장음표시 사용
301쪽
fiat ex omnibus antiquis Canonibus eos solos dispensatores fuisse obventionum Ecclesiasticarum , ex quibus tantum consistebant olim Ecclesiastica Beneficia. Quidam tamen vel etiam inferiores Clerici quorumdam ex iis Collationem habere possunt , vel ex eorum fundatione , vel ex singulari privilegio , &concessione , ut in eap. I . ext. de cf. orpor. iud. del. Antequam vero ab ea Rom. Pontificis potestate in aliena de remotiora Beneficia divertamus ; nulli
fortε antiqui Canones eam norunt. Gregorius Magnus ad ea manum exten-asisse videtur, solo suggerente pietatis& charitatis zelo : Et ut ejus in ea re disciplina innotescat, observandum est ejus temporibus Ecclesiam Romanam Per universum orbem Christianum pia res δc magnas habuisse possessiones, in quibus plures erant Ecclesiae. Gregorius dc per te ipsum & per defensores Apostolicos iis vacantibus Ecclesiis providebat , non tantum in suo primatu, p ta in Italia ; sed etiam in aliis Provinciis& in ipsa Gallia, ut palam est ex ejus Epist. 6D lib. 9. reg. Sed nunquam dici posse crediderim eum ita jus Patronatus habuisse in iis Ecclesiis, cum de iis pleno jure disponeret. Aliquando etiam
302쪽
Institution m Liber II. 18'Dioeceianos Episcopos movebat rogabat ut quasdam Ecclesias ad eorum
Collationem pertinentes conferrent
Commendatis quibusdam Clericis. Nec illud erat jus Patronatus ; sed ab eo usu
semper existimavi repetendam esse originem Mandatorum Apostolicorum, quae tandem odiosa esse ceperunt. Secundo ut Beneficium vacet, idest, ut in eo non sit titularis Clericus, qui jure illud teneat cap. I. ext. de prae cristi, semper enim prohibuerunt sacri Canones , ne Beneficia conferantur , aut etiam promittantur, antequam Vacent, ne ita inducatur votum captandae mor-'tis alienae cap. 2. ext. de concus praeb-
Romani Pontifices diutius existimarunt, jus illud sibi tantum competere, ut B neficia proxime vacatura conferre aut promittere possent: unde tot Mandata de providendo , quae dicuntur gratiae expectativae : sed tandem abrogatae sunt, ita ut non aliae supersint , quam quae Graduatis & Indultariis conceduntur. Cum vacant Beneficia, sacri Canones ea diu vacare non permittunt. Olim
conferenda erant intra tres menses,
Gregorius Magnus lib. 6. Reg. Epist 33. Can. 24. Srnodi Rom. sub Eugenis III. Sed Alexander III. in d. cap. M
303쪽
statuit intra sex menses omnia conferri.
dc poenam illam addidit, ut negligens Episcopus post elapsum illud tempus,
pro hac vice, amittat hujus vacantis Beneficii Collationem, eaque ad proximum superiorem, puta Metropolitanum devolvatur, qui sex alios menses ad conferendum habeat : eo etiam negligente, ad Primatem , & ab eo ad Summum Pontificem. Alexander III. eam devolutionem accepisse videtur a Justiniano in Nov. 113. eap. I. Et forte Gregorius Magnus eo etiam jure usus
est in multis Regesti sui Epistolis. Quodsi Episcopus, elapsis sex illis mensibus,
contulerit, ipso jure nulla est ea Collatio , quasi a non habente potestatem
facta, cum ea privatus sit. Eo jure utimur hodie , ut Summus Pontifex omnes Collatores Ecclesiasticos in cons rendis vacantibus Beneficiis praevenire possit, vel etiam in eo tempore, quod eis competit ad conferendum : eoque casu non devoluto jure confert , sed ordinario, cum dicatur Ordinarius ordinariorum.
