Philosophia ad usum scholæ accomodata. Auctore m°. Guillelmo Dagoumer, philosophiae professore in universitate studii Parisiensis. Opus ab ipso reformatum, variisque tractatibus auctum. Tomus primus sextus Physica particularis

발행: 1757년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

471쪽

quae cadat in inferiorem , aut quia si sue rit non cadit in inferiorem nisi leviter; aut quia nubes in quibus est materia stilphvrea sunt rariores , proindeque leviter concutitur aeris atmotiphaera.

30. Aliquando auditur boatus null1 coruscatione apparente, quia sit perior nubes delabitur in inferiorem nulla exhalatione inflammationi idonea intercepta. - . Et fulgurat & auditur boatus quia fit & illapsus de intercipitur exhalatio. 3Q. Fulmen cadit, quia major impetus Communicatus exhalationi est aliquando susticiens ut ipsa ad terram descendat, tuncque in illa deseensu fiagor auditur seu stridulus boatus ob percussionem subitam

fulminis aera dividentis. 60. Si sit lapis fulmineus concrescere debet, quia exhalationibus immiscentur partes crassiores similes ei terrae quae subsidet in fundis vasorum in quibus collecta est aqua pluvialis: enimvero experientia constat quod si hujusce terrae pambus quasdam nitri & sulphuris partes simul sdmisceamus , & hanc mixturam accendamus , illa mixtura subito concrescit in quemdam lapidem. 7 . Fulmen montes γ turres frequentius ferit quam loca humiliora, tum quia si nubes 4 latere dehiscat fulmen obliqua via fertur & loca altiora tangit: tum quia si

472쪽

kubes sit ubique ejusdem firmitatis,certum est illam esse aperiendam in hac parte potius quam in alia parte ob resistentiam subjectae turris. 80. Singulis vicibus quibus tonitru auditur ferE semper pluvia cito decidit, quia excutiuntur fere semper nivis floculi qui decidentes aeris inferioris calore in pluviam solvuntur, sicut nix agitata & manibus palpata concipit calorem dc in aquam diffluit. 9o. Cum pluvia satis copiose diffunditur , fulmen de suo robore aliquid remi tit , tum quia inferior nubes de sua firmitate deperdit , tum quia materiae sulphureae partes simul cum flocculis nivis es

buntur.

Io . Terebrat fulmen dum obliquὸ

erumpens arborem V. g. ex transverse ferit ruptis ejus fibris. ii o. Dissipat fulmen cum recta erum

pit disjunctis quidem sed illaesis fibris.

12O. Urit tribus modis. Io. Amando, absumptis duntaxat levioribus ; hoc modo linteum spiritu vini madefactum uri via

detur.

Σ . Comburendo, dum partes crassiores partim absumit, partim intactas reli quit, dum ex ligno confirit carbonem, qui nimirum carbo est lignum semiustum. o. Accendendo cum assumptis parti-

473쪽

1 P0fica pHIcularis. culis omnibus quae possunt inflammari, seli relinquuntur cineres, sic lignum solet

igne conmmi. Porro eorum omnium causa generalis

non est nisi tum compositio exhalationis, tum 'jus motus: Praeterea fulmen molistiora quaeque & tenuiora V. g. capillos,

pilos & alia hujusce generis absumit aliquando illaesis fortioribus, puta came &ostibus, quia partes exhalationis sint instar spiritus accensi linteum duntaxat limbentis; partes enim illae tenuiores sunt quamur obvias particulas crassiores possint ab aliis separare : praeterea etiam fulmen aliquando fi missima dissipavit illaesis tenuioribus v. g. ossa illaea came, gladium intacta vagina , aurum intacta crumena , quia partes exhalationis citius & facilius

transgressae poros corporum tenuiorum liberiores tantas agunt moras intra selidiora

corpora, ut eorum partes communicato

motu undique disjiciant eδ facilius quod partes exhalationis selam salis volatilis aut

aquae fortis naturam habeant, quae quidem aqua durissima metallorum corporare luens vix quidquam agit in ceram. I 3O. Lucretius narrat, fulmine vinum

illaese dolio aliquando fuisse exhaustum , cujus phoenomeni ratio est quia exhalati nis partes erant subtiles & penetrantes, quae per meatus dolii facillimὸ ingressae

474쪽

m ca particularis. 6FF

vinum in vapores attenuaverint sicque remanserit superstes in dolio solum caput

mortuum.

