Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

188 Juris Cano mcἱretur. Et sorte verius est illud semper in ea observatum, dc ab omni aevo, cum ei constet Augustissimum illud Sacramentum a Christo Domino institutum fuisse in azymis. Nec est istius loci fusus inquirere in varias mutationes &

earum causas.

Adorandi illius. Sacramenti forma constat ex ipsissimis verbis Christi, quae cum Sacerdos pronunciat , ille ipse Christus Dominas consecrat, ait

S. Chrysostomus in variis Homiliti ct in lib. de Coena wstiea. Et statim fit verum Christi corpus Sc verus Christi sanguis. Ille ipse Deus noster illud vere dixit qui etiam dixit suam carnem

vere esse cibum, seque veritatem esse non parabolice, non aenigmatice , non figurative, ei tanquam vero Deo nostro fides omnino habenda est ; aut simus Ethnici necesse est, non etiam Christiani.

Eucharistia dicitur passim sacrificium novae legis, & ipse actus sacrificii nobis

dicitur Missa : quod vocabulum occurrit etiam apud S. Ambrosum in

Epistolis o & apud Iulianum Anteceu rem ad Nov. .Justiniani. Aliquando Missa pro die festo accipitur, aliquando pro Collecta & aliqua ex horis Cano

202쪽

Institution m Liber II. I 89nicis saepius, hodie pro incruento sacrificio. Et plures post Avitum Viennensem in Ep. I. Volunt sic illud appellatum fuisse a missa , idest missione populi; unde , De Missa est, idest vobis datur missio seu facultas abeundi; quae sic etiam in aliis horis Canonicis dari dicitur apud Cassianum lib. 1. ae

stitatis renuntiantium cast. P. ZForte adhuc dici potest sacrificium illud ita Missam appellari, quod in eo ad Deum hostia mittatur per Angelum :ite Missa est : id est ite pro vobis ad Deum, Missa est salutaris hostia.

Denique Sacerdos celebrare non potest , nisi sub utraque specie panis &vini. Sed Fideles sub alterutra tantum Communicare possunt. Ille ipse Christus Dominus Discipulos suos in solo pane

Communicavit. Veteres metu Martyrii consecratam hostiam domum exportabant , non etiam Calicem : & vicissitu

S. Cyprianus in lib. de La sis. Ait i fantibus Calicem dari solitum, quod panem admittere non possent. Hodie in Latina Ecclesia in solo pane com- municant laici ; & tamen corpori &sanguini Christi communicare dicuntur in Constantiensi Concilio.

203쪽

De Paenitentia.

IN antiquis Canonibus & apud ania

ti quos Patres saepius ea ponitur pro poena & satisfactione , aut pro dolore peccati: Vix pro Sacramento Poenia tentiae , prout hodie solet accipi. Est Sacramentum quo Fidelibus post B ptismum lapsis & vere Poenitentibus

peccata remittuntur. Est Sacrame tum 3 eoque sensu antiqui Canones& Patres illud cum Baptismo saepissime

jungunt & comparant, ed quod utrumque peccata solvat. Petrus Damianus in Sermone de Ecalesia Dedicatione, & Petrus Ble sensis in Sermone I o. illud v cant Sacramentum Consessionis ; atque etiam institutionem Sacramenti habet a Christo Domino , cum dixit Apostolis: quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum in coelis et quodcumque remiseritis super terram , remissum erit in coelis. Habet etiam effectum Sacramenti, cum gratiam conserat , Can. I. de Poenit. dst. s. ct Can. I. ibid. dist. 6. unde Basilius in Homilia 18. Poenitentiam fimpliciter vocat gratiam.

204쪽

IUisationum Liber ΙΙ. I9 Cypriani temporibus prodierunt Novatus in Africa & Novatianus Romae: fuerunt ejusdem Haeresis, & ab utroque Novatiani Haeretici. Existimabant iis qui post saptismum peccaverant, ab Ecclesia dari non posse veniam & remissionem peccatorum. Iis quidem im dicebant Poenitentiam seu poenam aut satisfactionem a sed negabant veniam, ait S. Ambrosus i. de Poemt. cap. 2. Ea potissimum ratione utebantur quoiuApostolus ad Hebraeos dicat impossibile esὰ ut qui illuminati sunt , puta per

Baptismum, rursus renoventur ad Poenitentiam : sed rectissime Eulogius tib. 2. contra Novatianos , respondet ibi Apostolum de iis Iudaeis agere qui cum baptisati essent, suam adhue legem retianere volebant, & ita cum suo Baptismo

renuntiarent , renovari non poterant.

