Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

quae sponte &-libere fit, cum consensuic authoritate Superioris. Antiquis Canonibus incognita erat. Imo & Ephesini Concilii Patres in Dip. ad Pamphyliae S nodum. S. Cyrillus ejus Concilii

Praeses , in Epist. ad Domnum, cap. 3 Petrus Alexandrinus in Sermone de Po nitentia , Cap. Io. apud Balsamonem

docent eam esse omnino contrariam .

Ecclesiasticae disciplinae. Utramque hanc rationem afferunt: Et quia cum semel alicui tradita est Sacerdotalis cura , huic totis vicibus insistere debet , nec gregem Domini relinquere potest:

Et quia Ordinati Cletici vel digni sunt vel indigni; si quidem digni fuerint, in

eo remanere dcbent in quo vocati sunt,& imitari Apostolos . ex quibus nullus omnino gregem Domini reliquit ; si vero indigni fuerint, non merentur renuntiationis Beneficium ι sed ex delicistis condemnandi sunt, & turpiter ejiciendi. Ex Latinis Patribus & Canonibus d plex ea ratio afferri potcst. Prima est,qubd ex iis Clerici stabilitatem in ea Ecclesia jurent, ad quam ordinantur: altera est, quod cum ea spirituale conjugium conuinantiquod dissolvere non

322쪽

IU;tutionum Liber II. 3o' positat. Et hoc ita obtinebat olim, ut fi reliquissent , ad eam quasi fugitivi

redire compellerentur censuris Eccle-flasticis. Can. non oportet. Can. Si quivero. 7. q. I. Vel ut asserit Synesius, in Epist. 6 . circa sin. Iis omni Ecclesia i terdiceretur , qui renuntiarent suis Ecclesiis.

Sed sensim & conniventibus oculis admissa est renuntiatio , si quidem ex

justa causa fiat, cap. Io. ext. hoc tit. &ex summa utilitate Ecclesiae, ita ut tr

hi non possit ad consequemias , ait Balsamon sub Alexandro III. frequentior esse cepit , quod faciliores essent Praelati ad eam recipiendam, ait Ioannes Sarisber. ejus aequalis . in Epist. 1 6. Et hinc non alius antiquior Pontifex de iis agit in libris decretalium; quamvis in antiqua historia Ecclesiastica , quaedam admisi e occurrant renuntiationes Episcopatuum. Ut renuntiatio valeat, sponte & libere facta sit necesse cst. Unde si vel vi, vel metu, vel dolo malo facta sit, revocari facile potest. cap. s. ibid. additur cum consensu & voluntate superioris: sicut enim legitimi tutores tutela se abdicare non possisnt, sed tantum ea in jure cedere apud Magistratum, Ulpi

323쪽

nus tit. II. Ita nec Clerici renuntiare suis Beneficiis absque authoritate superioris , qui conjugium illud dirimat. Ille dicitur. ad quem jure communi eorum collatio pertinet, cap. 4. ibid. Et quandiu eam resignationem non admiserit, nihil agitur , ait ibi Pontifex. Idest nec resignans amittit suum Beneficium , nec resima alarius ea resignatione uti potest. Et hoc adeo verum est . ut quamvis facta sit in manibus Patroni, ea tamen nihil etiam agatur. Can.

Renuntiatio vel tacita, vel expressa est, tacita, quae potestate Canonis inducitur, puta si saecularis Clericus mon chismum profiteatur . aut legitimum matrimonium contrahat, suis Beneficiis renuntiasse praesumitur: scut 3c si Paraecialem Ecclesiam adeptus intra annum non fiat Presbyter . Expiessa, cum Beneficiatus Clericus Mas renuntiationis Literas Superiori offert ab eo petit

ut eas admittat . cas. I. ext. hoc tit. Ea

vel est pura, & simplex, vel conditionalis. De prima tantum agitur in hoc tit. Decretal. de renxnt. Quia cum renuntiatio sit aetiis legitimus seu valde solemnis , nec diem, nec conditionem recipit. l. actus. d. der .fur. Et ita Viba-

324쪽

Institutionum Liber ΙΙ. 3II

imas in D. I. apud luonem Carnot. ait Gaufridum Carnot. Episcopum suo Episcopatui renuntiasse absque tenore cujuslibet conditionis. Et Innocentius

II l. in cap. 7. evt. de rer. perm. ait Cl ricum absque ulla conditione resignasse, ut doceant Canonicam renuntiationem

de praesenti vires habere debere, non etiam pendere ab alicujus conditionis

eventu.

