장음표시 사용
361쪽
Institutio m Liber II. 34'II in Edicto suo ad illud Concilium. Iustinianus iis ademit testandi facultate in Noν. s. quod nihil haberent in bonis , & omnia eorum bona Monasterio quaesita essent excepta legitima, quae debetur eorum liberis ante Monachismum
susceptis . ait G cegori us Magnus, lib. 7.reg. Indici. 2. Ep. 7. E x qua desumptus est Canon, uuia ingredientibus. I'. q. 3. quod aegre tulit, Salvianus Massil. . lib. s. ad Eccl. Cathol. Ante Monachiomum de suis bonis testari poterant f imo& in ipso Monachisino inter suos liberos ante susceptos , si modo virilem portionem Monasterio suo reliquissetu.
Nov. II. . Leo Sophus eam testandi facultatem iis utcumque restituit in Novcs. sed tandem generaliter invaluit Monachos post suam professionem non amplius testari posse. Utique Gregorius. Magnus ex di ipensatione cuidam Abb ti concessit testandi potestatem de iis quae ante professionem habuerat in bonis lib. 9. reg.in. in . Sed ea dispensa tio reiicitur in Gallia : Nam ea potestas
est Iuris p ci , & est tantum a lege ciis vili , ut agnoscit ille idem Gregorius in d. Ep. 7. in quam nullae sunt Pontificis partes. Adde titulum de Monachisis Me lib. I. .
362쪽
3so, Iuris Canonici Leo sophus in Nov. 68. permisit iis
nominari executores alienorum testa . mentorum. Vix in antiquo Iure Civili occurrunt executores testamentorum. Ea pendebant ab ipsis haeredibus aut a fideicommissariis. Sed cum apud Graecos non incogniti essent c mi curatores, executores testamentorum , Imperio Bysantium tran stato, frequentiores ess ceperunt. Martianus Imp. in d. No. s. eos vocat dispensatores. Et statim Episcopis data est ea executio I. nullι, 28. .
Cod. de D. ct Cl. Episcopi eam jure suo sibi vindicarunt, atque ita ut eju executionis cognitio Ecclesiasticae Iuri dictionis fuerit, quod tandem exol
363쪽
De Legit. haered. Cler. O Monach.
IN Jure Civili elegans ea est ακολουθία consecutio , ut post testamentarias haereditates . statim legitimae sequantur, quae nempe a lcgibus deferuntur ab intestato. Nec tam male forsan Canonici Iuris authores eum quoque ordinem servant,cum eo devenerint Clericoru mores, ut olim quodamodo testari cogerentur, nec salvo epitimio, decedere possent intestati. Balsamon ad Can. 8 . Carthag. Concilii ex Iure Civili definit . quinam dicantur intestati :non illi tantum qui nullum planE testamentum fecerint; sed qui non jure , aut etiam quorum testamentum jure f. ctum infirmatur. Cum autem Clerici moriuntur intestati, si quidem liberos , aut parentes maut propinquos, aut uxores habeant ;vel etiam ex antiquis, Carionibus eorum haereditas iis desertur, & omnibus illis deficientibus, ea quas vacans non amplius fisco vindicatur, ut olim obtu
364쪽
nebat , sed eorum Ecclesiae tanquam propriae uxori l. un. Od. Th. de bono Cleri & observanda sunt verba Clotarii II. in Edicto ad quintum Paras. Concilium rCuicunque defuncto, si intestatus decesserit , propinqui absque contrarietate judicum in ejus facultates, iuxta legem succedant. Hoc integrum edidit Syrmundus ex eo innotescit Clotarium prudentissime intactum reliquisse Canonem ejus concilii de testamentis
Clericorum . ut pote antiquis Imper torum Constitutionibus convenientem.
Sed huic addidit legem suam de legitumis Clericorum haereditatibus, ut des rantur eorum propinquis secundum legem, puta Romanam : ut nullus iudex, nempὶ publicus seu regius eas in fiscum,
Cadere procuret , aut comperentibus
addicat , idest iis qui bona vacantia petunt a Principe. In Gallia generalis est ea lex , ut Clerici parentibus ab intestato succedant , & iis parentes, perinde ac laici, ait Loisellus in Institui
Singularia quaedam exempla occurrunt quorumdam Monachorum , qui suis parentibus successerunt. imo &olim parentes liberis suis Monachis tegitimam relinquere tenebantur in suis.
365쪽
Institutionum Liber II. t 'testamentis L s . Cod. de Ep. ct Cl. Eaque fiebat Monasterii, nec Monachi illi ea uti poterant ad libitum. Salvianus Massil. lib. . ad Eccl. Cathol. probat eos privari non possie sua legitima. Quod adhuc statuit Iustinianus in Nov.
