Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

siae Catholicae unitatem rupisse, vel duritia, vel censurae suae obstinatione. Hoc iis dictum velim, qui etiam hodie perillustres hujus saeculi viros concepti ssimis verbis haereticos appellare non erubescunt, quod inquiunt haere lic m hanc disciplinam probent, quam tamen ex iis Patribus vident in Africa observatam ; in Hispania ex Concilio Illiberit. passim . cujus vestigia quaedam extant in Can. 22. Ancyrana Synodi. in Can. uti. primi Arelat. Comedii. in Can. L. Sardicensis. in Epist. Imuscentii I. ad Exuperium cap. 1. Ubi

ab eo quaesitum est, quid de iis obser vari debeat, qui post Baptismum omni

tempore , incontinentiae & voluptatis bus dediti , in extremo vitae suae fine, Poenitentiam simul Sc reconciliationem Communionis expostunt. Ita respondet , de iis observatio prior , duriore posterior , interveniente misericordia inclinatior est. Nam consuetudo prior

tenuit, .l concederetur eis Poenitentia,

sed Communio negaretur : id est ut ab Ecclesia haberentur , & eodem jure

enserentur ac Poenitentes, quibus non

concedebat absolutionem , quippe quae iis temporibus non daretur nisi post peractam Poenitentiam, ut jam diximus:

212쪽

Infiniurionum Liber II. I' Habebantur . inquam . quasi Poenitentes, ut Episcopi & Sacerdotes pro iit

orarent, sicut & universus populus is ac si decessissent ante acceptam absolutionem, memoria eorum oblationibus de orationibus commendaretur, Can. S cerdos 26. q. 7. Sed iis negaretur Communio , idest reconciliatio Communionis , ut petebant , quod nihil aliud est quam absolutio. Prior M durior ea observatio referenda est ad ea tempora quae praecesserunt Nicaenum Concia

. Ac tandem Theodosius & Valentiis nianus Impp. is L in Ane Cod. δε vs Ad veterem hunc Ecclesiae usiana respicere videntur iis verbis : perditis verb nempe Apostatis in nullo reme dio Poeni entiae, quae solet aliis crimianibus pro desse, succurritur. Nec dice dum est Novatianum illud esse dogma. Primo enim , Novatiani nullis post Baptismum dabant veniam , & Ecclesia Catholica quibusdam duntaxat eam donegabat. Secundo , asserebant in E clesia defectum esse potestatis; sed EGclesia veniam negabat tantum rigore

disciplinae, ait S. Augustinus in Epist. so. quem statim temperare cepit in Concilio Nicaeno , & aliis sequentibus.

213쪽

α- Juris Canonis. Vide omnino Epistolam Innocentii I

.d Exupersum.

Postmodum placuit graviora delicta non remitti, nisi post luctuosam de publicam poenitentiam , ait S. Pacianus in Paranesi ad poenitentiam. Quae nem-le palam dc suis oculis omnium Fid

tum fieret, ante absidem , ut est in Can. 3 a. tertii Carthag. Concilii, id est ante atrium Ecclesiae, ut addit Gratianus in Can. ult. χέ. q. 6. Sed huic poenite tiae subj ieiebantur tantum ea delicta, quae vulgatissima erant, & universam

urbem commoVerant , d. Can. ult. quaeque a legibus poena gapitis coercerentur, Can. 46. quarti Toletani Comeilii, Se apud Caesarium Arelat. in es milia 41. si quidem legitimε probata essent. Ac sorth verius est ita demum iis impositam fuisse publicam hanc Poenitentiam , si publica essenr. Qui publich peccat, publica poenitentia mulctandus est , ait a. Cabilon. Concilium in Can. 23. Nunquam vero privatis Moccultis , ac praecipue si capitis poenam irrogarent S. Basilius in D. ad Amphialochium Can. 3 . sic loquitur: Adulteras mulieres publicari prohibuerunt Patres nostri , ne convictis causam mortis praebeamus. Et subiicit eas stare debere

214쪽

Institutionum Liber. II. et ot n Ecclesia absque Communione. Alii

Canones explicant eas esse debere inter poenitentes in gradu consiste

tium, in quo pii quidam Fideles , aliquando sponte ac humiliter consisteabant. Prospcr Aquitanicus lib. 2. do Vita Contemplativa cap. 7. Cavendum esse monet publicari ea crimina, quae publicata,suos authores humano faciunt damnari judicio : hoc fusus ex antiquis Patribus & Canonibus probat Iacobus Petit ad Paenitentiale Theodori to. 2.

