장음표시 사용
181쪽
mine praecepta regia obtinere tenerentur , aut aliquid solvere fisco. Ac fere, semper Christianissimi Reges utrumque illud iis emendicantibtis prIus Concedebant , easque donationes & acquisitiones Regia authoritate firmabant. Sed unum illud indicat necessarium fuisse illud praeceptum , ut tolleretur acquirendi prohibitio : Eaque olim in Gallia eo processerat, ut si absque Regia illa permissione praedium aliquod donatum esset Ecclesiet, illud intra annum alicui privato revendere teneretur , ex generali consuetudine Gallite : cujus meminit Innocentius III. lib. I. Decretal. Epistolarum, Epistola 1 2. Cumque praedio in Ecclesiam transsato, seudi dominus amitteret quaedam jura, quasdam praestationes , aut functiones huic pretedio annexas, a quibus immunis est Ecclesia, invaluit eam aliquid ei
praestare, ut ille fiat indemnis. Quidam hodie volunt illud etiam appellari jusam ortisationis, quo permittitur ut praedium Illud cadat in manum mortuam, qualis est Ecclesia, quod & est, de ejus bona videantur mortua, ct im sint extra commercium. De eo jure agetur adhuc. Ti TuLus II.
182쪽
De Sacramentis. IN τε R res spirituales priori loco
recensentur Sacramenta quae spiria tualia dicuntur a S. Gaudentio Brixiensi Episcopo , & quorum virtus spiritualis est, ait S. Augustinus in Tractatu s. in Dan. Varia est ejus vocis acceptio ; sed in hoc titulo est signum rei sacrae. S. Augustinus in Ep. s. ait, cum signa pertinent ad res divinas, ea dici Sacra
Sacramentum est signum visibile ii visibilis gratiae ad justificationem hominis divinitus institutum. Dicitur fiagnum visibile, idest externum & sensibile. S. Chrysostomus in Homil. 83. in Matth. sic loquituri si quidem incorporeus esses , ille tibi dona incori porea nude tradidisset, sed quia corpori conjuncta est anima tua , ideo rebus sensibilibus tibi traduntur intelligenda:
Additur invisibilis gratis sicut invisibili, Deus passim dicitur apud Apostolum;
ita etiam virtus aut gratia Dei quam Sacramenta continent dc conserunt ad
183쪽
xvo DHs Canon; ἱiustificationem hominis, huic potissimum fini ea instituta sunt, ut per ea fideles gratiam sanctificantem dc justificantem accipiant, Divinitus institutu ;S. Ambrosius lib. 4. Sacramentis. Ergo inquit Sacramentorum quis a thor est, nisi Christus Dominus 3S Augustinus in lib. de vera Religione 'I . ait Christum pauca instituisse Sacramenta. Saepius quidem Veteres Sancti Patres δc veteres sacri Canones
aut duo tantum , aut tria tantum agnoscere videntur , nec ullus ex iis eorum numerum praecise determinavit, cum nec de omnibus agerent; sed tamium de quibusdam in specie ; nec u uuam propositum illud habuerint, ut - numerum Illum statuerent : Florenti & Tridentini Patres statuerunt , ne plura nec pauciora esse quam septem nuce Catholici omnes hodie agnoicunt. Cum olim Veteres egerunt de Sacramentis, nec materiae nec formae uspiam meminerunt. Scholastici a qxungentis annis utramque distinxerunt , & v luerunt quodlibet ex iis propriam ha- bere materiam , propriamve formam. Tridentini Patres Sus n. 2. a cunt semper in Ecclesia eam potestatem
fulta ut in Sacramentorum dilenta-
184쪽
In Brutἱonum Liber II. III ione, statueret quid aequius 8c melius, salva illorum substantia. Caeremonias
