장음표시 사용
281쪽
168 bris Canonici runt ut quilibet Parochus quosdam habeat Clericos, qui nobis hodie dicuntur habituati , & de quibus olim egimus
ad cap. 3 o. ext. de iure Patron. Sicut matrix Ecclesia totius Dioecesis
ideo dicitur Cathedralis, quod sedem aut Cathedram Episcopi habeat: ita &rectissime author Gemblacensis Chronici ad an. D 23. ait tres illas esse notas Paraecialis Ecclesiae: Prima est ut sto jure habeat Baptisterium , seu Fontes Baptismales , qui a Dioecesiano Episcopo
in ea instituti sint Can. 7. Vernensis Contalii sub Carolo Calvo , ct cap. un. de Bapt. in Clem. Aliquando tamen in subsidium,aut etiam necessitate cogente,
in quibusdam minoribus Ecclesiis instituti sunt ex consensu Parochi, qui discuntur succursales.
Ss unda est ut suo jure Decimas capiat in suo territorio ; non etiam si ex aliena concessione, ut diximus insuperiori Titulo. Tertia est ut habeat sepulturam, idest, ut jure communi Fideles ejus territorii, in ea , aut in ejus Caemeterio sepeliri debeant : quod tandem obtinuit 3 &hinc SS. Patres dicuntur passim Paraecias & Coemeteria non procul ab iis instituisse. Hinc etiam in Libris Decre,
282쪽
Institutionum Liber II. . 26' talium Titulus de Parochiis statim sequitur Titulum de Sepulturis , ut in quibus Ecclesiis divina Sacramenta perceperunt , in iis sepeliantur, & quaeque per Baptismum ' eos pepererunt in Christo , eos etiam venturo Christo servent. Hoc quidem ita facile obtinuit, quandiu fuerunt tantum Cathedrales. δc Paraeciales Ecclesiae : sed cum tot sedes sacrae prodierunt, statim Fidelibus con cessa est electio sepulturae in Monasteriis.
aliisve locis Religiosis, cujus meminit
Iustinianus in Nov. I 33. cap. 3. & Gregorius Magnus in Can. Agapitus I 6. q. I. inhumanum & irreligiolum esse ait prohibere ne Fideles sepeliantur in Monasteriis. Sanh desiderat Parochi consensum , in cap. I. de Sepult. in I. Coll.
sed Paschalis II. in cap. a. ibid. Alexander III. in cap. 6. ext. ibid. Clemens V. in cap. a. ibid. in Clem. liberam eligendae Sepulturae facultatem dederunt, ita ut ipso jure competat, idest, non petita venia.
Tria tamen illa Parocho servata sunt. Primum est ut ille solus suis morientibus Parochianis Ecclesiastica Sacramenta administrare possit. Secundum est ut ei praestetur justitia , cap. s. ext. de Se . adest Canonica portio earum oblatio-
283쪽
num, quae fiunt pro mortuis: dicuntur hodie Paraecialia jura. Tertium est ut cadaver prius deferatur ad Paraecialem Ecclesiam, a qua adsumato & efferatur in aliam Sepulturae destinatam d.ωρ. 9. qua tamen in re dissidium fuit inter Veteres Canonistas : Alii omnino illud reiiciunt quasi electionis libertatem infringat : alii volunt illud pendere a comsuetudine : alii hoc indistincte probant, ut Fideles Matri suae ultimum vale di cant , ut ei pro salutis pabulo gratias agant, atque etiam quod in ea facilius
deprehendi possit, an Ecclesiastica S pultura digni sint.
Semper etiam obtinuit ut Fideles omnes diebus Dominicis sacra audiant in suis Parcecialibus Ecclesiis. Olim quidem Veteres quotidie .sacram Synaximperagebant. Tertullianus de Jejunio cap. a . & S. Cyprianus in Ep. 3 4. sed Omnes Liturgici de privata Missa illud accipiunt , non etiam de publica , cui nempe frequentia populi adsit. Sicut enim Apostoli convenisse dicuntur una Sabbathi ad frangendum panem cap. 2o. ita & solis diebus Dominicis celebrabantur Missae publicet , cui Fideles omnes adesse tenebantur. Iustinus
Martyr in Apol. 1. Fabianus Summus
284쪽
Institutionum Liber II. 27 Pontifex, in D. i. Constitutiones Apostolorum lib. 2. cap. 3 6. Et hinc praeceptum de Missa diebus Dominicis audienda, Can. Missas. de Consecrat. dist. I. ct Can. 3 i. Tribur. Concilii. Cumque iis temporibus vix aliae essent quam Paraeciales Ecclesiet, in quibus conveniarent Fideles, illud ad eas proprie pertinebat , & contra eos qui huic Missae
non adessent per tres Dominicas , poena Excommunicationis statuta est in Can. ai. Illiberat. Concilii, quem ad Laicos pertinuisse constat ex Can. I . Sardic.
