Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

ejus obventiones aut reditus seorsim inspicere juvat ab ipsis rebus soli. Iam pridem diximus tib I. tit. 2Ο. tum primum Clericos communem egisse vitam , & sensim ab ea recessisse : iis aliquid vel in dies vel in menses distriabui solitum ex reditibus, eleemosynis,& obventionibus Ecclesiasticis : ea dicebantur sportulae, annonae, praebendae, obsequia diurna , ex quibus tantum constitebant, quae hodie dicuntur Ecelesiastica Beneficia. Sed non ita facise deprehendi potest, quandonam divisae

sint res soli, puta praedia tam urbana quam rustica, & alia, quae rerum immobilium nomine veniunt.. Forte prima ejus divisionis vestigia occurrere videntur in Concilio Agathens circa annum3 6. Can. 7. χχ. 4'. st in primolian. Oncilio sub Clodovaeo Magno Can. 2 3 . in quibus terrulae, mancipiola, vineolae , Clericis ad vitam excolendae traduntur ab Episcopis : ita tamen ut

ab iis praescribi nunquam possint. Quia bus adde Symmachum Pontificem &S. Paulinum , de quibus supia. Ab iis

initiis hodierna Beneficia excreverunt in dies , & distincta sunt eorum dominia

Ad quid de a quibus instituta sint Be-

292쪽

Institutionum Liber II. et ' neficia docet Innocentius III. lib. r. Decretal. Epi Ep. 81. Ecclesiastica Beneficia , inquit , pia Fidelium devotione institvia sunt, certis assignanda personis. ut per eas devotum servitium jugiter in Ecclesiis impendatur. Sane in Ecclesia erant Canonici &Clerici . antequam essent Praebendae, ait Guill . Paris. lib. de Coll. st Plurat. Aenes cap. 9. Sed tamen rectissime Iustinianus ait in Nov. 7. Ecclesias deseri nec in iis divinum celebrari officiam, nisi pro Clericis annonas habeant. Nec 3 ex iis Innocentii verbis dicendum, a quibussibet Fidelibus institui Beneficia, hoc solius Episcopi est, ut causa cognita decernat ex ea donatione fusta Ecclesiae institui aut erigi aliquod Beneficium oNam Gregorius Magnus regulam hanc statuisse dicitur a Ioanne Diacono in ejud vita lib. a. num.1, de non titulandis quibuslibet rebus idest promiscue in

Ecclesia instituendos non esse titulos. Ac tandem ut instituantur Beneficia requirit Innocentius donatum esse pro

Clericis ad devotum servitium : Nam siquid Ecclesiae donatum sit pro stipendiis, aut Advocati, aut Receptoris, aut Apparitoris , aut aliorum similium, ex: ea. donatione non erigitur Beneficium, ,

293쪽

α tamen res illa censetur Ecclesiastica& eodem jure habetur ac aliae quaelibet. Aliquando Beneficium generaliter a

cipitur & omnia vel etiam majora continet, ut puta Pontificatum cap. I ext.

de Maled. nempe in favorabilibus cum aliquid fit, aut statuitur in utilitatem

aut in favorem Beneficiorum , ut in cap. pen. ext. de V. S. Aliquando simpliciter:& minora tantum continet ut in odiosis, puta in mandatis de providendo cap. ult. ext. de Prab. Et lic summa ea est Beneficiorum divisio, ut alia sint majora, alia vero minora: nec ita dicuntura majori vel minori eorum reditu. Olim majora erant ab ordine, ut puta Epist patus , Presbyteratus , & Diaconatus, qui tres erant majores ordines. Sed hodie majora dicuntur , quae dignitatem aut personatum habent, minora, quae nihil aliud annexum habent , prς terminorem quamdam administrationem;

ideoque dicuntur simplicia , & a Magisteriis Ecclesiarum distinguuntur in

cap. 2. de Cl. conjug. in I. Coll.

Olim dignitas in Ecclesia aestimabatur tantum ratione ordinis : Unde apud Cyprianum honor Sacerdotii εἴ dc apud Gregorium Magnum , ubi de ordinatione, Deus dicitur honorum dator; sed .