quidem mutare potest extrinsecam-ve formam, sed quantum ad materiam, viadendum est an ille ipse Christus Dominus eam praecish determinaverit, an ab eo generaliter tantum praescripta fuerit. Primo casu Ecclesia eam mutare non potest ut in Baptisino, in Euch ristia, in Extrem unctione. Secundo, eam mutare potest, summa ratione suadente, ut in Matrimonio, in ordine, in Poenitentia, quasi cum Christus Dominus eam materiam praecise non
statuerit, Ecclesiae potcstatem illam reluquisse intelligatur , ut eam dictante Spiritu sanino declarare possit , aut ei aliquid addere, ut de aqua dici potest in adoranda Eucharistia. Hinc 1aepius definit ibi non esse alterum ex iis S
cramentis , ubi videt materiam suis legibus non convenire, nec eas habere
conditiones quas praescripsit. Hoc ab Ecclesia in Baptismo etiam fieri posse putat S. Basilius in D. a. ad Amphiloc. n. a T. qui exscribitur apud Balsam. pag. IO 19. Non quidem ut aliquid mutet ex ejus materia aut verbis, quippo quae a Christo Domino praescribantur; sed ut ea definire possit an valide colla-
185쪽
tus sit, puta an haeretici verum Baptismum conferant , ita ut iterari non
possit, qua de re sto loco. Ex Sacramentis quaedam iterari poς
sunt, quaedam non possunt; to. tit. D cretal. de Sacram. iter. vel non. Ea non
possit ni iterati quae caracterem anima imprimunt, idest qualitatem spiritualem& indelebilem; cujus meminit S. Augustinus lib. 6. de Baptismo contra Donat istas cap. I. Innocentius III. in cap. 3. ext. de Baptis. Talia sunt Baptismus, Confirmatio & ordo: quae vero non imprimunt , ea iterari possunt, puta Eiicharistia , Poenitentia , Extrem Unctio, & Matrimonium. Denique singula Sacramenta situm habent proprium ministrum , nec requiritur ut explicitam habeat intentionem conficiendi & conferendi S cramenti , sufficit eam habere intentionem faciendi quod facit Ecclesia , ut definierunt Florent. & Trident. Patres; sed cum illud sit utique periculosum rscelerati enim Ministri occurrerunt olim, de hodie occurrere possunt, qui nec eam voluntatem nec fidem habeant;& ideo quidam sussicere volunt , ut Minister ea ficiat quae facit Ecclesia
ut conferatur Sacramentum :Nam, ut ait
186쪽
Institutἱonum Liber II. 1 3S Augustinus in Ep. 13. quam exscribit Gratianus in Can. Non illud. de coninsecrat. dist. 4. Cum per eam celebran tur divina ministeria, hoc tota Mater Ecclesia facit quae in Sanctis est. Spuritus sanctus agit etiam aliquando per servitutem, non solum simpliciter ignorantium, sed etiam damnabiliter indignorum. Haeretici Baptisant & Ordianant a Ecclesia illud admittit , si faciant quod facit Ecclesia.
BApetisMus a verbo Graeco lavare , tingere. Est Sacramentum regenerationis per aquam in verbo. Est Sacramentum,ac proinde a Christo D mino institutum, videlicet ante passionem: nam Baptisasse dicitur non quidem per se, sed per suos Apostolos.
Dan. cap. 3. ct . & post mortem, Baptismi formulam concepit, Math. cast.28. Bapti te omnes gentes in nomine
Patris , re Filii, ct Spiritus Sancti. Est
Sacramentum reggnerationis , cum
enim quilibet homo nascatur in origis
187쪽
3 4 seris Canonis; nati peccato , nisi ex aqua & spiritu
sancto renatus fuerit, introire non potest in regnum Dei, Dan. eap. 3. per aquam , hinc illud dicitur lavatrum aquae , ad Ephesios eap. s. eaque vulgaris de naturalis sit, necesse est 1 ae proinia cum Christus Dominus eam ipsam materiam determinaverit , eam mutare non potest Ecclesia. In verbo quod supra relatum est.
