Jani a Costa ... In decretales Gregorii 9. PP. summaria et commentarii, in duos tomos distributa. Tomus primus secundus

발행: 1770년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류:

191쪽

IN TI T. .R. LIB. III. COMM.

distinguendum. Vel quaeritur de duobus inter litigantibus , utrisque nempe

proferentibus literas Pontificias quo casu Cmnino praefertur is qui primus lite ras impetravit, & inspicitur tempus datae , non tempus receptionis, d. tap.CGpιttilum , & e . Eum qui, de praebendis, in v . ex die nempe, & Consule, ut est in dicto Concilio Mileuitano, intellisitur quis fuerit posterior, vel ante. tior. Et sane hoc casu iniquum esset iuri iam acquisito derogare posteriorem , ut rectissime glossa notat in d. cap. Eum qui . Vel quaeritur de exequendo mandato Pontificio inter impetrantem & Ecclesiam ; quo casu ita benigne interpretamur beneficium Pontificis, ut vel habita ratione temporis quo est datum H ea scriptum, vel temporis quo acceptum est, dicamus indillincte id esse executioni mandandum, ut in d. eap. Eam te. Quamvis praesentet Clericuς mandatum Episcopo novistime consecrato, quod iam praesentaverat Capitulo, si fuerit Epite, pus ex numero illorum quibus antea mandabatur , ut praebendato conferrent mandatario ; censet Alexander III. quod mirum est, hoc mandatum etiam ad Episcopum post consecrationem pertinere , habita ratione temporis quo datum fuit: haec est latissima interpretatio Rescripti. Et contra quamvis non vacave rit praebenda tempore impetrationis , vel datae ; satis est eam vacare tempore receptionis; & vacante tunc praebenὸa, purgatur vitium salsae suggestionis. Ratio haec est , quia potest iacile Pontifex dare lim mandata , etiam praeotandis non vacantibus ; nec ad haec Rescripta impetranda nominatim desideramus, ut exprimatur vacare Praebendam: satis ergo est eam vacare, vel tempore aeeepti mandati ; nec debent Canonici ita eontemnere mandatum Pontifici ut vacantem tune praebendam dent alteri quam mandatario. . Et tamen notandum, hoc casu non rescindi institutionem alterius , a Canonicis post acceptum m datum sorte factam ; nee enim rescindi solet, nisi propter evidentillimum e temptum mandati Pontificii , quod docet epistola int gra Innocent ii III. quὰ incipit, Si debito, lib. . Ress. pag. a. At in hac specie tuebantur Canonici suam institutionem salsa suggestione , cuius colore

tentabant mandatum non esse exequendum. Et ita rectis interpretationibus glossae hie locus videtur enarrandus . Est tamen addenda una exceptio, ex qua dicimus , Pontificis mandatum mmnino contemni, & insuper haberi posse ; si nempe id tacitum fuerit , cuius expressio omnino desderatur , ut in eap. 6. lme t t. hoc enim casu nocet mandatario tacita veritas; ut & in specie d. cap. Constitutus , desideratur c ino, ut exprimatur certum esse numerum Canonicorum. & hoe non expresso, s lcmpore impetrati Rescripti fuerit certus numerus ; ncm tenentur Canonici adimplere mandatum ἱ quia non censetur Pontifex ita persul e discedere a eo nisismatione sua, vel remittere iuramentum. Distinctio haee est aptissima .

AD CAPITULUM XXVIII.

DE multet pm videntia fuit in Lateranensi Concilio prohibitum o

ut nullus diversas dignitates ecclesiasticas , vel plures Ecclesia. Parochiales reciperet contra sacrurum canonum instituta: alioquin re-

192쪽

eipiens sic accςptum amitteret, & largiendi potestate conserens priva. retur . Quia vero propter praesumptiones & quorumdam cupiditates , nullus hactenus aut raras de praedicto statuto tructus provenit : nos .

evidentius & expressius occurrere cupientes , praesenti decreto statuimus, ut quicumque receperit aliquod beneficium curam habens animarum adnexam , si prius tale beneficium habebat , eo sit ipso jure privatus ; & si sorte illud retinere contenderit , etiam alio spolietur.