cta Can. 8 i. sexta Spnodi, productum fuisse ad Clericos. Ac tandem illud renovatum in ultima Synodo Turon. Eius disciplinae duplex ea ratio est, & ut Fideles ea die Deo aliquid offerant, ut jubent passim sacri Canones , & ut Pastor suas oves cognoseat, & doceat quid verε & sincere credendum, quo-- modo vivendum juxta regulas Evangelii & Canonum. Ab ea regula excipit sexta Synodus graviorem necessitatem & dissicite Uegotium , quod nempe aliquem abesse compellat ab ea Missa. Sicut etiam peregrinos lares, contempta patria, seAari non licet, quasi ea non siissiciat ad virtutis & eruditionis exercitium , ut
285쪽
a γα Juris Canonici pluribus probat eleganter Aristides in
Orat. Genetliaca in Apelion. to. a. ita &Nannetense Concilium in cap. 2. eat.. hoc tit. indicat eos tantum supradictae excommunicationi subjacere, qui contempto proprio Parocho, in alia Ecclesia Missam ea die audiunt, non etiam eos qui bono zelo , ut loquitur Pano mitanus , dc ex sola devotione aut pietate. Denique Innocentius III. in generali Concilio Later. quod extat in cap. omnis. ext. de Poenit. statuit ut Fideles omnes utriusque sexus, qui ad annos discretionis pervenerint , Omnia peccara sua
saltem semel io anno fideliter confiteantur proprio Sacerdoti. Quaenam aetas ea sit ad peccatorum Confessionem idonea , definire videtur Timotheus Alexandrinus Episcopus in responsis Canoricis , in sine , his verbis. In te rogatio : Ex quanam aetate a Deo judicantur peccata Respondet Timotheus: Ex uniuscujusque cognitione & pru-kntia: illi quidem a decennio, hi verba majori aetate. Cumque Harmenopulus eam definitionem exscripsit in Epitome Canonum , Sectione s. tit. 4. in sine, Scholium illud subjicitur apud Leun- clavium: Nonnulli tradunt debere tam
286쪽
masculos, quam foeminas, posteaquam sextum aetatis annum impleverint, per Confessionem corrigi dc sanctificari. Balsamon ad hunc Timotheum generaliter ait, artatem discretionis esse, qua ἰFideles bonum 3c malum discernere possint, quod saepius arbitrio Consei- foris judicandum esse ait Hostiensis. Quaeritur quaenam fuerit causa dc occasio ejus Canonis ' Forte quidem ea repeti potest ex tepiditate & remissione Christianorum ejus temporis. Sed unam hanc suggerit Hovedenus ad an. Io 76.3c Petrus Cisterciensis in Historia Albia gensim cap. 2. quod cum ea aetate Ab. bigenses contendercnt inanem & frivolam esse Consessionem, & Fideles cui vellent, confiteri posse, vel etiam laicis, Concilium illud voluit , ut ex annua illa Confessione Parocho facta, videret Ecclesia, quinam ex suis ambularent in
via veritatis. Forte etiam in eo Can. additum est ut omnia peccata confiteantur contra eam conluetudinem ex
qua Fideles ejus temporis, ante caput Jejunii quadragesimalis, mortalia tantum peccata confitebantur a de in fine ad Festum Paschatis venialia, ut non multum antea docet Petrus Blesensis in
287쪽
α Jur is Canonis Additur, proprio Sacerdoti, idest proprio Parocho. Recentiores Monachi jam a prima origine sua officium Parochorum usurpantes eum vertunt proprium 3c consuetum Confessorem, qualiscumque sit Presbyter, ut ita Fidelium Confessiones propter sua privilegia
quocumque tempore audire possint: sed Mat. Paris in Henrico III. ait ad retundendam eorum temeritatem publice coram iis lectum esse cap. illud omnis
Ut ex eo innotesceret eam esse mentem
totius Ecclesiae, solum Parochum aut Presbyteros ab eo deputatos in sua E clesia in annuae illius Confessionis verum esse ministrum , quem sacri Canones passim vocant proprium Sacerdotem,
Ibidem etiam statuit Innocentius III ut quilibet Fideles ad minus in Festo Paschae sacrosanctam Eucharistiam a. proprio Sacerdote accipiant. Varius nivejus Communionis usus ut modo quotidie, modo ter in anno fieret, in die Natali Domini , in die Paschae, δε in die Pentecostes. Benigna Mater Ecclesia conniventibus oculis patitur, si F deles semel in Paschate communicen
288쪽
Institutἰο-m Liber II. 27squod tamen olim S. Ambrosius & S. Augustinus in Orientalibus reprehendebant.