I 23. dc addidit ut nisi parentes eam reliquerint , liberi Monachi eam suo jure capiant ab intestato. Ejus Nov. meminit Balsamon ad Can. 6. primae ct secunda Θnodi Constantinopolitana. Regulariter iis ademptum est jus omne succedendi. Vulgo etiam non habent
legitimos haeredes: omnia eorum bona,
quae Monasterium ingressi vel industria
tua , vel ex testamento , vcl ex liber
litate propinquorum quaesierint , ad illud pertinent , nec de iis disponere
possunt d. Can. 6. Ludovicus Pius in suis Capitular. lib. 6. cap. I g. VO-luit ut quamvis Monachi ante Monachismum liberos habeant, attamen post eum inductam, omnia eorum bona fiant omnino ipsius Monasterii. Utique Patrum & Imperatorum variae fuerunt de ea re Constitutiones. Sed tandem invaluit , statim atque Monachi professionem emiserunt , omnia eorum
bona legitimis eorum lueredibus a
366쪽
33 Juris canonisi quiri, perinde ac si eo ipso professioni,
momento decessissent intestati. Ac vix conceditur iis modicum aliquid concedere suo Monasterio in fraudem necessariorum haeredum , quibus ea jure 4eberi ait HieronymuS. De iis omnibus vide Thomassinum in libris de Eccles Disic'. circa Beneficia , & Brodaeum ad Lodetium siti. E.
367쪽
Institutiomon Liber III. 3 3 s
TITULUS PRIMUS. De Actionibus seu Iudiciis.
U M totum ferὸ Ius Civile in actionibus consistat, ideo Iustinianus de iis longiorem titulum in suis Institutionibus dedit, quem in nostris illis omittere juvat , cum in Iure Ca- . nonico non ita subtiliter inquirendum sit . quaenam actio instituatur, sed ni de ac simpliciter judici exponendumst factum , exponenda rei gestae veritas..cV. 6. ext. deJudio. Ubi Alexander II L
368쪽
quorumdam litigatorum intentionemrejicit, qui ejus tempore, ad Legum
subtilitatem recurrere volebant, & ita inquirere adhuc in nomen actionum, ut paulo ante eum conqueritur Ioannes
Sarisber. in Epi'. s. ad Adrianum IV. Alexandri III. Dece rem. Olim quidem EccIesiasticae lites LGgum ordine servato , etiam peragendae,& finiendae erant per actiones L ult. Od. Theod. de demini. ct edit. rescrip. Sed senfim invaluit in Iare Canonico solam facti veritatem proponendam esse in judicio, cap I. ext. de do. ct cont.. Et absque ulla subtilitate actionis a in conventionis libello exponendam cssu solam litis & petitionis causam cap. ult. ex. de lib. obiae. quod etiam docet Tam credus lib. 1. judiciarii ordinis cap. I 3.
ct 1 . Undε cum Ant. Augustino in Epito me Iuris Pont. titulum hunc inis scribimus de actionibus seu Iudiciis. Nam & judicia & actiones aliquando
etiam promiscue usurpantur apud IurisconsultoS.
Iudicia sunt disceptationes , quae fiunt apud judices , litiam definiendarum gratia. Sed forte ad illud , Iudices addendum est in Ecclesia i Nam & Innocentius III. In quarto
369쪽
Institutionum Liber III. 367 compilatione Decretal. ita inscribit eum titulum de Iudiciis in Ecclesia Catholica tribus praecipue personis constare, Iudice, actore , & reo. Hic proprie Judex dicitur , qui tribunali praeest, vel jurisdictionem habet l. i. d. de Diadio. Et hinc cum in hoc libro 3. praecia pue agendum fit de Ecclesiastica juricdictione , prima ea est inspectio,in Ecclesia jurisdictionem habeat, quiam sitis judicibus mandare possit. Constat quidem ei competere Spiritualem , quae proprie est fori poenitentialis , cum Christus Dominus ligandi & solvendi potestatem ei dederit. Sed quaeritur an forensem aut publicam habeat de qua
sola in hoc tractatu agimus. Primo enim Apostolus jubet Fidelibus Corinthiis , ut constituant judices , qui de
saecularibus eorum negotiis cognoscant. Secundo ad Calcem Cod. Th. datur titulus de Episcopali judicio , & in Iastinianeo titulus de Episcopali audietia: ac tandem in libris Decretallu dantur plures tituli de officio δc potestate variorum judicum Ecclesiasticorum. Forte tamen verissima sunt ea verba Io. Gersonis in sermone Justitia ad Regem Franciae. Status Ecclesiasticus nutilam habet Iurisdictionem , nisi dono
370쪽
terrenorum Principum : Et hinc veteres
Galliae proceres apud Mat. Paris in Henrico III. scriptum illud edidisse dicuntur , in quo petebant ut Clerici , juxta statum Ecclesiae primitivae, juris
dictionem non habeant , videlicet publicam si . forensem. Primo enim Christi)s D. dixit se constitutum non esse j dicem de forensibus negotiis : regnum suum non esse de hoc mundo , suos Apostolos non dominari tanquam Principes saeculi : nec litium voluit csse Judex, nec arbiter facultatum, ait S. Ambrosius ad caput ri. Lucae. Apost cinius quidem jubet Fidelibus , ut judices
ex seipsis potius constituant vel etiam contem p Iibiles , quam ut ethnicos judices adeant: sed secreta tantum erantea judicia, seu quae in secretis conventibus fiebant , apud Tertullianum in volog. cap. 3'. ct in Can. 7 . Illiberitani Concilii. Nec verisimile est Apostolum ex Fidelibus constituere voluissa publicos judices contra mentcm &
xemplum Christi Domini. Praeterea Forensis & publica jurisdietio nihil aliud est, quam publica potestas judicandi de rebus Forensibus, 3c judicati exequendi. Unde Magistratus