Is quoque , ad quem prioris spectat donatio , illud post receptionem

alterius libere conserat , cui merito viderit conserendum : & si ultra sex menses conserre distulerit, non solum ad alios secundum Latera. nenss Concilii statutum ejus collatio devolvatur , verum etiam tantum de suis cogatur proventibus in utilitatem Ecclesiae , cujus est illud beneficium assignare , quantum a tempore vacationis ipsius constiterit esse perceptum . Hoc idem in personatibus em decernimus observandum et addentes , ut in eadem Ecclesia nullus plures dignita. tes , aut personatus habere praesumat. etiamsi curam non habeant animarum , Circa sublimes tamen & literatas perlonas , . quae majoribus

beneficiis sunt honorandae , cui ratio postulaverit , per Sedem Apostolicam poterit dispentari. LAur AT Innocentiuς III. decretum Concilii Late anensis, de quo iam duximus supra in cap. & aliis locis. Hoc decreto sancita fuerat haec poenaxntiquis Canonibuς , quibus probavimus suille constitutum , ne quis duas vel plures Ecclesias obtineret, ut veteri quadam lege Romana Titus Livius lib. s. nequis duos Magiliratus Curules caperet , vel gereret ut squis diversas ecclesi sticaς dignitates, & plures Ecclesias parochiales suscipiat, suscepta secundo loco dignitate, vel Ece Iesia parochiali privetur; & eonserens potestate conferendi. Huius sanct illimi decreti poena cum non sussceret ad profligandam avaritiam Clericorum , Occurrit rursus innocentius III. hule malo turpiter in Ecclesia grassanti , constituens , ut quicumque reeeperit secundo loco beneficium quod

curam habeat animarum, cum antea simile haberer ; ipso iure, id est, vi &potestate huius Constitutionis, sine decreto, vel sententia Iudicis ἔ sic namque passim ius ipsum accipitur in I. II. ff. De minori in L. 4. & uti. C. In quibus

ea . in integri restitutio nece . non est ἰ primo beneficio privetur. quod antea non obtinebat , nam quamvis constitulum fuisset accipientem amittere acceptum Opus tamen erat causae cognitione, & decreto, ut privaretur beneficio,

cap. Cum iamdudum , fust. Me tis. Si ergo in iudieium res non deduceretur , impune retinebat muIta beneficia ἔ & ideo, ut Innocentius ait, nudus, aut rarus fructus erat hujus Constitutionis. '-- Αr hae nova Constitutione cum censeatur vacare primum beneficium ad ptione secundi ; ut quis pervenire possit ad heneficium , non est opus decret Iudi eis: & s sorte primo vacante impetrato , de eo retinendo contendat Priva

193쪽

IN Tt T. V. LIB. III. COMM.

. Enita . si tam pertinax fuerit, ut iure iuJlesoquου sit mihV-

' 'q. cost. Itteras, Myra , concessiore praebenda ; quod vacante p. ii, quare antea obtinebat Praeposiv; quidam desideratur etiam GHis ipsiuς ut cogatur renuntiare primae pr ebeniat; obseroand Gontrem I

re, ut etiam de facto , ut loquitur, vacare primam . Quod se acciniendum, nilquis illis. l. anoni us illo casu vacare primam de iure nam ure illo recepto non potuit obtinere duas; sed opu 's facto. Aliud est .aeais D ere; aliud est vacare ipso iure. Primo calumesideramus factum, non usum iust ut in d. cap. Lueras . secundo non est oput ullo sano h -TI '

Iv. De concessioue praebenda, de suo tantum largiri Ecclesiae vacanti ouantum

in x primum ad instriorem , ac deinde ad superiorem , ut in d. east 1 sed

.h, ,- : γ δῆς pi δ s non ut aliquando excidit viro magno hune loeum enarranti, de eo qui duo beneficia adeptus est.