Quamvis autem gravissima delicta publicae poenitentiae subjicerentur ; attamen vix unquam imposita est publica eorum Consessio ; Tertullianus in lib. de Baptimo capit. uis. Nobis gratulaudum esse ait, si non publicε confite mur nostras iniquitates. Et Leo M gnus eos improbat qui eam indicebant, Can. quamvM 88. de Poenit. dist. I. nisi fortε omnino publica essent I tunc enim nihil timendum pro ipsis reis , Capitularium lib. s. cap. 32. Quidam tamen volunt eam Conses.sionem in Ecclesia remansisse usque ad Nectarium Patriarcham Constantinopolitanum sub Theodosio , ex quadam Historia , quam scribit Socrates lib. DI v

215쪽

EGI. cap. i'. & ex eo Sozomen lib. 7. cap. I , . ubi cum docuerunt ea

occasione institutum fuisse Poenitenti rium , quod cum Novatiani Confessi nem dc Poenitentiam abjicerent, Ecclesia Catholica instituit Presbyterum qui praeesset Poenitentiae , ut ita deprehendi posset, quinam apud eum peccata

confiterentur ; quinam Vero eum non

adirent : Statim subjiciunt singularem hunc casiam , ex quo sublatus est ille. Presbyter. Nobilis quaedam mulier huic Presbytero confessa est se a quodam Diacono constupratam fuisse : Presbyteret orationes 3c jejunia indixit : Pat

factum est illud delictum , & hoc in populo grave scandalum peperit: ab

Ecclesia ejectus est ille Diaconus t ex consilio cujusdam senioris; Nectarius Poenitentiarium illum deposuit, omnibus liberam dedit potestatem , ut pro sua quisque conscientia accedere posset ad divina mysteria, quod in aliis etiam Ecclesiis obtinuisse ait Sacrates. Quia vero in ea specie, publicatum est illud ejus mulieris peccatum , quidam addunt illud evenire non potuisse,

nisi per publicam ejus Confessionem, quam Presbyterum illum indixis. se volunt huic mulieri : certi E

216쪽

Institutionum Liber II. 2o 3i dicat eam suiffucontra Ecclesiae consuetudinem , ac, proinde tunc temporis eam confessisionem obtinuisse, quinimo illud ; quia iniquum fuisset Presbyterum hunc Poenitentiarium deponi si quidem , in usu fuisset ea Confessio , sed ideo depositus est, quod contra Ecclesiae leges , publicam

hanc Confessionem indixerat huic mulieri. Sic etiam cum Nectarius liberam cuique potestatem dedit &c. addunt ab eo sublatam fuisse omnem Confessionem. Sed hoc falsum evincunt sancti Patres Scisacri Canones , qui postea ejus meminerunt , & plerasque scripserunt ejus regulas. Forte unum illud permisit Nectarius, ut quilibet non amplius te neretur huic Poenitentiario confiteri, sed alium eligere Conse rem. Ac tamdem cum scribit Socrates idem obtinuisse in aliis omnibus Ecclesiis, quidam addunt in iis abrogatum fuisse Poenitentiarium. Sed male, I. enim

depositus ille fuit ex singulari ejus d licto, quod nihil ad alios. a. Constat id genus Presbyterorum in aliis Ecclesiis

omnino remansisse, ac potissimum in occidentalibus. Et hoc scripsisse vid tur ex secta & haeresi sua , erat enim

217쪽

Novatianus, ut ita infirmaret Ecclesiam nun amplius agnoscere Consessionem.

Denique Episcopus & Presbyter veri sunt Poenitentiae Ministri ι quod iis solis data sit ligandi & solvendi potestas:

non etiam Diaconi r Qaod enim S.Cyprianus in Epist. I 3. innuere videtur eos audire posse Confessionem,& Poenia tentes reconciliare ; hoc de Sacrame tali non intelligendum ; sed tantum de Caeremoniali in Poenitentiis publicis.. Non etiam laici, nequidem in necessit te , ut pluribus probar Lanfrancus Canis tuar. in lib. de celanda Confus in publica autem Poenitentia , Presbyter audita Confessione videbat, an ei subjiciendus esset poenitens , quo casu eum rejiciebat ad Episcopum , qui solus praescribere poterat tempus & modum peragendae illius Poenitentiae.