294쪽

Institutioni Liber II. a raestimari cepit ratione potestatis & juris dictionis quam Episcopi snam hic de iis non agimus, ut pote qui sint apices omnium dignitatum ) quibusdam Clericis dare ceperunt. Can. pe lectis. g. hi sunt ordines. dist. 13. plurimum vero in terest an Beneficium aliquod pro dignitate habeatur, vel propter aetatem dc qualitatem eorum quibus conferatur, vel propter providendi modum, vel propter pluralitatem Beneficiorum. Re- bufius tres affert notas quae indicant

quandonam dicatur dignitas; prima &praecipua est jurisdictio , videlicet forensis & publica atque etiam praeemi

nentia 3 dc utraque concurrat necesse

est i Quamvis enim Ossicialis Ecclesiasticae jurisdictioni praesit ; attamen non habet dignitatem ; quia non habet praee minentiam , licet juri dicundo praesit : quod forte ita placuit propter illud Apostoli : Contemptibiles qui sunt in Ecclesia illos constituite ad judicandum. Apud Graecos ut plurimum ιηρπν

uva dicuntur officia Ecclesiastica quae sint cum jurisdictione 3c praee munentia , ut docet Balsamon ad Can. 7. sexta Θnodi.

Secunda est fundatio, puta si Episcopus in alicujus ossicii Ecclesiastici crea-

295쪽

tione aut institutione caverit illud pro dignitate haberi : hoc enim ab ejus voluntate pendere docet Ioan. Citiensis Episcopus in fluis responsis to. I. Juris

orientia Tertia est consuetudo quae facit ut Beneficium aliquod dignitatis loco sit in hac Ecclesia, non etiam in alia: cap. 6. de consuet. apud Bonis sicque cum varia si & Episcoporum voluntas dc consuetudo Ecclesiarum, idem Ioannes ait, nihil fere certum definiri posse mdignitatibus Ecclesiasticis. Illae autem proprie dicuntur, quae in Cathedralibus Ecclesiis institutae sunt: Nec Collegialis Ecclesiae Decanus dignitatem in Iure Can. habet. Sunt etiam majora quaedam Beneficia quae tantum habent personatum. Aliquando quidem dignitas & person ius promiscue usurpantur 3 saepius tamen ita distingui solent, ut ille solam habeat praeeminentiam: tales sunt Decanus Collegialis Ecclesiae, & Pίrochus, qui passim ideo dicuntur personae suarum Ecclesiarum, vel quod eas reprae sentent , vel quod in iis honorabilem statum habeant. Quamvis enim Parochus aliquam jurisdictionem habere

videatur , attamen non habet contentiosam bc extrinsecam ex qua dignitates

296쪽

Institutionum Liber II. 283 aestimantur ; sicut Magistratus personam suae Civitatis gerere dicitur. Minora & simplicia Beneficia nec dignitatem apud M. Tullium , nec person

tum habent , nec curam animarum.

Saepius dicuntur Basilicae in possessionibus positae, apud Gregorium Magnum& distinguuntur a Dioecesibus in Can. 18. tertii Aurel. Concilii, quae ibi sunt Par ciae rusticae. Olim etiam fuerunt Diaconite passim apud Anastasium Bibliot. & in Martyrologio Rom. quaedam Beneficia solis Acolythis conferri poterant apud Gregorium Magnum lib. a. Reg. D. I'. & alia quς Minores tantum habebant Clericos. Apud Hincmarum in Capitulis cap. 7. Et hinc fluxisse videntur hodierna Beneficia si plicis tonsurς , tales sunt Capellς , sim plices Prioratus , & Canoniet Prς-bendaleS. Ex iis omnibus Beneficiis quaedam desiderant residentiam , quaedam non

desiderant. In Ecclesia residere, est per se ipsum in ea psallere Nocturna & M tutina & Vespertina I. E. in fine, Cod. de Ep. ct Cl. in ultima Editione Gotho fredi; ejus assiduum & debitum praest

re ministerium. Non residere st eam

ejusve ministerium desereret, ab ea Per

297쪽

licentiosam libertate abesse ait S. Aug. in Ep. 138. Ex antiquis Canonibus omnes omnino Clerici residere tenebantur in

iis Ecclesiis , ad quas Ordinati erant juxta illud Apostoli: Unusquisque in ea

vocatione remaneat, in qua vocatus est

Iurabant stabilitatem, ut olim diximus: Iurabant se in iis locales futuros , Can. ult. Valentini Concilii sed sensim fluxit ea Beneficiorum divisio, ut alia residentiam desiderent; alia vero non. Eam non esse a Constitutione seu Canone, nec a fundatione ὀ sed ex longa consuetudine, & ex malitia Clericorum usurpatam esse ait Guill . Paris. in lib. de Collat. st PluraL Benes cap. I . Et tamen si verum amamus , illi ipsi Canones occasionem dederunt huic disti

istioni. Cum nempe voluerunt eumdem Clericum in pluribus Ecclesiis i titulari posse; si quidem minores sint,

nec ad eum exhibendum sufficiant. Can. Sanctorum. dist. o. Residentiam desiderant curata Beneficia , quibus nempe annexa est animarum cura, quales sunt Episcopales & Paraeciales Ecclesiae, &aliae quibus annexa est animarum cura. Ac forte verior est Sententia Gallicanorum Praesulum in Trid. Concilio , in