Censet praterca idem Innocentius , id quod antea tantum obtinebat in dignit

194쪽

gnitatibus, locum liabere in perionatibus . At id antea obtinuisse probat eam fu hie , supra , hoc iit. quod eii Alexandri IlI. Sed animadvertendum eli ,

Raymundum auetorem huius Gregorianae Compilationis mulalle lectionem, &verna quae extant in Antiqua , accommodalle ad hanc Constituti ametri r quia in libris luris Civilis plerumque solet Tribonianu .. Nam ante hoc Concilium, decretum Latreanense accipiebant de dignitatibuς, & beneficiis curam anima rum habentibus, non de reliquis. At generaliter haec Constitutio vult idem ob tinere in omnibus dignitatibus, ta peri Quatibus, quamvis curam animarum non habeant, quamvis sint in una Ecclesia, non in diversis. Nihil quidem ante Alexandrum II i. visum fuit referre, an in una Ecclesia, vel in diversis, quis dignitates obtineret, ut e stat ex d. cap. Ad Mer sed &hoc ab Alexandro III. introdulium, diligentiuς constituitur ab innocentio. Sie Ulpianus lib. sv. regu l. tu. De Iesai. quod Nervam introduxille ait , ut civitati et omnibus legari pollit id postea Senatum auctore Adriano diligentiu constituitIe doeet: qui locus male iuspectus est de mendo magno notarum auctori. Verillimum namque eit Adrianum in gratiam civitatum, & oppidorum, hane curam suscepti se , quem legimus apud Spartianum , in ejus vim , etiam

poli imperium adeptum iunctum fuisse variiς muneribus municipalibuet; per La tina oppida Dictatorem, iEdilem, dc Duumvirum suisse; apud Neapolim Dynarchum ; in patria sua Quinquennalem ; & in omnibus pene urbibus aliquid aedificalle, & ludos edidit te: ut non mirum sit si ingratiam civitatum id eo stitui diligentius curavit, quod pertineret & ad honorem , & ornatum , ut i quitur iurii contulim L. Civitatisdis, de Iehat. r. Sed ad rem. miam in hoc capitulo nominatim l eparantur dignitates a personatibus , intelligendum est quid sit peribnatus . Conliat enim dignitates dici persi a tu , ex cap. Cum ac foent, de conseir. Dicamus igitur breviter, passim in hix Ii bria diei persenatum hallere Clericos, quibuς munus quoddam praecipuum iniun-

Etum est in Ecclesia, ut Latine dici solet, Iussinere per nam , fuse e re perienam , apud M.Tullium & reliquos auctores. ab Eceles a Gallicana sum ptum elle docui, ad east. Ex literis, de iura Patrona t. ex ean. Quaesitum I. q. Persona igitur non omnis Clericus , led qui munere quodam iungitur ἔ ut omnes R ectores Ecclesiarum , perpetuo in his libris , quod inibi probavi multis locis & hodie Britanni et Aremori eos retinere audio . Qui igitur dignitatem habet, & persi natum habet; at non omniς qui personatum habet . nabet dignitatem, cap. D um a. de elict. Ut Jure Civili quidam erant Senatores sine dignitate, I. Ir. α L. Iq. Cod. Theia. De hareetieis ; ita quidam sunt Cl rici, qui nec dignitatem, nec personatum habent . Et rursus, ut cmnes Senatores habentes dignitates illustratus, & spectabilitatis, ut Calliodorus loquitur, generali nomine dicuntur clarissimi, ut D. Cui aciuς docuit ad tit. Cossi in; S notores vel clari simi conventantur ἰ se omnis Clericus qui dignitatem habet , dicitur diabere personatum. Et ut sunt quidam Senatores qui sunt clarissimi tantum , non spestabiles', non illuit res ; ita sunt quidam Clerici qui prri matum smpliciter habent , non dignitatem . Ut igitur omniet illuli rit , vel spectarilis, eis clarilli muc, sed non contra'; ita omnis' qui dignitatem habet , & periona-tnm habere dicitur . sed non contra .

