Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

I Itutionam Liber III. 3 dicuntur passim publici judices, ad diffsrentiamEcclesiasticorum,quibus proprie potestas illa non competit, quique forum Legibus non habent, ait Valentinianus in Nov. sua de Eps. judic. Ac tandem forensis jurisdictio abhorret a professione Clericorum , quibus turpe est si se peritos ostendant rerum fore sum l. I. Cod. de dc Cl. Sensim tamen primi Impp. Christiani Epist palem audientiam aut Episcopale judicium dederunt Ecclesiae . ut inter Fideles de multis rebus judiciarie cognoscat. Ejus concessionis progressus omnino

repetendus est ex variis eorum Imperatorum Constitutionibus in utroque Cod.& in eorum Novellis. Eaque potest is aucta aut etiam imminuta est juxta eorum captu n aut studium, vel cultum in

Ecclesiim. Neque vero dicendum est tractatum illum de Ecclesiastica iurisdictione non fatis convenire cum actionibus , ad quas tertium hunc librum pertinere jam scriptum est supra : primo enim ea est Ant. Augustiui Methodus, qui etiam in tertia parte sui juris Pontificii de variis ludicibus Ecclesiasticis & de corum p testate agit . Praeterea in Iure Canonico sublata solemnitate & subtilitate actio

372쪽

;ύο furis Canonicinum, satius est inquirere in officium &in potestatem judicum , apiid quos persequi possimus, quod nobis debetur. Denique cum Principes jurisdictionem dederunt Ecclesiae , eonstat eos inspexisse solos Episcopos, ut illi tantum juri dicundo praeessent di, sed sicut ad rerum Ecclcsiasticarum curam Madministrationem oeconomos habercjussi sunt . ita & vicarios in rebus Ecclesiasticis, atque etiam Officiales qui& olim dicebantur oeconomi, ut in I. Is . Cod. de D. aud. in forensi de contentiosa jurisdictione. E oque fluxit Ecclesiastica disciplina . ut hodiε non

amplius fere ipsi Episcopi jus dicant sed

eorum officiales,ut suo loco videbimus.

De foro Competenti,

O M N E s utriusque juris compit, tores post titulum de judiciis,

subjiciunt titulum de Foro Competenti, ut ita doceant ubinam ea instituenda sint. Nam & Legibus & Canonibus traditum est non licere unicuique apud quodcunque forum voluerit, vel apud quςmcunque judicem agere, ait Bais

mora

373쪽

Institutionum Liber III.

mori ad Can. 1 3. Carthag. Concilii.

Forum hic proprie dicitur locus in quo judicia fiunt, ait Festus. Est loeus judiaciorum ait Quintilianus in Deriam. M . Editionis Pithaana. Additur, Competens, idest ubi quis agere vel conveniri debeat, ait elegantissime Tribo- Mianus in f pit aphe tituli dig. de judiaetis. Et hoc valde pertinet ad ordinem judiciorum : Nam si Iudex sententiam dixerit in eum qui si alieni fori, ea ipso jure nulla est to. tit. Cod. Si a non comp. bd. Cumque sensim Ecclesia Iurisdictionem proprie dictam habere cepit, statim etiam forum habuit, cujus jampridem meminit idem Carthase Concilium sub Honorio Imp. in d. Can. I 1. Sicut & Martianus in L as. Cod. de D. O CI. Unde cum Valentinianus in Nov. ix. str:bit Ecclesiam

non habere forum legibus , id est , nori habere forum; per quod leges valeant, ut ibidem loquitur Quintilianus, seu per quod leges aut Iura Civilia perducantur ad eflectum.

Quamvis autem jurisdictio 3c forum

se invicem consequantur, rectissime r

men dici potest Ecclesiam non ita statim fixum certorum indictum habui stelarum, sed vacillans, incertum, & oc

374쪽

nino pendens ex arbitrio litigantius . Hoc plane testantur ea Valentiani verba in d. Noo. H. diversorum saepe

causatio est, id est dubitatio de foro vel judicio Episcopali. Primo enim ex Constitutione Constantini Magni vel etiam Clerici apud judices publicosaπere aut conveniri poterant, & ab iis in qualibet parte litis petere, ut rejIcerentur ad Episcopum. Sic etiam Ar cadius & Honorius in l. 7. ct 8. Cod. de Episci aud. voluerunt ut litigantes eligere possent Ecclesiasticum judicem. qui inter eos cognosceret more arbitristonte residentis , idest , in quem velut in arbitrum partes nuda conventione, & nulla stipulatione poenali adhibita compromisissent, ut in L 3. Cod.

