Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

481쪽

suam imaginem in illa glacie possit ex

primere, quemadmodum exhibet in aquis: qualiquam hanc imaginem non exprimit msi ad centrum circuli, qui videtur par- helium coi stituere. Hoc praeteret notandum est, sole altiorem vel humiliorem circulo sem- per videri per refractiones, quarum ope conspici potest, etiam cum est infra horisentem: itemque ope refractionum umbrae in horologiis plus justo 'ossiliat accedere vel recedere, atque ita horam planEafiam quam revera iit designare.'Ex his patet Parhelios multiplices simul haberi posse, quia non una tantum, sed fl

etiam multiplex nubes ita potest objicissili, ut in iis quasi in speculis sol muti

totiὲs expressus videatur. Hinc anno I 629 idie a o. Martii, hora 1 a. pomeridiana, visi sunt Rom. e quinque soles. . DE NII BIBUS. Vapores in altum attolli pluries jam idictum fuit: eorum dilatatione generantur venti; at verb si condensentur, fiunt Varia corpora, quae conspiciuntur oculis , dicunturque nubes & nebubae. Ut autem vapores, nubes.& nebulae formentur, via multiplici & diversa utitur natura : nimirum ut nebulae fiant, ad tan-

482쪽

PHsica particularis. 663

tam altitudinem attolli non debent vapo. res: sunt crassitores min is attenuati, plurimis constanites exhalationibus & partubus terrestribus: hinc caligo sepius foetet ; sed ut fiant nubes, attolluntur alti Vapores subtiliores , magis attenuati, qui plurimum aetheris in se continent. Itaque in eo nubes & nebula conveniunt, quM fiant ex vaporibus, differunt quod vapores nubium sint altiores, nobularum sint crassiores & depressiores ,- quod partes nebulae sint magis c densatae quam partes nubis: hinc nubes sunt corpus rarum & sipongiosium , instar nivis , idebque manent in aerct suspensae, ex eo quod circumstantis aeris pondere libratae teneantur pensiles, non secus ac naves onustissimae aquarum circumstantium pondere sustinentur; neque enim nubes alli , gantur funibus aut fulciuntur columnis, proindeque motus earum repeti debet ex certa quadam latitudine molis. Motus quo feruntur nubes plurimum

adjuvat illam suspansionem : quemadmodum enim homines aquis innatant, licet

aquis graviores, quia Certam motus mensuram in brachiis & pedibus emciunt qua aquam verberant, sic nubes quasi

natant in aere propter certam motuS mensuram : imo nubes in aere eas habent determinationes motuum, quibus pueri

483쪽

o Fbdifica partisularis.

temerὸ delectantur in aquis dum medias inter aquas natant, dum sese ita immergunt ut fundum tangant, ad superficiem postea redituri: enimvero nubes modδ approximatur terrae , modo assurgit altius :noc Vero motu feruntur a vento fortiori agitante fluidum in quo natitant.

Nubes sic mota atque pensilis ditatui potest in aquae guttas ; cujus phoenomeni haec est ratio , quod divisione partium

nubis excluδatur aether, atque proinde partes quae sub alio volumine contentae

prilis ascendebant jam descendunt, haud secus ac partes ligni quae simul adjunctis aquis in tant, sundum petunt, si in granula dividantur. Nubes exhibent varias figuras; sent aliquando majores, aliquarido minores: ratio est quia major halituum copia attollitur , aliquando minor; vel quia plures aliquando condensantur vaporeS, aliquam do pauciores: diverso vero aeris motu diversmodὸ configurantur, & ideo diversos induunt colores, . qui quidem col res oriuntur 1 diverso solis aspectu, re- lexione & refractione radiorum: hoc exsuadet mutatio subita & repentina C orum in nubibus, qua modo videntur albae, mullo nigrae, modo rubrae, modo alios dant colores ; imo nubes eadem in

diversis locis apparet, & in diversis temporibus, ab specie diversa.