I Q. Narrat Seneca, absumpto dolio vinum aliquando stetisset, cujus phoenomeni ratio est quod ignis crassior longas agat moras intra dolium & extimam vini superficiem ita undequaque denset ut hac superficie densata & compacta reliquum

vinum contineatur.

i 10. Est aliud insigne phoenomenon sulminis , vinum turbare solet, plurimi liquores acescunt, caro citius putrescit cujus causamdant Peripatetici qualitates: damus nos acris agitationem videlicet tota aeris atmosphaera respondens nubi tonitru gravidae concutit Ir, repercutitur; atque adeo hoc motu violento aer impregnatus materia fulminea it reditque per poros illorum CQrporum impetu majore ; proindeque situm , partium texturam figuram mutat &solvit,atque adeo ariditas oritur in illis corpor bus , nec non putredo. Rationem hanc nostram plurima confirmant experimenta.

ium. Est quod si liquores sint in cellariis

profundioribus non turbentur, quia nimirum aer in illis locis non commovetur nec agitatur.

1 . Est quM si cellaria non sint prorunda, liquores tamen conserventur, mo-

475쪽

do in illis carbones fossiles accendas cum tonat: tunc enim sustentant aera & obsiC. tendo impediunt ne motus per fulmen aeri communicatus perveniat ad ip s li

pore nihil amittat, ut observat D. Boyle: si vas hermetice sigilles, tunc enim non patet aditus aeri crassori qui partes illius divelleret & distaciaret: ergo posita hac mechanica omnia explicantur phoenom Ma, quae pertinent ad fulmen. Plurima legi possunt de fulmine apud autores quae mechanice quantum fieri potest exponenda sunt, itaque fulmen habebo ut naturale phaenomenon: hoc tamen obstare non debet quominus audiatur tanquarn Dei vox significans ejus dominium in nostra

bona tum fortunae tum naturae, Vox, inquam , clamans quam horribile sit incidere in manus Dei viventis: sic juxta Scriptura iris est signum pacti & foederis quod

olim cum Noemo pepigit Dominus non futurum esse amplius generale diluvium ;tamen iris est naturale phaenomenon. DE IRIDE. Iris est arcus multicolor resultans ex ruis bro, flavo caeruleo & aliis coloribus.Tempus pluviosum ita denuntiat, ut modo futurum

476쪽

Pbfica particularis. I turum sit serenum , quia non aeparet iris nisi luceat sol, proindeque nisi pars aliqua coeli nitida sit, & nullis obvoluta nubibus. Difficultas est apud Philosophos de loco hujusce arcus & de causa a qua colores illi

multiplices oriuntur. Certum est Io. Iridem tanquam arcum

videri , apparet enim veluti circuli portio qui a linea in solo per oculum ducta, hoc est, in axe viserio veluti centro ducitur. Hinc arcus ille eo minor est qud sol a meridiano circulo hinc & inde magis aut munus distans: arcus eo magis circinnatus quo magis spectator a terris ad coelum ascendit, possetque spectator ita attolli ut ei non arcus tantum aut circuli portio,sed integer circulus appareret, quemadmodum selet contingere in rore terris incidente.

Certum est 16. Isidem fieri in ipsa nube rorida jam prope abitura in stillas, ut patet, quia si spectator in valle positus &-ntem ob oculos habeat, jam iris videtur inhaerens ipsi monti, & ad terram usque descendens , nec tamen illi colores sint in

monte, ut omnes sitientur, aut in nubibus, quia nubes usque ad terram non descendunt. Cartesius cap. 8o. de Meteoris math

matice demonstravit & locum in quo fit iris, sive corpus cujus occasione excitaui- Tom. n. V

477쪽

' 1 3 Phula particularis. cur iridis colores, & causam unde oriuntur illi colores. Sit

Iris est in ipgis guttis aqua βυe pluvia 4

descendentis. Probatur experimentis, V. g. si aquam ore acceptam projicias sursum & emittas, te averso iridem plerumque exprimit: dum sub exortum solis conspiciuntur virentia pi ali gramina rore aspersa ; globuli roris ex certo situ & loco spe stati exhibent colores Iridis , sicut dictum est antea :spectator in valle positus arcum iridis observat descendentem ad ipsas terra quia globuli pluviae ad illas usque descendunt.