Olim quidem Ecclesia quibusdam crisminibus ne quidem in fine dabat veniam ; sed hoc ad confirmandam discia plinam & ut novi Christiani ab iis cohiberentur , non etiam propter defectum potestatis: Nam Poenitentia potestatem habet peccatores sanandi septu gies septies , ait Iustinus Martyr in uestionibus ad Orthodoxos quast. 97. id est usque in infinitum, Can. 31. de Ps nit. dist. 3.

205쪽

asi Iuris Canonica Quatuor sunt Sacramenti Poenitentialis partes , Confessio, satisfactio, dolor peccati , & absolutio. Confessio est

declaratio peccatorum Sacerdoti facta, ut ab eo remittantur. Eam agnoscit Tertullianus , lib. de Poenit. cap. I o. ubi Fideles hortatur ut non ita iugiant sui publicationem , idest peccatorum suorum declarationem, ut dimittant pudorem & erubescentiam : quia, inquit, si quid humanae notitiae subduxerimus, Deum celabimus. Idest fi alterum ex peccatis nostris homini Sacerdoti non exponamus, Deum celabimus , ut illud non remittat. Et in lib. de Baptismo cap. ult. oportet Baptismum ingredi cum Confessione omnium delictorum, 'Mnobis gratulandum est, si non publice

confiteamur nostras iniquitates ; ergo privatim et eam etiam agnoscit S. Cyprianus in lib. de Lapsis. Ubi de iis agit qui solum Idolis sacrificandi propositum habuerunt; & hoc apud Sacerdotes Dei dolenter & simpliciter confite

tura

Satisfactio praecipua pars est Sacramenti Poenitentialis. Eaque nihil aliud est quam poena, quae pro peccatis ab Ecclesia imponitur. Olim ea quinque gradus Poenitentium fecerat , ut alii

essent

206쪽

essent flentes, qui extra EccΙesiae portam ingredientes Fideles cum Iachrymis rogabant ut pro iis orarent. Alii essent audientes, qui cum Catechumenis in porticu Eςclesiae audiebant Vexbum Dei , non etiam sacris aderant. Alii prostrati,qui intra E cclesiae portam sumiama cum humiliatione veniam petebant.

Alii consistentes, qui cum aliis Fidelibus in Ecclesia consistebant , sed absque

communione. Alii communicantes,qui tandem admitterentur ad communionem. Poenitentes aliquando omnes illos

gradus peragere tenebantur ; aliquando, quidam iis remittebantur: & illi omneu gradus instituti sunt post Montanum MNovatum : Cum enim Ecclesiae Catholicae objicerent quod facinorosos homunes reconciliarent, re spondebatia illud summa ratione facere, cum illi peccata sua per longas poenitenuas expiaverant, sicque dicendum non est cum Petrus flevit amare, & Apostolus incestuosum Corinthium reconciliavit ν utrumqu omnes illos peregisse gradus poenire viae , quia nondum instituti erant. Constat vero non prius olim reco ciliatos fuisse Poenitentes, quampost. Peractum poenalis satisfactionis tempuRindictum Can. a. Laodis. Concilii. quam

207쪽

i'4 Jaris Canonkἱ cum salubri satisfactione purgati essent,

ait Leo Magnus in o. 'i. Constat etiam in antiquis Carionibus starutas esse certas quasdam poenas pro singulis peccatis, definitum ess: modum 3c tempus quo peragerenturiita tamen ut eas infirmis Poenitentibus aliquando rei Xarent , & sensim pia Mater Ecclesia earum severitatem lenivit.: Primo enim , stante adhuc severaeorum disciplina, constat remissam illam fuisse iis qui occulta peccata sua ultro confitebantur ', . nec expinabant convictionem , quasi Consessionem illam ex sola charitate facerent, Can. 9.I oc ar. Concilii , Iulianus Pomerus lib. a. de Vita Contemptat. cap. 7. S. Ambrosius de iaUu Virginis cap. 3. ELex eo principio fluxerunt de defendi possunt hodiernae mitiores Poenia

tentiae.