Tertio desideratur ut collatio fiat idoneo Clerico. Et primum quidem Clerico : nam solis Clericis Beneficia debentur. Atque ita ut si laico fiat, qui
304쪽
Institutionum Liber II. a 'Istatim ordinetur Clericus , irrita sit, quia quod ab initio non valuit, postea conferri non potest ; sed & desideratur idoneus Clericus , qui qualitates omnes habeat, quae requiruntur ad illud Beneficium, & generales puta ut sit Clericus , qui digne possit opus Dei exercere Can. s. dist. 23. quod requiritur tempore ipsus Collationis . dc simplices puta ut sit Sacerdos, si quidem illud Sacerdotale sit:ac plurimum interest an tale sit a Canone, puta si sit
Paraecialis Ecclesia: tunc cnim qualitas illa non statim requiritur tempore Col
lationis, sufficit si Clericus ille sit qui
intra annum Sacerdos fiat cap. licet I . de EI. in sexto. an a fundatione, quod nempe Fundator nominatim caverit eum esse Sacerdotem , cui suum illud Beneficium conseratur; tunc enim qu litas illa omnino desideratur tempore Collationis. Vide adhuc titulo sequenti. Ut etiam Clericus dicatur idoneus, tria omnino desiderantur, aetas, qualitas , & ordo. Unde titulus de aetate, qualitate , dc ordine praeficiendorum. De aetate quaedam attigimus , lib. I. tit. Io. olim eadem erat pro Clericorum ordinatione , ac pro Collatione Bene-
305쪽
αρα Iuris Canonisi ficiorum : Cum utraque simul fieret, nee conferri posset ordo , quin simul Ordinandus addiceretur alicui Ecclesiae . sc-que dicendum est aetatem & ordinem desiderari conferendo Beneficio comvenientem. Eo Iure utimur in Gallia, ut Capellae, de alia id genus simplicia B neficia conserri possint statim post I fantiam septimo aetatis anno : quod non multum abesh ab antiqua disciplina Siticii & Zosimi, de qua ibid. Praebendae Collegialis Ecclesiae anno decimo , MCathedralis decimo quarto : Paraeciales Ecclesiae & omnes fere dignitates completo aetatis anno vigesimo quarto , Ut Collatatius intra annum Presbyter o dinari possit. Lateranense Concilium sub Alexandro III. statuit neminem C rata Beneficia vel Paraecialis Ecclesiae
regimen suscipere posse . nisi qui jam
aetatis annum attigerit. cap. cum in inferiora. ext. de Elect. rem
Iect. pol. Addit Innocentius IV. in suo Lugdunensi Concilio Collationes P raecialium Ecclesiarum, quae fiant iis qui
nondum attigerant eum annum, viribus omnino carere; & annum illum num rat a die commissi regiminis, seu a te pote collationis.
Nec quidquam iis prodest , quod
306쪽
Institutionum Liber II. 293 Summus Pontifex cum iis dispensaverit,
ut anno aetatis vigesimo tertio Sacem
dotes ordinari possint, quasi ex ea disipensatione & ordinatione capaces esse incipiant Paraecialium Ecclesiarum, quae sacerdotium desiderant: Nam utrumque laudatum generale Concilium, non modo petit eum ordinem Presbyter tus , sed aetatem anni vigesimi quarti completi ε, & decretum illud irritanseamve nullitatis poenam adscribit hujus aetatis defectui , decernentes Collationes de Paraecialibus Ecclesiis, faciendas iis qui non
carere. Praeterea dispensatio est stricti Iuris, & contra Iuris Communis regulas i, Unde non producitur extra casum. Eleganter etiam D. de Selua docet dispensationem extendi tantum ad ea quae consecutiva sunt , non etiam ad
alia quae sequuntur : puta dispensatio ad obtinendam Paraecialem Ecclesiam, extenditur ad ordinem Sacerdotii accipiendum , quia qui obtinet eam Ecclesiam, debet se facere promoveri ad eam lure tenendam. Sed qui dispensationem habet ad ordinem, necessario non ten tur obtinere Paraecialem Ecclesiam cum
attigerint vigesimum qui annum , viribus omninb
307쪽
absque ea exequi aut exercere possit eum
Dasideratur adhuc qualitas, id est vitae morumque probitas. S. Ambrosius in primam ad Timotheum : Cavendum est, inquit, ne facile quis accipiat Ecclesiasticam dignitatem, nisi prius de vita ejus Sc moribus fuerit disputatum, ut dignus approbetur minister , aut Sacerdos constituatur. Et ideo Calchedon. Concilii Patres in Can. Io. praedicari voluerunt Ordinandum , ut quilibet in
ejus mores, Vitam, & conversationem