. Invaluit tandem quasdam conditio- .nes adhiberi posse rcsignationibus . dcita ex iis quasdam esse conditionales. Frequentior ea est, quae dicitur hodie resignatio in favorcm: Et sub ea conditione fit, si Clericus a resignante nominatus resignatum Bencficium habeat. Ea repugnat sacris Canonibus , quippeqvie in Beneficiis prohibitam succeu sonum inducat & omnino evertat E clesiasticam disciplinam, ex qua majΟ-ribus Beneficiis per Canonicam electionem providendum est , S minoribus per liberam Dioecesani Episcopi ordinationcm ; sed tandem admissa est etiam in orientali Ecclesia, ut notat Balsamon. ad C. n. 76. Apostolorum.

Olim ea resignatio in favorem fieri poterat apud Episcopos, ut palam est ex d. 0. 1 6. Sed Summus Pontifex

325쪽

simoniaca sit, & ille solus abstergere possit eam Simoniae labem. Proprie quidem & vere Simoniaca non ests alioquin Pontifex eam labem delere non posset) quia resignatarius non dat pecuniam ut Beneficium ei resignetur aut conferatur , qui siepi iis absens est EV ignoxans : sed Simoniaca videtur, eo quod prohibita sit, ut docet Glossa ad cap. I 2. ext. de ost . s por. iud. del. Et forte etiam jus illud Summo Pontifici relictum est, ut ita restringerentur odiosae illae resignationes in favorem. Cum eam admisit, illi ipsi Clerico Beneficium resignatum conferre tenetur,

quem resignans designavit: quia sub ea

tantum conditione facta est : & ut ea omnino perducatur ad effectum , nec resignans redire possit, necessaria est acceptatio resignatarii. Tertio amittuntur Beneficia per Monasticam professionem , ut diximus, nec

sufficit sola susceptio vestis Monasticae ;sed regularis professio requiritur, cap. 4. de Regulari in sexto. Olim quidem Clericus ab Episcopo petere debebat resignandi & profitendi facultatem , ait Lupus Abbas Ferrar. in D. 29. & Ar-nulsus Lexov. in Ep. 61. sed hodie pr

326쪽

Dintutionum Liber II. 3I 3prio motu, nec petita venia utrumque

facere potest , quasi ad perfectiorem

vitam transeat, seu quia meliorem vitam sequi cupit, ut ex quodam Tolet. Concilio exscribit Abbo in suu Canoni- θω. cap. 23. apud Mabilonium Ana. Da eo. 2. Et ipso jure suum Beneiacium amittit, cujus incipit esse incapax, Propter eam regulam : Saecularia Saecularibus , Regularia Regularibus. Quarto per legitimum Matrimonium, quia Beneficium Ecclesiasticum eius esse

debet, qui in assiduo Dei & Ecclesiae

ministerio esse potest , qualis non est conjugatus Clericus , cap. 4. de Cl. Coniug. in L. Collent. dictum est lib. t. Quinto per quaedam delicta, ut suo loco videbimus , & aliquando amittuntur ipso jure, aliquando per sententiam. Ipso jure seu ipso facto, cum jus ipsum declarat aliquod vacare Bene ficium , quo casu, statim illud impetrari& conferri potest. Per Sententiam, cum jus ipsum statuit eum Clericum Beneficio suo privandum : tunc enim illud non vacat, nisi lata sententia privatus dicatur & incapax, & ante eam illud impetrari δc conferri non potest.

327쪽

Junis Canonic.

TITULUS XIX.

De Resim is Domihus. EN rebus Ecclesiasticis sunt ad hac Religiosae Domus . seu Religioni

aut pietari depuva : T ales olim erant privatae quaedam Domus , in quibus, Fideles officia Religionis obire sol bant , cum nondum haberent Ecclesias sNec quid aliud erant titulus Equitii, titulus Pudentis titulus Euphemiae apud Anastasium. T ales etiami ali ae Do mus priva , in quibus iacrae Virgines agebant, amequam haberent Monast ria. Sed dc ea ejusmodi erant , cum Monasticus ordo diccretur simplicuer Religio , ut in vita S. Radegundae. Nec in iis proprie olim essent Ecclesiis, sed Oratoria de quibos passim agitur in ret. Decretal. de Relig. Dom. Invaluit Monachos habere lacras Ades & Eccle

sias, .