Sic etiam cum Ecclesia videret Poenitentes vel Canonicam rejicere Poenitentiam , vel eam observare non posse . iis permisit red ptionem poenia tentiarum , puta ut pro Canonica Poe--entia trium aut quinque annorum, aliquam pecuniae summam pauperibus orogarent, tot plagas acciperent in cor

pore S hinc hodiernae disciplinae

208쪽

Institutἰοnum Liber II. 19 s

ot Psalmos decantarent solemnes quasdam peregrinationes aggredere tur. Quidam volunt eam redemptio nem invaluisse circa septimum saeculum,

de qua fusius Regino Abbas lib. 1. de

Eccles Discip. cap. 4 o. Morinus in tiabris de admin. Poenit. & novissime Iacobus Petis ad Paenitentiale Theodori Can-Iuar. to. 2. Ac tandem arbitrariae ceperunt esse Poenitentiae, ut ex bona fide dc prudentia Confestarum pendeant l, ita tamen ut semper consulerent sacros Canones , ait Guillelmus Paris is libris de Paenit. circa decimum- tertium seculum, quo Guillelmus ille scripsit. Post satisfactionem , sequitur dolor

peccati de quo ad Casuistas : ac tandem ab Iulio , quae passim dicitur pax , re conciliatio ; manus impositio reconculiatoria, perquam remittunzur peccata, re Poenitentes recipiuntur in Commu- .nionem. Leo Magnus in Epist. 82. cap. a. eum describit Poenitentiae Sacramentalis ordinem , ut prius sit Confessio , postea satisfactio , tum demum reconciliatio seu absolutio, ac tandem Coinmunio. Quidam volunt absolutionem esse tantum deprecatoriam, ut nempe Sacerdos in ea oret Deum huic Poenitenti peccata remittere sjuxta petitio-

209쪽

nem hanc Poenitentis & te Pater orare pro me ad Dominum in sed eo jure utimur :Eam esse indicativam,ut nempe ille ipse Sacerdos peccata remittat ex iis verbis Christi Domini; quorum remia seritis peccata. Quamvis Morinus plures Theologos & Canonistas laudet primi nominis , qui asserunt eam per octo vel novem saecula fuisse deprec

toriam.

Poenitentiae summa illa divisio esse cepit, ut alia sit privata, alia vero publica : Cum enim peccata quaedam atrocitatem facinoris habeant, quaedam etiam graviora sint, quaedam leviora S. Augustino minuta , . hodie venialia; Sc Poenitentia nihil aliud sit quam poena pro peccatis , sacri Canones voluerunt ejus varias esse species. Primo , tria

peccata posuerunt omnino extra veniam , ita ut Ecclesia eam ne quidem in fine iis daret, puta idololatriam, aduruterium , & homicidium, quorum reos soli misericordiae divinae committeret. Hoc ex Concilio Hierosolymitano fluis xit, in quo Apostoli jusserunt, ut ab iis Neophyti abstinerent. Eaque dicuntur Canonica peccata, quibus antiqui Canones omnem denegabant veniam. Iis addita sunt alia quaedam graviora de-

210쪽

Institutionum Liber II. Is licta, quibus etiam ne quidem in extre mis dabatur venia; Eaque tantum est quaestio Historica , non etiam fidei. Olim ea fuisse videtur disciplina totius Ecclesiae. Primo, cum Zepherinus Summus Pont. adulteris veniam dare cepit, & de ea re graviter conquestus est Tertullianus lib. de pudici in princ. Sequitur omnino aliud antea obtunuisse. Nec dicendum est eum ita scripsisse jampridem Montanensem factum: Nam idem plane in lib. ad Nationes sap. s. ubi de Apostatis etiam invitis MPoenitentibus sic habet. Et tamen ejusi modi neque congregant, neque participant nobiscum, facti per delicta deismo vestri nationes seu Ethnicos alloquitur j quando ne illis quidem misce mur, idest communicemus, quos vestravis atque saevitia ad negandum subegit. Liber ille primus & genuinus dicitur Tertulliani adhuc Catholici foetus, &cunctam saeculi obtinet disciplina ut de eo sanctus Hieronymus in Epist. ad Magnum. Sed & ejus Discipulus S. Cyprianus in Epi'. ad Antonianum, elegantissime testatur plures Africanos Episcopos idem censuisse cum Tertutiliano, nec tamen eos a Coepiscoporum

suorum Collegio recessisse, nec Ecci

I iij

SEARCH

MENU NAVIGATION