Triplex constitui solet Baptismus,staminis per singularem sancti Spiritus effusionem , ut de Apostolis Christus Dominus : Vos autem baptisabimini in spiritu : vel sanguinis , per mortem pro fide , tunc enim aliquis in sanguine suo abluitur & perfunditur. S. Basilius de Spiritu sancto cap. I s. circa M. Vel fluminis seu aquae , quod proprie est Sacramentum ς aliae duae species sunt tantum baptismi analogice , quod veri baptismi vicem suppleant per remissio
Quicunque Christianam legem profiteri aut ad eam institui volunt, omnino baptisandi sunt, & masculi & λε- minae . & adulti & infantes, vel etiam a
matre rubentes; quamvis enim nec cre
dere , nec doceri possint quod utrumque desiderat Christus Dominus) sem-
188쪽
per tamen Ecclesia Catholica eos b ptisari voluit , ut pluribus docet Gratianus de Consecrat. dist. . vel quasi ea ipsa pro iis credat Can. I 39. ibid. vel quasi cum accedunt ad baptismum, Mdem habeant,propter illud fidei Sacramentum , Can. 14 . ibid. quod ipsimet haeretici cum Origene traditioni Ap stolicae adscribunt, in Hom. ad Epist
iam ad Rom. Et cum Augustino in Serm.14. de Verbis Domini. Cum certissimi testes non inveniuntur, infantes absque ullo scrupulo baptisandi sunt. Can. I 2. Africani Gn. Invaluit etiam baptisandos infantes, a quibusdam fidelibus offerri Ecclesiae, qui Tertulliano dicuntur sponsores in lib. de Eap. cap. 18. aliis Susceptores, aliis Patrini, aut Com- patres , & hoc fluxisse volunt ex Lucaeap. 18. ubi infantes afferuntur Sc adducuntur ad Christum Dominum. Et foriste verius est in veteri Ecclesiastica Historia nullos occurrere pδtrinos,
qui baptisatis adultis dati fuerint. Nec eis nimAmmonius solitarius quasi patrinus; sed quasi Catechistes datus est Rufino Praefecto cum baptisatus est. Apud Palladium in Lausiaris,omnes & infantes Madulti ad baptismum nudi accedebant,
ut ita viderentuι exuere veterem hom i ,
189쪽
nem: nudabantur etiam mulieres, sed earum pudori consiliebant Diaconissae. In totum etiam baptisandi mergebantur in aquam Christi Domini exemplo, qui a Ioanne baptisatur ascendit de aqua ,san. cap. 3. Philippi Sc Eunuchi, Act. cap. 8. Imo Sc ter immergebantur ad singula nomina, in singulas personas, ait Tertullianus in lib. adversus P xeam cap. 26, puta Patris & Filii &Spiritus saltisti. Trinam hanc immersionem traditioni Apostolicae adscribit S. Basilius in lib. de sancto Spiritu. Nec tamen erat de substantia Baptismi, sed
tantum caeremonia quaedam, quae subinde mutata est,& in unam transsata, Gn. de trina. de Consecrat. dist. 4. In
quibusd1m Ecclesiis baptismus fieri
cepit per aspersionem aquae, quod ab Apostolis factum volunt , cum tria millia hominum simul baptiserunt, Act. cap. 2. Ac tandem obtinuit baptismum fieri per effusionem aquae super corpus baptisandi : quod etiam novit Tertulinlianus in lib. de Corona militis cap. 3. iuxta illud Eet echielis cap. 3 6. essundam
Sub Christo Domino & Apostolis
omne tempus Baptismo erat habile, ait Tertullianus : seu idoneum & commo-
190쪽
Institutionum Liber II. 177dum. Semper quidem illud observatum est in infantibus, ut quandocunquet baptisarentur. Et condemnata est eorum opinio, qui volebant eos tantum bapti dos esse post octavum diem anativitate , ut olim jn eorum circumcisione obtinctat. S. Cyprianus in D. ad Fidum Presbterum. Sed in adultis, statutum est ut baptisarentur tantum tempore paschatis, in memoriam Do minicae Pinionis & Resurrectionis, cujus virtute resurgimus in Baptismo , s. Basilius in Exhortat. ad Baptis. circa princ. dc tempore Pentecostes in memoriam sancti Spiritus, qui ea die effusus est in Apostolos, & quo etiam baptis rour. Semper in casu necessitatis bapti-sare licuIt qu'cunque tandem tempore Leo Magnus stet D. 16. ultima edit. cap. s. Et hodiς inval*it omnibus quocunque etiam tempore conferri posse bapti Inum, nulla urgente necessitate. Cum Christus Dominus Baptismum instituit, solos Apostolos alloquutus est: ideoque olim soli Episcopi eorum se cessores erant ejus ministri. Sed excres.sςnte Fidelium multitudine , placuit Presbyterum & Diaconum cum Episco