objiceret: Quod etiam Alexandrum Severum exemplo Christianorum in suis magistratibus observari voluisse ait Lampridius. Illiteratis conferenda non sunt Ecclesiastica Beneficia. Can. Illiteratos. dist. 36. ct cap. I. ex. de Concess. Prab. Iuxta illud oseae cap. . quia scientiam repta. listi , cgo repellam te , ne Sacerdotio fungaris mihi. Nec tamen desideratur
scientia eminens, toleranda est compotens , ait Pontifex. In caρ. I O. ex. de renunt. seu collato Beneficio conveniens. Quare cum distincti sint gradus in ministris Ecclesiasticis , non una in omnibus mensura scientiae desider atur,
308쪽
Institutionum Liber II. 29sTrident. Concilii Can. 2.sess. 2. de reforma
Neque idoneus est adhuc ille Clertiacus , qui jam Beneficiatus est, nec amia plius deservire potest in alia Ecclesii , P 3 3 .ex. de praeba pius enim sacri Canones prohibuerunt pluralitatem Bene ficiorum , & quod turpis lucri cupiditatem sapiat, quam in Clericis condemnat Apostolus,& quod sit contra residen tiam, cui semper favent ; & quod sit
contra voluntatem Fundatorum , qui volunt certos habere Clericos, ut divinum officium celebrent in suis Ecclesiis, inquiunt Innocentius III. & Guillelmus Paris Sane antiqui Canones non ita praecise prohibebant pluralitatem Beneficiorum , nondum enim divisa erant . Sed ne quis in duabus Ecclesiis conscriberetur, ut tanquam in earum matricula conscriptus ab iis omnibus annonas acciperet , quod nihil aliud est , quam nequis plures habeat Ecclesias. Alexander III. in cap. IS. de ρ b. in χ. Coll. GaIlio. Ecclesiam perversae illius consuetudinis accusat , & ait se eam emendare non posse, tum vero potissimum quod contra eam pestem nulla temporalis paena instituta esset.
Unde in sto Lateran. Concilio st
309쪽
χος seris Canonici tuit, ut qui duas haberet dignitates aut
Paraecias , secunda privaretur . seu ca quam secundo loco adeptus fuerat, quia eam accepit contra facros Canones cap 3. eae. de Cl. non re . Quod omnino convenit Canoni decimo Calchedon.
Concilii, in quo Clericus ad priorem
Ecclesam revocatur & redire competili ror. Sed cum ea Constitutio Alexandri III. eave paena nullum pareret seu tum , ut postea dixit Innocentius III. in cap. do multa. 28. eae. de praeb. Ille ipse Alexander statim ab ea recessit, & voluit ut ille Clericus optare teneatur , quam retinere velit, & aliam dimittere. cap. 4. de M. ct quai. ordis. in χ. Cost. Cumque in eo meminerit sui Lateran.
Concilii, dc illud exequatur , necessaribdicendum est ab eo institutam fuisse illam optionem post illud Concilium : Et hoc a jure Civili accepit, ex quo si quis in duobus Collegiis fuerit, eligere debet in quo magis esse velit. l. r. in s. d. de Coll. ct Corp. m. Si quis duas habeat
militias, eligere debet quam retinere, aut in qua militare velit. l. s. Cod. quῖ mil. p . Nec enim duabus simul s peresse potest. Vel etiam ejus optionis exemplum desumere potuit a Gregorio M. lib. s. reg. D. II. cujus meminit
310쪽
Institutἱonum Liber II. an Ioan. Diaconus in ejus vita lis . Σ. - . 34.
Ea optione vel etiam post suum illud Concilium praecipue usus est in Gallia,
ut palam est ex ca8. 4. ext. de alat. ct quai. ex cap. 7. Iq. ext. de praeb. ex cap. I s. ibid. in a. u. Quae omnia pertinent ad Gall. Ecclesiam. Sed & ille
ipse Innocentius III. ea usus est in e dem Ecclusa tib. 1. Decret. D. 82. &Honorius lII.in cap. . de Consul. vel in- m. in s. Compit. & Clemens Iv. nati ne Gallus apud Platinam. Eaque omnino indicant male Ioan . Andraeam &Janum a Costa existimare, optionem
illam ab Alexandro institutam lailse, pro beneficiis ante Concilium quaesitis , quasi temperamentum illud adhibere voluerit: Nam rescripta illa eorum Pomtificum sunt de Beneficiis post Concilium quaestis , & tamen optio in iis
Post Alexandrum Innocentius III. in suo generali Concilio,statuit ut ille Clericus priori Ecclesia ipso jure privetur
d. cap. 23. quasi renuntiaverit priori, Cum secundam accepit: aut quasi cum Ecclesia secundam ei concedit , omni no velit ut a priori recedat: quod propius accedere videtur ad mentem tertii