His cognitis , lacillimum vobis erit intelligere omneς locm , in quibus fit mentio personarum; qua in re explicanda dici non potest quantum sudatum sit

195쪽

4sto

b interpretibus'. Sed hoe aptissima exemplo rem laeto manifestam I neemia narn inficior polleriori saeculo illa iubii l tui suisse distincta, ac dignitates separa ias omnino a perlonat ibuς, ut probant polleriorum Rescripta Pontificum . Ad quae tantum referre debemus quod poli Doctores Rebullius docuit in lira Praxi, tu. Si ulare beneficium quoltiplex sit . Vult igitur Innocentius id quod in dignitatibus Concilio Lateranensi obtine. --bat, locum habete in personatibus, qui separantur a dignitatibus ; sed ab hae Constitutione excipiendas personaς sublimes, & luerat aes et qua in re agnoseo iunnovum, quod interpretes non observant . . Quod enim in antiquis Canonibu

constitutum fuerat, ut aliquando uni duo'heneficia at signarentur, id iure singulari inductum fuerat, ratione & contemplatione rerum ipsarum, id ell, bene. ficiorum , in casibus nempe, diligentius enumeratis a glossa in cap. Duilam et. verbo , intitulatum , Dy. de eleel. Quos casu; intelligit Urbanu IL in eaη. Sanctoram o. di . cum ait Episcopi dispositione unum diversis posse praeesse Ecclesii , si id nempe desideret utilitas, vel necessitas Ecclesiariun , in casibus illis a iure concessis. At ut ratio habeatur personarum , & ut earum contemplatione permittatur multitudo beneficiorum; ut in militia Romana legimus apud Vegetium lib. 2. cap. 7 quibusdam datas fuisse binas annonas; hoc , inquam , contendo in hae militia caelesti eiis valde novum, praesertim ut habeatur ratio generis , sanguinis, vel dignitatis ; & ut sit quaedam , ut divus Paulus loquitur in epist. ad Rom. προ- ων ἰα. Et, ut inibi divus Ambrosus ex suit, generis praerogativa. Legimus in Evangelim divi Marci , Ap stolos dixisse Salvatori nostro , οὐ γάρ βλέπεις ως πρόσωπον άν - ν .'Et , ut Symmachus , lib. 9. epist. Moris mei est bene cognitis , approbatisque ferre fusa,am ; nee personas hominum ,

sed vitae merita cogitare.

Id tamen non es constitutum sne ratione summa , quae respieit utilitatem universitatis Ecclesiae ; ut colligere licet ex Extroag. Joannis XXII. quae incipit Execrabitis , hoe rit. AEd hoe omne relinquitur iudicio Summi Pontificis. Legimus idem aliquando concessum fuisse contra veteris Iuris regulas , apud

Cuillielmum Tyrium in Historiis belli facia , Balduino Eidelia Comiti , fratri & successori Gotifredi Regia Hierosolymitant; quem idem auctor narrat in Remansi, Cameracensi & Leodiens Ecclesis , eodem tempore obtinuisse praebenda; ; idque ei datum fuisse in gratiam ill uitiis generiς. Et apud Matthaeum Paridem in Richardo primo, quidam Robertus Normannus propter eminentiam prudentiae saecularis dicitur tres Prioratus obtinuisse, dc quartum postea a Caa tuariensi Episcopo additum suisse . At id ego nego ante hane Constitutionem decretis Conciliorum, aut epist lis Pontificum expressum fuisse : ut non mirum sit hane dispensationem Sedi Apostolicae triliui tantum . Nam quod ariolantur gloriae & Doctores in hunc iocum , Pontificem privare Episeopos dispensatione illa , qua ante ive capiἔ-

uti poterant, omnino falsum est. Dictuq enim eam Sanctorum, quo unico utuntur in hane rem , accipienduet est de dispensatione Episcopi in casibus iure communi permissis , ut iam dixi t quam dispostionem constat hoc cap. non esse sublatam ; quo demum introducitur ius sngulare antea canonici; regulis iacin gnitum, cujus dispositio Pontifici Romano tantum permittitur.

O AD

196쪽

VA D CAPITULUM XXIX.

INNoc Eurius IIL IN CONCILIO GENERALI.