Nov. I 2 . Episcopos judicare non posse, nisi praeeunte vinculo copromuli, Ictfit, nisi ex compromisso quod jure perfectum sit, i. I . Od. eod. Quarto Marti

pendere v oluit ex arbitrIo actoris. V n- de cum vetus interpretatio d. Nov. 12.

ait cam Novellam a Majoriano subi tam fui sse, forte legendum est, a Martiano, quia nullam Majoriani legem de ea re habemus. Ac tandem Iustinianus

375쪽

Institutἰοnum Liber III. 363

pleraque addidit E immutavit. Sed ut certius aliquid constituatur de foro competenti Clericorum, omnes fere sacri Canones conveniunt in eam regulam : Ucl Clericus contra Clericum agit, vel Clericus contra laicum, vel laicus contra Clericum .Primo casu Calched. Concilium in Can. 9. statuit, ut Clericus non deserat proprium Epist pum, idest omnino apud eum tirem instituat, cap. ext. hoc tis. Et verba ejus integri Canonis indicant eam per tinere tantum ad civilia negotia. Cumisque nec etiam definiat, quis ille sit proprius Episcopus, . Ioan. And as rectoe addit eum esse rei seu defensoris, juxta receptissimam juris utriusque regulam actor sequitur forum rei, ut .eum vocet

in jus ad eum judicem, cujus jurisdictioni subjacet nec enim alium adire potest absque contemptu proprii illius Episcopi , ait Zonaras. omnes fere facti Canones sequuti sunt CaIched illud Decretum. In eo additur, litigantes Clericos de consensu proprii Episcopi apud alios judices agere posse, quos elegerint: adde, qui jam sint judices , seu qui aliam jurisdictionem

habeant l. I. d. de iudic. Privati enim non possunt creare judices : Sed cum

376쪽

364 bris Canoriri addit Balsamon, apud alios id est Ecclesiasticos, sorte illud est contra mentem ejus Concilii, & aliorum Veterum, ut mox videbimus.

Secundo casu olim Clericus laicum ad saecularem iudicem attrahere seu injus vocare non poterat , absque sui Ρontificis permissa, ut optime legunt

Romani Correctores in Can. Curicus.

Sed cum suspectχ sit Marcellini Epistolae secunda , cui Gratianus

eum Canonem adscribit tribuendus videtur tertio Aurelian. Concilio, in quo verba ejus Canonis absque ullas1spicione leguntur. Sed omnino recepta est ea regula, ut Clericus laicum in s ulari foro convenire debeat , vehQtiam non petita venia: casus ille fusius cx ponetur in tit. seq. Tertio casu laicus actor Clericu reum convenire debet apud Ecclesiasticum judicem, juxta regulam : actor sequitur 'lorum rei. Sequens titulus docebit qualitatem negotii aliquando inter Clericos facere forum competens. Sed cum vulgo receptum sit, ut in pluribus causis Clerici solum habeant forum Ecclesiasticum , disputatum est an huic renuntiare possint, & consentire in alios

judices.In jure civili lex Iulia judiciorum

377쪽

Institutionum Liber III. privatis permisit convenire & consen . tire in alienum judicem, vel etiam sne consensu proprii. L. r. ct 1. d. de iudic. ae forth verius est non aliter eam conia entionem valere, quam si statim adi tint alienum hinc iudicem. L. si conom venerit. r 8. d. de fari . Sub Iustiniano dubitatum est an Sacerdos tum alio quolibet contrahens in conscribendo

ejus contractus instrumento renuntilite

possit huic foro , quod habet proptet

Sacerdotii praerogativam , ratione illius contractus consentire in alium judicem. Movebat sane, quδd ita si risfactum non esset legi Iuliae, cum d sideret aditionem alieni iudicis, quam non ponit Iustinianus : Et tamen contra constituit servandam esse illam conventionem, in L uer . Od. de Episc. ct Cl. quae repetita est in L Pen. Cod. de passit. Plures affert rationes ε, sed duas omnino elegantissimas, quae dissemientium Q Ticomm sanguinem seffundere debent; bc quia non licet venire contri sua pac-Ia, turpe est datam fidem fallere: Et quia contrahentes decipere non licet. Sed Innocentius III. in cap. si diligenti IX. m . hoc ris. rescribit Clericum Eccle-s stleo foro iti renuntiare non posse, , ut in secularem judicem consentiat, .