ΤΙΤ ULUS VII.

De Ordine. ORoo est Sacramentum quo spiritualis potestas consertur ad obeunda Ecclesiastica ministeria : alii

addunt ad Christi Corpus. Est Sacra

218쪽

Institutionum Liber II. a. smentum : sic nominatim dicitur a S. Augustino lib. a. contra Epistolam Pammeniani cap. I s. ct in lib. de Baptismo

contra Donat .u cap. I. confert gratiam : I. ad Timot. cap. . a Christo

Domino institutus est , cum Apostolos Sacerdotes Ordinavit in ultima Caena. Spiritualis potestas, propter ea Verba Christi Domini quae in collatione Osedinis pronuntiari solent ι Accipite Spuritum sanctum ad obeunda Ecclesiasticaministeria quae varia sunt, & omnia referuntur ad Sacerdotium talii addunt ad Corpus Christi & vinum, quod O dinati conficiant, & Mysticum ut E elesiam regant & gubernent. Sacramentum illud sic dicitur, ordo a Clericali statu, in quo per illud instituuntur ordinati, quique olim simpliciter dicebatur ordo. Sicut enim cujuslibet civitatis nobilius Collegium nobiliorum Status ordo dicebatur,puta Romae, Senatus,& in municipiis, Curia seu Collegium Dccurionu .ut in tit. dig.de Decret. ab Ord. fac. Ita & cum status Clericalis nobilior sit inter Christianos, simpliciter dictus est ordo. Tertullianus de Exhori. ad Castit. cap. 7. Cum , inquit , Ecclesiae authoritas, differentiam fecit intπ ordinem & plcbem.

219쪽

1os Bris Canonici alibi addit ordinem Ecclesiasticum, de

Idolol. cap. 7. Eusebius etiam antiquior Gallicanus Episcopus in Homilia de S. Ephipodio oe Alexandro Clericalem statum simpliciter vocat Ordinem. Ordines Tonsura praecedit. Cum Apostolus I. ad Corinth. cap. II. gen raliter prohibuit , ne vir comam nutriat , illud olim observabant omnes Christianii sed sacri Canones illud rostrinxerunt ad solos Clericos, & quidem exemplo Sacerdotum veteris test menti , Ezechielis cap. 44. Rationem hanc afferunt Hieronymus & Augusti nus quod plexam comam habere lux riosorum sit , aut militum , aut BaIb

rorum.

Olim varia erat Tonsurae format, aliis erat in modum Crucis, alii totum caput attonsum habebant, alii medium, alii modicum : aliis erat in modum sphaerae

aut Coronae, eaque varietas non noc

bat Ecclesiae apud eos qui erant rectae fidei, ait Beda lib. s. Hi t. Anglia cap.

22. Prae caeteris curare debent Clerici , ut congruentem Tonsuram habeant, cap. I S. ext. de vita ct hone'. cler. Idest Ecclesiae suae consuetudini consent

Verius est olim Tonsuram eo ipso

220쪽

Institui;onum Liber II. 2οτ momento collatam fuisse, quo primus ex ordinibus conferebatur ; & sic eam

fuisse tantum caeremoniam,aut caeremo

nialem ejus ordinis partem. Unde in Can. I. secundi Toletani Concilii , st tuitur ut qui velint esse Clerici simul

tondeantur & fiant Lectores. Sed in- .valuit Tonsuram conferri ante quem libet ordinem ; de hoc cepisse volunt .circa annum septingentesimum. Quo vel etiam pueri a parentibus offerebam tur Ecclesiae, ut ei ministrarent, & ut signum aliquod haberent Clericatus, to debantur antequam ullum ordinem. accepissent et quod tandem ad omnes productum est. Quaeritur an Tonsura sit Sacramem tum & caracterem imprimat. Innocensius III. in cap. II. ext. de at. quaLcto . praes Rescribit per Tonsuram comserri. Clericalem ordinem. Sic etiamivetus Auitior Historiae Albigensium cap. . O. Tonsuram vocat caracterem Clericalem qui videtur indelebilis: licet enim Tonsuratus uxorem ducat, & post ejus mortem iterum incipiat capax esse Ο dinationis , non opus habet nova Tonsura : Et tamen verius est eam este tantum dispositionem 3c praeparationem ad ordines k quae instituta est tantum ut

SEARCH

MENU NAVIGATION