GRAὐκ nimis est δι absurdum , quod quidam Ecclesiarum Prae.

lati, eum possint viros idoneos ad ecclesiastica bene fiet a promo.

vere , assumere non verentur indignos , quibus nec morum honestas , nee literarum scientia suffragatur , carnalitatis sequentes affectum , non judicium rationis : unde quanta Ecclesiis damna proveniant, nemo sanae mentis ignorat. Volentes igitur huic morbo mederi, praeeipimus ut praetermissis indignis , idoneos assumant , qui Deo Sc Ecelesis velint & valeant gratum impendere famulatum. fiatque de hoe ih provinciali Concilio diligens inquisitio annuatim : ita ut qui post primam Sc secundam correptionem fuerit repertus culpabilis , a beneficiis conserendis per ipsum Concilium suspendatur , instituta iaeodem Concilio persona provida δέ honesta, quae suspensi suppleat deis lictum γα beneficiis conserendis . Et hoc ipsum circa Capitula , qu

in his deliquerint , observetur . Metropolitani vero delictum , superioris judieio relinquatur ex parte Concilii nunciandum . Ut autemhaee salubris provisio pleniorem consequatur effectum : hujusmodi suspensionis sententia praeter Romani Pontificis auctoritatem , aut pro 'prii Patriarchae , minime relaxetur , ut in hoc quoque quatuor pa- istarchales sedes specialiter honorentur. Eset quoque hoc cap. sumptum ex eodem Concilio ; Ac diligentim prohibetis

institutio indimorum Clericorum in beneficiis ecclesiasticita qua de re extat similia Constitutio Concilii Lateranensis sub Alexandro III. celebrati , iu

p. Cum in cunctis , δερ. de electiom. ubi quoque morum probitas, di inerarum scientia, potissimum desiderantur in Clericis ; vel Saeerdotibus, qui Cimetieis praeesse debent . Et ab eo nomen acceperunt, ut Eucherius ait, quod sacrum praebere ducatum minoribus debeant. Et eleganter Tertullianuq initio liabit De patientiat Debere demonstratknem , commendat;onem alicujus reι adortos, issis prius in administratione ejus rei deprehendi , σ tonstantiam remis monendι propria comersarionis auctoriisite dirigere ; ne ditia factis deseientibus erubescans . Et inde passim elogia illa virginum vestalium maximarum , quae reliquis praeerant , in antiquis inscriotionibur , quae adhuc Romae extant et O egregiam functimoniam , ω venerabilem morum disciplinam. Oportet igitur Sacerdotes esse probos, Aliteratos, cap. Ad decorem, de tus

197쪽

eutiombus; qimi de piosellaribus & Magulm , proditum est in L. Migviror .

C: Dὰ μ sorhας CV Mogist . Et ita Constantius imperator in Rescripto su Id exta in motiove Eum ruit Rhetoris de scholis Augum ne i is restitue,dis ait se eiusdem Elim nil, quem schalis pr.eiiciendum esse ceniebaei, elegantiam es gravitatem morum habere compertam. Ut de 3gri mensare Aggenus urbicu in fine Comm ntarii set, eum debere servare opinionem & arte, & moribus. Quod re de Medico Hippocrates in lib. quem inscribit medicum . At his omnibut sane multo magis ornatos & praeditos esse oportet Sacerdotes, quot Ap stolus in epi' ad Ephes. eam vocat pastores & Doctores, mi μένας η λIuσ Κόuci hare enim invitem esse confundenda , & eoniungenda arbitror , secundum interpretationem Hieronymi & Rogultini ; quam male reiicit nebulo quidam . Nam si verum amamuet, Pallo Omnis Doctor est , & ei incumbit onus pascendae & di cendae plebis ; qu u recte mens assequi non potest , niti , ut eleganter Petroniuς I quitur, inpenti fiumine literarum inundata. Sane aput Matthaeum Paridem in millelmo II. legimus, Ustanam Uigo ni resem Episcopum in Synodo apud Neomonasterium habita, cui praeerat Lan- rancuς Cantuariens; Archiepiscopus eruditissimus ; poliquam epilcopatum annis tredecim tenuerat; simplicitatis, & illiteraturae accusatum suisse, & ipso Rege prael nte , & dictante , ideo fuisse depositum , & degradatnm . Et satis con- . stat ideo Clericis. ex Decretis illiς, cordi fuisse.tractationem literarum. Et in cap. pennis. de ChricIs coululatis, Clerici absolute dicuntur literati i ut & in diritimo nostro c Ieriei diectamur , qui literas profi ebantur ; & clericatura , vulgo Cleetie, accipitur pro literarum scientia ; ut in veteribuet membrani ,, l 'racuet domini nostra Regis dicitur, qui hodie Consiliarius ; & contra laicus culo illo. pro imperito , & indocto ; ut satis constat ex Aeeursp glossa in ' De c. 't cons illo loco: De ure cum consilio I rpientum, eum L ne sit Θcώs. Et apud Guillielmum Neubrigentem lib. 4 Rerum Anstica- II. , si vim Hrb itelligere non potuiuis; id est , rustici , & iu -

docta, ut illo Martialis versu in Astophoret. Rusicus es, nescis quid Graeco non ne Scar.

