si maximὸ congruum legibus mechanicis, &qua posita omnia explicantur phoenomena quae ast fulmen pertinent: atqui haec expositio Cartesianorum nihil admittit nisi maxime congruum legibus mechanicis, &ipsa posita explicantur omnia quae ad fulmen pertinent.
470쪽
ro. Quidem haec expositio mechanica inihil admittit nisi maxim8 congruum legi- bus mechanicis : nam juxta mechanicae lleges possisnt attolli vapores ex quibus hu- bes , nubium illarum , cum una possit esse superior aut plures , alia inferior, juxta easdem leges, attolli potest materia fulminea quae intra nubes intercipiatur : juxta easdem leges nubes superior ponderosior
reddita potest de labi in inferiorem , &
juxta mechanicam exhalatio intercepta potest accendi & inardescere, atque per alti quam fracturam propelli vehementius; e dem modo, inquit. Carlefius, quo in alpibus circa mensem mmum , junium nive calefacta sole & ponderosiore reddita, mi nimus aeris motus subitb magnas nivium moles devolvit quae in vallibus resonantes imitantur sonitum tonitrui satis similem ,& consequenter haec expositio mechanica nihil admittit nisi congruum legibus mechanicis. Posita hac expositione explicantur omnia phoenomena quae ad fulmen per
1 . Rarius tonat hyeme quam aestate, quia tanta materiae sul phureae copia non attollitur, & praeterea ad sufficientem altitudinem non evehitur.
2P. Solus habetur aliquando sulgor sine tonitru , aut quia non est aperior nubes