Pastoribus eam esse juris divini : Nec

298쪽

Institutionum Liber II. x8 sobstat quod aliquando ab ea residentia excusentur , quod jus divinum non patitur. Nam iacri Canones definire potuerunt quandonam Pastores residere intelligantur vel non , quia hoc est juris positivii sicut in Ordine & Matrimonio addiderunt quasdam regulas , solemnitates , dc ceremonias de loco, de personis & de tcmpore. Simplicia Beneficia residentiam jure communi non desiderant, exceptis Canoniis :Cum enim Canonici divinis cultibus mancipati sint, Can. IAS. Acquis gran. Concilii sub Ludovico Pio , & ideo dicantur Canonici , quod regulas Rhoras Canonicas se arctius observare velle promiserint, ait Ivo Carnot. in Ep. 93. summopere studeant eas vigilantissima cura custodire , & in suis Ecclesiis Divinum ossicium humiliter ac devote persolvere , ut est in Can. 13 I. ejuserim Concilii. Passim quidem jubent Pontifices ut Canonici residete moneantur sub poena privationis Praebendarum, si post trinam monitionem non resideant. Sed in Gallia privantur quidem fiuctibus , non etiam titulo Praebendarum. Ejus consuetudinis jam olim meminit Stephanus Tornac. in

D. 8. Aliquando etiam simplicia Benc-

299쪽

ficia residentiam desiderant, puta ex fundatione , & ipsissimis verbis in ea imposita sit necesse est , alioquin non praesumitur imposita , cum sit contra

corum naturam.

Denique alia sunt saecularia, alia regularia , prout uci Saecularibus vel Regularibus Clericis assignata fuerint, quod ex ipsa fundatione pendere ait Glossa Prag. Sanct. ad tit. de Collat. g. is ordo. Quod si ea desit & dubitetur de alicujus Beneficii natura, dicendum est illud esse taculare, cum primus Clericorum status iacularis fuerit.

TITULUS XVI.

De Colgatione Benesciorum. ECclesiasticum Beneficium licite sine

Canonica institutione obtineri non potest, cap. I. de Reg. Jur. in sexto. Ea nihil aliua est quam Canonica Collatio. quae ut talis sit , pleraque desiderat. Primo ut facta sit ab habente potestatem , idest ab eo qui potestatem conferendi habeat. Quod Molinaeo primum verum & solum est fundamentum cujuia libet Collationis; de vicissim praecipua

300쪽

Institutio m Liber II. as

ejus nullitas ea est, quae oritur ex defectu illius potestatis : Sicut enim 'in Civili Politia sunt Comites sacri Patriamonii , sacrarum largitionum, rerum privatarum, qui nempe omnia illa Imperatorum bona administrant: ita & Ecclesia quosdam Praelatos instituit, qui bona sua Clericis concedere possint, & voluit ut illi soli ea licite obtineant, qui ab iis Praelatis ea jure acceperint. Qaidam volunt ab ipsius nascentis Ecclesiae temporibus, omnia orbis Christiani Beneficia fuisse in dispositione Rom. Pontificis; quasi primus ea instituerit & distribuerit s qua sola rationeo

innititur hodierna elus praeventio in quostibet ordinarios ) sed hoc nihili est, nam in Gallia statim atque Clodovaeus Magnus Christianam Religionem amplexus est , i. Aurelian. Concilium in Can. omnes Basilica I6. q. 7. statuit ut omnes Ecclesiae omnia earum bona

sint in potestate & dispositione Dioec sanorum Episcoporum. Quod omnino conveniebat cum Canonibus Apostolorum, & aliis bene multis. Unde passim dicuntur Collatores ordinarii, ad quos jure communi pertinet Collatio Beneficiorum , quae in eorum Dioecesibus posita sunt, cap. 3. ext. de Instit. Et con-

SEARCH

MENU NAVIGATION