De Beneficilis Ecclesiasticῶ.BEneficium Ecclesiasticum est jus
utendi fruendi quibusdam rebus Ecclesiasticis in perpetuum ; quod soli Clerico competit propter divinum Ministerium. Est jus perinde ac seudum
in rebus profanis, lib. 2. fuciorum tit. a 3. utendi fruendi : nam Clerici non simi earum rerum domini , quas ab E elesia tenent . sed tantum fructuarii, ut tamen omnes plane fructus capiant ictransmittant ad haeredes, ultimo anno pro rata temporis quo deservierunt Ecclesiae , sicut mariti pro rata transacti Matrimonii propter ejus onera. Quibusdam rebus Ecclesiasticis, quae nempe huic Beneficio adscriptae sint , & mobilibus puta oblationibus Nam quaedam Ecclesiae de iis tantum Libsistunt, ait Carolus Calvus in Capitum , quo casu Clerici eas consumunt, nec quid in ea rum locum sufficere tenentur. Ius e rum percipiendarum Beneficii fundus
289쪽
2 76 Juris Canoeso; est , & in rebus immobilibus quarum Clerici plenum habent usumst. in perpetuum : sicut enim Clericus non ordinatur ad tempustita nec alicui Ecclesiae ad tempus addicitur : Unde olim Ossi cia Claustralia proprie non erant Beneficia, quod ad nutum Superiorum adimi
possent, cap. 6. versis. nec alicui. ext. de
Stat. Mon. quod Clerico competit: soli enim Clerici propriε sunt capaces Beneficiorum , dc solum illud ministerium Ecclesiasticum dici potest Beneficium, quod non nisi Clericos habere sanctorum Patrum sancivit authoritas , Can.
I. Andegav. Concilii sub Nicolao II. Propter divinum Ministerium : nam Beneficium propter Officium. S. Hieronymus ad principium Epistola ad Tiarum indicare videtur hujus vocis originem, cum ait, jam suis temporibus Epiccopos illud facere Beneficium,quod h vel illos constituant Presbyteros. Sed sorte vox illa, Beneficium a civili politia translata est ad Ecclesiasticam: sicut enim praedia Romanis militibus assignata in praemium, Beneficia dicuntur apud A thores finium regundorum, illi dicuntur Beneficiarii apud Tertullianum de fuga
in persecut. cap. ult. erat etiam Commι tarius aut liber corum Beneficiolum
290쪽
Institui;onum Liber II. 2 7 apud eosdem Authores. Ita 3c cum Clerici a vita communi recesserunt, iis assignatae sunt terrulae quibus victum suum procurarent , ait S. Paulinus in Ep. xi in fine, dc iis tantum datae, qui de Ecclesia bene meriti erant, ait Symmachus Pontifex in D. 3. qui dicebantur Beneficiati Matth. Paris in Henrico III.& erant milites Christi passim apud Apostolum. Ac tandem ea praedia referebantur in Canonem seu Ecclesiae tabulam , quae dicitur hodie is Pouille des Benefices , quod totum Ecclesiae peculium contineat.
Quandonam vox illa Beneficium in Ecclesia prodierit non satis constat. Sanε in antiquis Ecclesae Gallicanae Conciliis & in Capitularibus Regum nostrorum occurrunt Beneficia Ecclesiastica;sed sunt Ecclesiae praedia ae vel Ecclesia, vel etiam Princeps , precariae nomine quibusdam militibus dedit sub onere annui cujusdam census , ut suo loco videbimus fusius , sicque ab hodiernis plurimum differunt. Vox illa tanquam usitata jam in eo sensu occumrit in d. Andegav. Concilio ad an. IPSO. Quandonam in singulos Clericos divisa sint Ecclesiae , bona non satis constar,