484쪽

Ph ica particularis. 663Itaque foetus est praejudicii opinio muliercularum, qua ex colore & nguia nubium conjiciunt bonam vel malam so tunam : haec enim sunt phoenomena naturalia quae pendent ex motibus & figuris, nec pestem , fassem flanificant, ratione colorum & conhguratis is partium exteriorum , sed aliquando essiciunt propter conditionem partium ex quibus constant de in quas dissolvuntuν. Nubes ergo plagi debet ut ingens acervus nivis concretus ex vaporibus in altum sublatis. Rem explicuit Cartesius Meteororum cap. v. nimirum partes Vaporum in altum sublatae tandem nullum naiabent motum, nisi motum fluidi a quo rapiuntur partes illae, simul adjunguntur ;idedque sibi adhaerescunt qua adhaesione fiunt sensiles flocculi: hac ratione exsurgit nix ut deprehenditur in frequentissimis

evaporationibus in quibus vapor in altum sublatus abit in spumam. Nix illa, quae est nubis corpus, fons est pluviae Sc grandinis. DE NIVE. Cum nubes nihil aliud sit quam ingens acervus qui circumstantis aeris pondere libratus sustinetur, facile 'conjicitur quomodo nix in terram cadat; nam si dis

solvatur nubes, id est, si satisfaciente V v

485쪽

Pbsica particularis.

aeris pondere pars aliqua nubri deorsum

labatur: ergo nubis distolutio nihil aliud est qdam partes nubis divisis, quam flocculi aliqua aeris agitatione disjuncti: fit autem ista disjunctio, si v. g. infra nubem sit minoris inis agitatio, tunc enim flocculi disjunguntur & divisi labuntur: porrδ quilibet flocculus ex pluribus aliis

globulis villosis mutuo implicatis componitur , scut flocculus lanae ex pluribus lance partibus mutuo implicatis constat.

Est aliquid admiratione dignum in illis

socculis : nimirum quilibet, stellarum instar, radios habet plerumque sex, it ut frigidiore coelo, huc atque illuc volitantes quasi stVllulae appareant. Hoc phoenomenon explicuit Rohaltius 3 R. parte Physices: legatur a physico studiose. . . Nix multas paritur affectiones. I o. Friabilis est; globulis enim constat qui ἀ-

cile separantur & facile comprimuntur. ΣΟ. Terram calefacit Sr juniores plantas tuetur gelu. Ratio est quia plantarumpori frigore sint coarinati, ideoque partes . secundi elementi non possunt illos sibire, nisi concentus partium & disipostio tollatur : sed quia nix continet maximam secundi elementi copiam, & quidem subtilioris, tenet poros liberos Acsatis capaces , imo partibus secundi ele-

486쪽

. ' Phusica partisalaris. 467 menti perpetuo di lcurrentibus sensim sine sensti pori amplificantur, ncc debet fieri

partium disruptio. . Hinc 10. Ii quorum nasius in regionibus septentrionalibus congelatur, nasum prius nive fricant quam ad ignem acce- . dant, quia partes ignis nimis commota per polos coarctatos non transirent nisi

disrumpendo partes, at verb pactes nivis exiguae & tenues sensim sine sensit poros dilatant: hinc digiti dolore torquentur, si congelati approximentur igni, sed po'tius levi calore paulatim debent recreari, ut priorem partium situm recuperent. Hinc ΣΟ. Nix fertilitatem terrae induincit , tum quia non sinit halitus expiraria terris & plantis, tum quia multo nitro abundat, tum quia partes continet nutriationi plantarum servientes & excitat in terra succos idoneos tali vegetationi; unde sub ipga laeta exurgunt gramina , imo aliquae plantae emorescunt. . Aquae nix innatat , quia multo

turget aere.

o. Perstrin it oculos, quia propter praedictos qlobulos lumen quoquoverstim uberius reflectit: hinc qui has tant loca nivibus conspersa visum, plerumque habent debiliorem. 3Q. Dum ningit, vix auditur sisnus

campanae, quia praedicti globuli cadentes. V vj

487쪽

68 Phdificii particularis.

nocent motui undulationis ex quo excitatur sonuS.

6'. Halitus mivales naribus ingressi pulmones & ventriculum male afficiunt, quia halitus illi nitrosi motu suo faciunt ut spiritus uberiores expirent: ideo dum ningit, summo mane panis manducandus est, paululum vini accipiendum. o. Si nix distatuta bibatur, sanguinis turbatur circuitus, quia videlicet partes nitrois nivis motum habent irregularem , ex quo nix hausta sanitati nocet. - So. Nix tractata manibus tandem calefacit manum, quia innumeri globi &cuspides ex quibus constat, discurrunt undique, & infixi carnibus impediunt ιcursum sanguinis & quominus revehatur per venas, inde manus turgescit & rubescit. DE P LU V IPIuuia non est nisi di luta nix, quae liquatis & rotundis guttis cadit : cum

enim nubes oriatur ex Vapore Per aera densato, cumque vapor in aere densatus

si nebula vel nubes , ideo pluvia est nubis soboles orta ex divisone : si vero nebula liquetur, non tam pluvia est quam caligo: igitur pluvia est nubes quae in aquam solvitur : nam quando nubes conjunctis suis partibus manet integra, tam