378쪽

eamque renuntiationem ipso jure nullam esse, quamvis in judicio facta, Scjuramento confirmata .sit. Tum quia innuit, jus publicum privatorum pactis mutari non potest. Quod autem Clerici apud solos judices Ecclesiasticos conveniri possint , illud est juris p hlici quod toti ordini & Collegio Clericali concessiim est , ergo singularis quidam Clericus huic derogare non potest. Tum quod sacri Canones severε puniant eos Clericos, qui apud saecula res judices agant, quasi male sentiant de tota Ecclesia, qui Ecclesiasticos judices fugiunt & rejiciunt. Utramquc hanc rarionem eleganter refellit Cuj cius ad L Cat . i8. Et vix quisquam inficiari potest fucatam esse primam ;& alterum cste omnino contra sacros Canones abunde probatum est, ubi de

Clericis aliquando ad publicos judices

conveniendis.

Sed quaeritur an saltem Clericus pro priae jurisdictioni renuntiare possit Mconsentire in alium iudicem Ecclesiasticum Θ Nam eo casu dici potest nihil convelli de authoritate Canonica, cum potestas illa judicandi domesticis fidei desertur, ut in simili loquitur Marculfus in form. i. Et tamen Gregorius I M

379쪽

Institutἱonum Liber III. 36

is cap. I 8.exI. h. tit. rescribit,ut ita Clericus in alienum judicem Ecclesiasticum Consentiat, eum opus habere consensu Dioecesiani Episcopi. Rationem hanc affert Callixtus primus in Can. I. ct 3. s. q. s. qui Ordinare non poterit, quomodo judicabit 3 quasi diceret, alienus Episcopus alienum Clericum ordinare non potest absque consensu proprii Episcopi , ergo nec aliter etiam jus

dicere.

Addit Pontifex d. cap. I 8. privato rum consensu constituere posse alienum judicem , non etiam Clericorum : Scibi laicos vocat privatos, qui priVari proprie dicuntur , qui remoti sunt a publicis officiis, ait Isidorus lib. 8 -Orig. cast. 4. laici autem in Eccclesia, nulla dignitate suffulti sunt, ait Optatus lib. I. contra Parmenianum. Ideo veto laici non cgent consensu proprii judicis, ut alienum eligant, quia lex Iulia illudiis permittit. d. l. i. ct 2. d. de jud. sed ideo Clerici opus habent consensu Dice ce sani Episcopi, quia sacri Canones vetant ne eum deserant d. cap. I. hoc tis. Hodie utimur eo jure , ut si de crimine agatu . Clericus renuntiare non possit privia

legio Cleri; possit autem in civili nego

380쪽

tio. Vide Cujacium ad Fου. de , machis. Raguellum & Mornacium, a aed. l. Pen. Cod. de Pact.

TITULUS III.

De Privatis aut Civilibus Judicio

inter Clericos. IN jure & in facto errant, qui volund publicos seu saeculares & regios judices directam jacisdictionem non habete in. Clericos. In jure legant eam legem Apostoli , omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, Minterpretationem Chrysostomi ad eam segem , etiam Episcopus vel Pontifex. In facto , quatua aut quinque tituli hujus libri ad eam rem pertinentes eos forte convincent, si Scholastica qua

dam commenta rejicere velint,

Totius Iuris nostri summa divisio es . in privatum 6c publicum : illud ad si gulorum & privatorum utilitatem spectat, publicum verb ad statum reipub. hinc fluxit judicia vel esse privata vel publica, de quibus omnibus legem judiciariam tulit Iulius Caesar. In privatis tractantur cauia juris privati, in publi-

SEARCH

MENU NAVIGATION