Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

las, quibus utraque constat. εἰ Prima est ex Can. a. Tarraconensis

Concilii apud Reginonem & Burcham dum, ut quicumque in Clero esse voluerit , emendi vilius 3c vendendi carius studio non utatur, quamvis Authores Iuris Civilis doceant vel etiam vi invicem in pretio circumscribere concessiam esse naturaliter: quod forte nihil aliud est , quam , ait I stinianus in Nov. 97. cap. I. Id est juxta usum fori, vel etiam ex naturali hominum appetitu & inclinatione , ut voluit Grotius. Sed eam a Clericis abesse jubet ille canon, quod in iis omnino praevalere debeat fraterna cha

ritas

Secunda est ut Clerici commercio vel negotiationi se non immisceant , praeterquam ad victum & vestitum, ut lib. I. scriptum est.

Tertia est ut si Clericus post ordin tionem suam aliquid emerit, acquisierit, aut suo nomine comparaverit, illud propriae relinquat Ecclesiae , ut ex pluribus Canonibus probat Regino Abbas lib. I. de Disec . Eccles. a cap. 21 7. ad m. dc ibi addendus Balusius. Quod licet L .diὶ non observetur , de eo tamen admonendi sunt Clerici , & illi potissimum.

342쪽

Institutἰnnum Liber II. 32'qui suae ordinationis tempore pauperes fuerint, & ex reditibus Ecclesiae aliquid

Comparaverint, aut ex iis facti sint locupletiores. Quarta est, ut Ecclesia res soli non emat, aliterve acquirat, quam ex praecepto vel concessione Regis, & tributum illud et , de seu talibus dominis solverit, quod dicitur hodie amorti mentum , de quo supra. Quidam volunt constitutionem de eo editam fuisse in Gallia, quo tempore S. Ludovicus in Bello sacro captus est , & de ea con questum fuisse Alexandrum IV. Quidquid sit, non alia ratione in hoc titulo Iuris illius mentio fit , quam quod Summus ille Pontifex in cap. 4. & Bonifacius VIII. in cap. 3. de Immun. Eccl. in sexto. de eo agant 8c illud tollere velint: sed Clemens V. illud restituere

videtur eod. tit. in Clem. Quinta est ut omnino reprobetur ea

emptio venditio, sub cujus nomine fiat& lateat Contractus quidam usurarius, ut in cap. s. ext. de emp. ct vend. cujus speciem ac definitionem desumit Odoti edus ex L 3. Od. Pliu val. quod a sed tandem posteriores Pontifices in cap. i. st a. ibid. in extravag. com. Probarunt Conta actum annui reditus , ea

343쪽

sege , ut sors ipsa omnino alienata st, nec unquam peti possit : Eaque nihil aliud est,quam emptio venditio, quamvis forte fucata , sed permissa. Prob. sunt,inquam , nec enim primo introduxerunt id genus negotii, cum jamdia obtineret ex Nov. 16o. ubi occurrit ea se species hodierni reditus annui. Locati conductio aliquid etiam sin gulare habet tu Clericis. Ea duplex est, aut temporalis, aut perpetua. TempO- salis quae fit ad modicum tempus, olim sepius ad qmnquenni n. Ea non mutat dominium T ideoque Baisamon ad G .s 't Syn. ait eam noen recenseri inter alienationis species. Unde Clerici Ecclesiarum sevum praedia, etiam nullis Blemnitatibus adhibitis, locare possunt ad modicum tempus, cap. I. in Me deris, Eses. H. vel non. in clem. quod ho- di E ad novem annos producitur ex GIusa ad Nov. iEo. cap. 3. & longum Iempus ad decem : ucut Principumeonstitutiones longum tempus in Praescriptione definierunt. Ac si forte Clerici Ecclesiarum suarum praedia partim Iocaverinv ad decennium , Graeci ad LMi. a. de Uια ct fri Existimant eam lo- sationem non quidem in totum infirmari; sed tantum quatenus excedit decem

nium.

344쪽

Ea, inquam, temporalis locatio aliquid singulare in Clericis. Primo ut propter turpia lucra conductores esse non possint alienarum possessionum, Chalched. Concilii Can. 3. quem ad suggestionem Imperas. Martiani Gditum fuisse palam est o M. sexta eis

jus ConcilU. Hoc etiam confirmavit I stinianus in Nov. I 23. eap. 6. & ibi

addidit eos esse non possie publicarum& alienarum, possessionum conducto res. Meldense ConciliWm in Can. 49. prohibet ne turpi villicationi se implia sent , & turpem illam vocat quae sit

mercenatia , ut addit Zonaras ad LCan. seu quae fiat tantum lucri faciendi animo. Sed tamen conducere

possimi decimas suarum Ecclesiarum.