Ab ipsis Monasteriis ut plurimum pen-amt si, quaedam Religiosa loca , quae ibidem saepius dicuntur Ria loca, hodie Prioratus. Olim ideto dicebantur obedisntim , quod cum trionasteria

328쪽

Institutionum Liber IL 3 is

in locis haberent majora praedia, quae vix curare poterant, ad ea duos saepe Monachos mitterent , qui dicebantur obedientiarii, quod semper essent sub obedientia Monasterii , cumque sibi Domunculas & oratoria in iis praediis aedificarent, dicebantur religiosae Domus , Cellae , Grandae, Capellae. Sunt etiam religiosae domus vel recipiendis hospitibus egenis, vel curandis Pauperibus aegrotis quas Ethnicis etiam cognitas fuisse docent Pausanias in Corinthiacis. Publius Victor in Regionibus urbis. de Suetonius in Claudio. cap. 13. in vel invalidis , vel senioribus, vel orphanis deputatae et quarum nomina exponit Carolus Magnus lib. a. pitui. cap. 29. Et passim. Dicuntur etiam pia & venerabilia loca generaliter Hospitalia, jam. in cap. 4. ext. h. t. Qui dam volunt ea non aliter esse Domos Religiosas , quam si ex consensu Episcopi oratorium in iis aedificatum sit, eae cap. I. de Eces. adis in a. Coll. Sed quamvis non semper pro Beneficio habeantur quamvis olim inesti Cleria cales tituli 2 attamen sacri Canones ea indistincte vocant Religiosas Domos, quod sint Domus Dei, cap. I S. exti de

329쪽

s i 6 bris Canonici. Ut plurimum quidem Dioecesino Episcopo subjacent , ut iis praepositi

Clerici in ejus potestate maneant, Camg. Calched. Concisii. Ut administrationis rationes ei reddant, Gregorius Magnus lib. I. Reg. Ep. 23. ut ad ejus sollicitudinem ordinentur, cap. 3. ext. h. t. hoc desumptum est ex Can. 23. utriusque

Synodi ratione sub Eugenio III. & Leone IV. & uterque in Can. seq. statuit ut in iis Presbyteri ab Episcopo instituantur , si proprio jure subjecta sint Ecclesiae: si autem constituta sint sub jure Saecularium hominum, ut illi ab Episcopis

admoneantur , videlicet curare , ut in

iis locis Presbyteri ordinentur & instituantur. Unde palam est non omnia E ospitali esse in ordinatione & administratione Episcoporum 1, sed aliquando Monachorum aut Montalium, ut docet Carolus Magnus lib. s. Capitul. cap. 1. in fne , & Lupus Abbas in Ep. II. Aliquando etiam saecularium hominum, quod vel ex eorum fundatione pendem, ex fundatione , nam unicuique liberum pst Hospitale in sua Domo aedificare, vel etiam absque consensu Dice-ceani Episcopi; Sed si oratorium in eoael ficarre velit, necessarius est ejus consensus, cap. a. de Eccles adis in z. Coll.

330쪽

Institutionum Liber II. 3I vel ex longa consuetud me , vel ex privilegio sedis Apostolicae, cap. 2. h. t. in Clem. semper tamen ea Hospitalia quasi Religiosae Domus a Diorceiano vilitari possunt: illud enim est juxta Canonicam authoritatem & Regia praecepta, ut ea Episcoporum potestati subjecta sint, de eorum consilio regantur , inquiunt Episcopi Remensis & Rothoma g. Provinciae in Capitulis Caroli Calvi tit. 23.

TITULUS XX.

. De Censibus se Procurationibus. Hlo agitur tantum de sacris Centabus Ecclesiae debitis , qui non minimam faciunt bonorum Ecclesiastico

rum partem, eoque nomine veniunt om

nes pensiones, aut praestationes, quae debentur Ecclesiae in signum subjectionis protectionis, aut etiam pietatis . Olim quidem Ecclesiae Rom. multi census debebantur per universum sere orbem Christianum i de quibus liber quidam iniuriptus est Census Ecclesiae Rom. ad quem pertinet omnino cap. 8. ext. de Privit. In eo descriptae potissimum erant Ecclesiae Censuales Ecclesiae Rom.

SEARCH

MENU NAVIGATION