Ut igitur strictius emerentur Episcopi , & tollatores beneficiorum , idoneos eligere ad ministeria ecclesxstica obeunda , vult Innocentius III. in hoc east. lingulis anniς in eos qui contra praescripta Conciliorum indignos promovent, in Moncilio provinciali diligentem fieri inquisitionem di quo verbo.'eodem sensu , ut iur Iurisconsultus in L i. f. r. F. Ad Turpili. A Plini ut palmim in epist. a. V. t. lib. 8. vi 2. LLeps. v. lib. 6. epist. χρ. Aiaci & Tertullianum iaρ0 ver. Iuvenimus, inquit, inquisitionem in nos fulsi. prohibitam. Ut nempe ac inquuatii ne facta , si emitit post primam & secundam eorreptionem scomnino legendum , ut si admonitio quae iura plerumque poenam prae cedere so et I episcopum indigni Clerici beneficia conferre , is a beneficiorum, latu me auetoritate Concilii provincialis suspendatur e instituto interim ab e em Onc Iso viro provido , cui detur faenitas conferendi , qui vicem gerar Zii . p copi ἔ ut aliquando constat Jure Civili temporis causa quibusdam Vice Vagistratuum fuisse commissas provincia , L. t. d. De tutori, caerar. data mitti C. De ossicio ejus ρώi vicem alicuius Itidie s. obtinet. Et qui ita assa-mebatur ad regendam interim Ecclesiam, a veteribuet Uiutator dictus fuit , t

198쪽

stat eo eps. Ioannis papae ad Episeopos Galliae , de contumelloso Epist .m: Ne eius, inquit, Ecclesia istituta videatur, in eius locum Visitatorem dari decemimus, qui a se noterit omnia exhibenda.

Flectitur igitur Episcopus suspensionis poena, ex hoc eap. eui statim obiicit Bemardus Parmensis eo. Cum in ean Elis, 3c cap. Nihil est, Dp. de et time; & d.

v. Cum in eanElis , negare non possumus esse in eodem casu Episcopi conferenti et beneficia indignis Clericis; quem tenset potestate conserendi pro illa vice esse priVandum, eamque transire vel ad Capitulum , vel ad Metropolitanum Atin hoc cap. nulla fit devolutio ad superiorem , vel inferiorem ; sed instituit

nova persina quae conferat : & cum desiderat monitionem , vel correptionem, in hoc videtur pugnare cum es cap. quo sine ulla monitione saltem illa vice privatur potestate conserendi. An igitur in hae nova Constitutione abrogatur 3ntiqua Constitutio Concilii Lateranensis, Ec nulla poena constituitur , abrogata veteri t An cum admittere non debeam , quod Bem ardus ait ; diversum esse calum . qnem conflat esse eumdem ; haee vera erit.ratio conciliationis

ineundae inter haee duo capita Minime; sed debemus vindicare parvam glosi iam Joannis Teutonici , qni eruditissime ait illam Constitutionem Cum iucunctis, esse intelligendam cum dicto illius Ioannis. Ut Ioanni seramus suppetias , priorem illam legem debemus trahere ad p steriorem; quod non esse novum in iure, sed receptissimum, colligimus ex L. Non vi nmum, eum duab. se tientib. E. De legi L Abrogat quidem lex nova prio- . rem, si priori omnino si contraria, est enim posterior potentior priori, L. ultisi. De Coustit. Principum. Sed lex posterior in Omili casu lata non etiam eis tur abrogare priorem; sed quod cavetur priori lege certis de rebus certiive personis, id eoniungitur & connectitur posteriori , quae de iisdem rebus & pers nis lata esι sumamur exempla a Cui acio nobis indicta, ex L. a. l. ult. I. 4. 3.