Dab & in Ecelesia Anglic. prudentisismum erat illud institutum , ut soli

Clerici de imas conducere possent, MDidem ad breve tempus, ex Concilio Londinensi sub intone Legado , in Cam 8. apud Mathaeum Parii. & Speumannum, quod forte habuit a Conculio Rathomag. Can. I9. an. Domin. II 9. Ne Laici earum conductores, vel eas, vel jus earum percipiendarum,inva derem, ut rectissime addit Alleserra ad Cau. D ext. de loc. ct cond. vel etiam ne

345쪽

in iis percipiendis nimias admitterent exactiones , ut est in Can. 7. ejuserim Concilii London. Saepius etiam in eadem Ecclesia prohibitum est, ne altaria seu Ecclesiae aut, decimae,personatus, dignitates, aliave munera Ecclesiastica dentur

ad firmam; quod quid sit vide quid dici

xi ad cap. 8. m. de D. Patron. Sic etiam Innocentius II. in Can. cipimus χΙ. q. 1. prohibuit ne Mon chi suas Parceciales Ecclesias committerent conductitiis Presbyteris:ita enim cum in Claromontano Concilio sebUrbano II. Ecclesiae illae Monachis ademptae essent, & statutum ut in iis Vicarios instituerent , annuOS tum . priamum habere ceperunt, eosque conductitios, quod prohibuit ille Pontifex,& Alexander III. in Can. I. sui Turon. Concilii apud Guill. Neubng. gener liter addidit ne sub annuo pretio Sacerdotes ad regimen Ecclesiarum st tuantur, & statim voluit eos Vicarios esse perpetuos cap. 3. ex. de off. vrc. iDenique constat multis Synodorum decretis, & pluribus Imperatorum Co stitutionibus prohibitam esse alienationem rerum Ecclesiasticarum,& nomen

illud productum fuisse ad Emphyteu-sm , nisi adhibitis illis solemnitatibus

346쪽

Institutionum Liber II, 33, fiat, de quibus . in tit. Novella Juginiani 7. ct in o. quas Gratianus Cano nisavita, ut loquuntur) aliquid dis.

criminis introduxerunt inter Emphyleuia sim Ecclesiasticam dc prophanam. Prior quidem vix olim permissa erat nisi ad vitam accipientIs , aut dctorum haeredum, puta filiorum & nepotum : sed tandem admissa est etiam perpetua in sterilibus praediis aut ruinosis aedibus' Eccle. sae; ac semper addendum est, adhibitia solemnitatibus necessariis. Cum autem Iure Civili cautum est emphileutam expelli posse non soluto Canone per triennium, placuit sufficere biennium in Ecclesiastica emphyleusi.

TITULUS XXIII.

De Precariis , Prectariis ,

o Libellis. '

TR κ s illi contractus aevo se qui ori prodierunt in Ecclesiastica oeconomia & passim occurrunt

in Conciliis, in Capitularibus, Historiis Sc Annalibus Ecclesiasticis. Precaria aut precatoria est contractus quo prae iii Ecclesiastici usus ructus alicui conceditur ad illius preces. Eam in

347쪽

3 3 Juris Canonici

nummis etiam consistere quidam volunt ex verbis illis Carolomanni Ducis &Principis Francorum in L prinens Comellio , cui praefuit Bonifacius Mogum tinus ad an. 7 3. quodque Syrmundus exscribere debuit ex Epist. 78. ejusdem Bonifacii. Statuimus quoque & C. ut sub precario & censu aliquam partem Ecclesialis pecuniae in adjutorium exercitus nostri aliquanto tempore retineamus a Sed ibi Ecclesialis pecutita gen raliter accipitur pro Ecclesiae possessionibus, & quidem una illa ratione, quod ille esset contractus usurarius, si quidem

in pecunia numerata consisteret, necaum probasset Ecclesia. In tribus praecipue casibus id genus negotii obtinuit. Primus & antiquissimus est , cum aliquis fundum suum donabat Ecclesiae, ab ea ejusdem fundi usumfructum precibus adhibitis petebat,& accipiebat ad viram , aut aliud tempus. Secundus est , cum saepius ac lapitigi uberent sacri Canones,utLaici usurpata praedia Ecclesiastica restituerent, precabantur Ecclesia ut eoru usum fructu retinerent ad vitam, ne si eorum reditu carerent, redigerentur ad egestatein. Tertius est cum Reges ac Principes graVi xibus bellis premerentur, saepissime cO