488쪽

Pblica particularis. 46'

diu in aere sublimi sustinetur quod subjectiis aer sive suo firmatus ponetere, sive

vento e terris in coelum spirante commotus, nubis ponderi resistat: at cum ipsa discerpitur nubes in varias particulas, tunc in alias convertitur impressiones, atque inde pluviae, niVes, grandines oriuntur. Porro pluvia non est quaelibet nubes tuta : sunt enim quaedam nubes rarae, quae in aerem abeunt, aut in effluvia insensilia; appellantur illae steriles, at vero quaedam sunt quae contracta densitate pondere suo deorsum impelluntur. Pluvia dicitur cadens liquatis guttis ;hoc experientia constat: quippe sive nubes solvatur primo in flocculos nivis congelatos , sive primo solvatur in guttas liquatas, perinde est: nam fieri potest ut aer per quem flocculi nivis decidunt adeo caligus sit, ut nivem liquefaciat antequari

ad terras pervenerit. Pluvia dicitur cadens rotundis guttis, nam corpus liquidum rotundam induit figuram , cum omnes ejus partes paribus momentis undique comPrimuntur, tranquillo praeserrim coelo, nam vento flante, illa figura aequabilis Vento mutatur: a

qui pluviatiles guttae sunt liquidam coriapus quod paribus momentis undique comprimitur : hinc si aquam sursum projicias, m guttas rotundas descendit undique com

pressa pariter a materia subtili.

489쪽

Pluv1a cadit aliquando per guttas grandiores majusculas, aliquando per minuti res , sed magis continuas & Crebriores: hinc pluviarum duae sunt species, imber& nimbuS. Nimbus est pluvia cujus guttae sunt lgrandiores de majusculae. lImber est pluvia cujus guttae sent exiliores , quae jugi tenore dissiuunt. . Quaeres cur aliquando pluat guttis majoribus.

Respondeo illud fieri quando pars nubis stiperior solvitur prior; nam guttae e sepeliori parte nubis descendentes aliis

occurrunt quibuscum Conjunguntur, tunc que majores fiunt; at cum pars inferior εnubis prius liquescit, tunc minutissimae sent guttae. Quaeres cur aliquandδ per aestatem pluat, etiamsi nullae conspiciantur nubes ΘRatio est quia tunc vapores crassioresmtolluntur, qui antequam in nubem sensilem convertantur, cadunt aere fatiscente. Variae sunt futurae pluviae vel serenitatis indicia : puta sol in ortu tinctus flavo colore, luna pallida , flavae nubes circa solis ortum , nigrae circa vesperam, stellae plus aequo scintillantes, quae Videntur exul- tare quasi laseivienteS. . Non tantum coelis sumitur indicium

pluviae, sed a terrestribus ue videlicEt ligna

490쪽

Phdifica particularis. 47 Iin ignem projecta crepitant, boves extensis collo coelum suspiciunt, muscae acrius pungunt, porci gramina disce punt, lumbrici emergunt e terra, formicae praecipitant se in sua latibula, hirundines circa aquarum superficiem volitant, muscas forte & alia animalcula prasdam suam a ventis & halitibus in terras depressam insecuturae: ranae frequentilis Coaxant, gallus crebro & debile cantat,

pulices acrius mordent. 1

Haec & alia signa laudantur a rusticis hominibus ; docti vero proferunt modcx barometro colligitur : videlic8t quo aerest humidior, eo magis descendit hydra girus; quo magis serenus est, ed ad ma- jorem aItitudinem stispensus manet. Dicitur aliquando pluisse ranas r illud sic explicari Potest : ranarum semen mia nutissimum est, rana in ipso ovo est efformata, ut recentior accuratissime obse

vavit: illud ergo potest attolli simul cum partibus aqueis & paludosis quibus inhaeret: advectum autem ad aeris regionem calore solis excitari potest dc augeri rana; cum vero nubes solvitur,suo cadit pondere. DE GRANDINE.

, Nonnulla jam praemisi de hoc argumento, quae paucis sic expedio.. Gram

SEARCH

MENU NAVIGATION