Ctim dominus, J. De noxaL action. L. Quotiens, T. De obligat.i aflion. iuncta L. pen. J. De arborum furtim caecari Ut igitur illis locis vetus lex trahitur ad novam , & ex utraque competit actio; eadem ratione coniungere debemuς hat duas Constitutiones, ut duplex poena eenseatur constituta in delinquentes Epias copm; ut non solum teneatur poena primae Constitutioniς , qua pro illa vice devolvitur ius conserendi ; sed etiam hae poena suspensionis , qua in refractarios animadvertere possit Concilium provinciale.

Idem dicere possumus de Metropolitanis , vel aliis superioribus confirmantiabus elestiones indignorum , de quibus in d. cap. Nihil es ni utraque poena

teneantur, sive confirment, sive conserant.

Sunt autem Metropolitani puniendi a superioribuq suis , nimirum a Primatibus tuis. Metropolitani quidem, Hincmaro teste, in epise. 6. r. s. saepe in Canonibus dicuntur Primat m : ita enim Africani Me politanos suos vocare sis. Iebant, ut nominatim statiuet docet in Nomoean. suo tit. r. c. q. ubi sic lege cum ex Graeco autographo emendato , de Patr Mehis , o Metropolitanis, &ευ ρυν dicunttir in Abri ea Primates. male in Editione Latina Centiani Herv qui dicuntur Pνι ta . Et id quoque colligitur satis ex Conciliis Africanis: nam confirmatio Episcoporum , quam Concilium Nicaenum cap. 4. Metropoli tanis laciendam esse censet, Primatibus tribuitur in Guellio Cisrthos. III. Sed Proprie Frimates dicuntur, qui non singulis provinciis, sed pluribus praeesse sin

ent . ut in hoc regno Archiepiscopus Lugdunensis Primas dicitur, de quo pri

matu

199쪽

tum sibi vindieat uti iusque Aquitaniae, quem Burdegalensis contra vindicat, ut . eonstat ex eap. M t. De ferris Ο ditationib. rv. xli. De majentate re obediem tia , & cap. vlt. De db contumacia .

Sunt & alii Primates in hoc regno, qui hoe iure iurisdictionem habent in

Metropolitanos; ti in Nov. Iinire. 6. Archiepiscopi dicuntur majores Metr politanis , quod confirmat Valafridus Strabo, in siib. de reb. eretis cap. vlt. ut qui olim Archiepiscopuς dicebatur, hodie Primas dicatur; & Primas ipse nihil olim differre videbatur a Patriarcha, ut colligere licet ex ean. r. & 2. 99. dict. Fuit igitur horum vocabulorum in Ecclesia varius usus r hodie ita haet om nia videntur distincta, ut & Metropolitanus , qui & Archiepiscopus vulgo diacitur, ut in d. ean. t. dis. 99. praeesse eensebatur Episcopis unius provinciae , Primas vero Metropolitanis, vel Archiepiscopis ; Patriarcha Primatibus ipsis ;ex veteri illa Constitutione Concilii Nicaeni , quae ipsum Pontificem Rem num inter Patriarchas recensebat . Hujus rei vestigia extant in eam pen. &ω t. ar. dist. & in Nov. Idistin. or. & Patriarchas omnes generaliter claves regni coelorum , quibus utitur Romanus Pontifex , gellasse lego apud veterem aut orem, qui scripsit librum de T. gradibus M. f. qui liber extat inter opera D. Hieronymi. Hodie Romanuq Pontifex non dieitur Patriarcha , ut constat ex eo. MIL ua, extra , de privileg. quod sumptum est ex eodem Conei lio , celebrato sub Innocentio III. & confirmat antiqua privilegia Patriarcharum . Qua de causa in hoe eap. quod in Editione Concilii sequitur d. eo. Ani qua , hune hon rem Patriarchis habendum esse vult, ut sententiam suspensionis a Metropolita. nis, vel Primatibus prolatam remittere possint.

AD CAPITULUM XXX.

INNOCENT Ius III. IN CONCILIO GENERALI.