348쪽

Instis utionum Liber II. 3 33gebant Ecclesiam, ut iis praedia quaedam Ecclesiastica darent in precariam ; & ira iis praediis uterentur stuerentur ad exemcitus adjutorium, ut supra dictum est .ex Liptin. Concilio. Luculentissima primi casus exempla duo extant, alterum apud PGissidonium is vita S. Augustini cap. 2 . ubi alter' ex Honoratis Hipponensum , Eeclesias Hipponensi possessionem donare voluitixetento sibi usi ractu. Alterum in Re gula S. Benedicti cap. 66. parentes ejus

nempe suscipiendi Monachi) faciant

ex rebus quas donare voluerint , nasterio donationem , reservato , si ita voluerint , usufructuario , idest , usu-Dustu. Cumque frequentior esse cepi set hujusmodi precariae usus, ex eo Mamcultas lib. a. cap. S. clus concipiendae formulam edidit. Et valde intererar Ec Hesiae Chartam ejus precariae conscribi, ne per diutinam detentionem praejudicium ei fieret, Can. 3. VI. Tolet. Concilii. Atque eximi postea cautum est precariam renovari singulis quinquenniis ,

cap. I. exta de preo. ea que ipsa ratione,

qui precariam aceipiebat, minusculum aliquid eidem Ecclesiae, census nomine,

solvere tenebatur, ne proprii tas ab ea recineret. Quocumque modo concessa

349쪽

3 36 Juris Canonici

esset precaria, qui eam acceperant, Pontificium seu potestatem non habebant, alienandae illius rei, quae iis data erat in precariam. Quo tempore prodierit non satis constat. Prima ejus species olim cognita videtur ex L ult. Cod. Th. de donat. Id est veteribus etiam Iurisconsultis, puta

Papiniano in lib. 42. in princip. f. de

mori. Cau. donat. ubi cum Scia fundum suum Titio donare vellet ejusdem usum- fructu sibi recepit seu reservavit. Ea reservatio pro vera & naturali traditione habita est,quq tunc temporis necessaria erat

ad donationem. Sed Theodosius in lib. S. ibid. Eam quasi fictitiam sustulit: nec mulio post, puta post biennium restituit. in d. l. ult. Eamque confirmavit Iustini nus in L si quis 3 s.f. s. Coae de donat.

Sane veteres id genus negotii vocabant donationem, quia dominus donatae rei

suae legem illam dicebat ut ejus sibi retineret usumfructu, & ideo Isidorus lib.

4. O . CH8.24. eam vocat donationem

usufructuariam : sed posteriores vocarunt precariam . quod Ecclesia donantidi precanti domino usumfructum illum concedat, & ad illius preces. Dici etiam forte potest ortam fuisse precariam ex l. jubemus. I . in s. Coride

350쪽

DAtutionum Liber II. 337

de Sacros. Eccl. ubi Leo Imperator Ecclesiae permittit sui alicuius praedii usum- fructu alicui praestare ad illius preces, si quidem studi artus ille aliud eidem Ecclesiae donet quod sit ejusdem reditus: quod etiam probavit Iustinianus, sed ea

Precaria erat omnino ad Ecclesiae utilit tem, nostra autem ad onus & detrime mentum, & Leonina statim exolevit.

Alterutro quidem exemplo usa est Ecclesia ut reciperet precariam : sed , ut diximus, non satis constat, quando tum primum eam receperit. Plures ejus originem repetunt ex III. Carthag. Concilio ad an. 39 o. quod extat apud Gratianu de Gregorium IX.& in quibusdam Codicibus MSS. frustra. Nam rectissime notant Correctores Romani, Contius, & Ant. Augustinus Canonem illum non extare in ullo Carthag Concilio; sed conceptissimis verbis lib. 3. Legum Longobam

dicarum. tit. Io. cap. a. Et olim didicia praestantissimo de Marca iis locis ad scribendum esse quemdam Canonem, in quibus tum primum certo & nominatim scriptum legitur. Prima igitur mentio Precariae mihi occurrit in Epaonensi Concilio circa annum 3I7. Can. I . quod enim de ea is Can. ss. Agathensu Conci-P ν

SEARCH

MENU NAVIGATION