Colores iridis multiplices eriuntur ex radioram refraxione is reflexione. . Patet propositio, tum quia coleres sic generatim fiunt, ut probatum fuit ubi decoloribus: tum quia pro vario selis aspectri varius est color. Utramque. propositionem sic Cartesius demonstravit: assumpsit pilam vitream satis accurate rotundam , valde pellucidam,

478쪽

Phusica particularis. εἴ aqua plenam ; lucebat sol ex parte coeli A, oculus erat in puncto EP pila in regione B, H, D : fig. 3. rab. 16.ὶ tum pars Drubra & multo illustrior visa est, dummodo linea Α C com altera C E angulum

duorum, & quadraginta circiter graduum constituat. Si ad hunc angulum paulo magis dilatetur pars D, rubor evanescit; at si Contrahatur , non ita evanescit, sed velut

in duas partes minus scintillantes dividitur , in quibus flavus, caeruleus & alii colores apparent: fig. 4. tab. i 6. in deinde pila altius elevata, ita ut angulus F C E sit FI graduum circiter, respexit regionem Κhujusce pilae , pars Κ rubra apparuiti sed non adeo lucida ut D, facto angulo ACEduorum & quadraginta circiter graduum: eodem angulo F C E paulo ampliore se io, alii colores magis dilucidi apparuere,&eodem aliquantulum contracto , omnino evanuere : igitur guriae aliquae quae rotundae sunt, sunt corpus cujus occasione excitantur colores triclis.

Praetet sic observavit Cartesius colores istos dere radiis solis, qui venientes ex A ad B , fg. 3. aquam ingrediendo frangebantur in puncto B & Ibant ad H , unde reflexi ad D & ibi ex aqua egrediendo iterum fracti tendebant ad E. Quod

adeo verum est ut rubicundus color evanuerit smul ac corpus aliquod opacum &

479쪽

6o Ph sca para' ularis. bbscurum alicui linearum AB, DE, apposuit: sic notavit colorem in puncto Κ ,Πg. 4. esse a radiis solis, qui venientes ab F ad G frangebantur versus H,& in Id reflexi ad I, rursusque ab I revexi ad K , in quo tandem fracti. Hinc primarius coloe iridis est a radiis post duas refractiones &unam reflexionem ad oculiam venientibus :secundarius autem est a radiis ἰ qui non nisi post duas refractiones & duas reflexio nes eodem pertingunt ex quo color ille minus est conspicuus quam prior: ergo causa generalis hujusce coloris multiplicis in iride est varia radiorum reflexio & r fractio. Idem constat ope vitrei prismatis,in quo res demonstratu facilis. DE HALONE, PAR HELIIS N BIUM COLORIBUS , ctc.

Halo est corona circa sedera , sive fulgor in modum coronae astrum cingens :Convenit cum iride, quod ill 'orona stpropemodum rotunda, quod mindum sit colorata; sed in eo differt quod corona nunquam conspiciatur ubi pluit: hinc licet halones generentur reΠexione aliqua aut refractione luminis, non fit illa re- rachio in aquae guttis aut grandine, sed in nube rorida, quae nondum stillat vel in

480쪽

Pbfica particesaris. 462 iis stellulis ex glacie pellucida compositis,

quae sunt nubium partes. Modum nujusce refractionis & reflexionis explica i idem

Cartesius capite nonoMeteororum , n. Q.

Halo frequentius apparet circa hinam , aquia cum halo non pendeat ex tot reflexionibus & refractionibus quam iris, non eget tam vehementi lumine ut producatur. Parhelii non sent nisi emphaticae impressiones quae ibiis 'efigiem mentiuntur :1unt ergo mentiti soles qui in nube quasi in speculo a vero sole mananteS regeruntur. Hinc ut habeatur tale phoenomenon duo pariter requiruntur, una pellucida

pars & tersa, qua lumen reflecti possit, altera opaca qua possit reflecti eo quo acceptum est ordine i sic speculorum formam obtinet crystallus cujus pars aversa plumbo aut hydrargiro illita est : sic aqua, iic pariter metalla, plumbum , stannum, argentum &c. si polita sint. Dissicultas est quomodo nubes possint acquirere duas illas partes: Cartesius cap. Iov. Meteororum illam expositionem tentavit: nubes, inquit, potest vento calido agitari, qui ventus aliquam nubis partem liquefacit, haec & frigore alterius venti, puta Borealis, & vicinia nivis nondum liquefactae gelascit, ex quo habetur glacies pellucida in una parte nubis. HOC

posito, non dissicile intelligitur quod sol

SEARCH

MENU NAVIGATION