EXTIRr AND n consuetudinis vitium in quibusdam partibus in

levit' quod scilicet parochialium Ecclesiarum Patroni , & aliae quaedam personae proventus ipsarum' sibi penitus vindicantes , Prest teris earum servitiis deputatis, relinquunt adeo exiguam portionem , quod ex ea nequeant congrue sustentari . Nam s ut pro certo didicimus ) in quibusdam regionibus parochiales Presbyteri pro sua suste notatione non obtinent, nisi quartam quartae , id est , sextam decimam decimarum. Unde sit , ut in his regionibus pene nullus inveniatur sacerdos parochialis , qui ullam vel modicam habeat petitiam Iiterais rum . Cum igitur os bovis ligari non debeat tritu raptis , scd qui altario servit, de altari vivere debeat: statuimus ut consuetudine qua- Iibet Episcopi vel Patroni, seu cujusli fiet alterius non ob llante j p. tis Presbyteria ipsis lassiciens assignetur.

200쪽

ui vero parochialem habet Ecclesiam, non per Vicarium, sed per seipsum, illi deserviat in ordine, quem ipsius Ecclesiae cura requirit . nili sorteidignitati vel praebendae parochialis Ecclesia sit adnexa r in

quo casu concedimus, ut qui talem habet praebendam vel dignitatem, cum oporteat eum in majori Ecclesia deser vire , in ipsa Ecclesia parochiali idoneum, Sc perpetuum habeat vicarium canonice institutum,

qui s ut praedictum est j congruentem habeat de ipsius Ecclesiae proia

ventibus portionem : alioquin illa se sciat auctoritate hujus decreti privatum , libere alii conferenda, qui velit & possit quod dictum eliadimplere. Illud autem penitus interdicimus , ne quis in fraudem de proventibus Ecclesiae , quae curam habere debet proprii Sacerdotis . pentionem ali, quali pro beneficio conserre praesumat,

SC in MDuM est Mim a principibus, & Magistratibus , qui sibi varia iura

in Ecclesiis vindicabant, de quibus satis superque diximus in rit. De iure Patron. saepissime occupatos suisse reditus Ecclesiarum, minima portione relicta

Presbyteris; ut de Phoca imperatore ZOnaras narrat Tom. 3. oeconomum eum

dare solitum Ecclesiiς, ut eum is parce, & tenuiter de reditibus Ecclesiae vixisset, reliquum inferret fisco. Has autem tyrannicas occupationes constat lata erohibitas fuisse, ex his quae dixImus ad cap. 4. eiusdem tit. De iure Patrona quibus adde cap. 3. eod. tit. ia1. Couect. ex Concilio apud Confluentiam habito; ubi traditur Iai eos istos decimas occupantes. canes suos, & gynaeciarias , potius quam Presbyteros pascere solitos. Quo loco, ut id obiter dicam , gynaeeiariae videntur suisse mulieres quaedam serviles, & servilis conditionis, quae in gynaecio lanam faciebant et de quibus Gregorius Turon. Lb. 9. cap. 38. quas mulieres latelligara Pata cilii Remensis ev. io. illo loco e Tales mulieres idem habueυt., qua tau meitim exerceant . & ita gyuaepiarii in ris. De maritiaui. a actariιν, lib. ruind. dicuntur addicti contexendis , conficiendisque vestibus imperialibus. Sa inter operas quas clientes ex veteri Iure Romano praestabant patronis suis, hasluisse didici ex Aerone, & Porphyrione, veteribus interpretibuς Horatii, tu il--Ium locum , nee laconicas mihi trahunt honesta purparas elimus , ut uxores eorum, cum nobilibus togae praetextae fiebant ad spem Magili tuum gerendo.

mn, purpuras carpentes, iuvarem matronas has vestes conficientes .

Notandum igitur veteres Francos mulieres quasdam habuisse, quae hane ope ram lanam conficiendi praestabant ἔ quas in gynaecio pascebant reditibus Eces sae, ut est m d. Concilio, iniuste occupatis; vel iure Patronatus, vel alio quindam iure. Est enim verissimum quod docui, ius Patronatus suisse olim distinctuma jure praesentandi i quod iterum confirmo ex veteri charta donationis Am ei Comitis Burgundiae, quae extat in ii Ada ream Burgundia Transua rasa. Comes enim

SEARCH

MENU NAVIGATION