장음표시 사용
401쪽
disti tutionum Liber III. 389 electi essent. Progressus ille fuit, ut quae olim sanctis illis Patribus molesta erant, posterioribus Episcopis jucundissima fuerint. Petrus Blesensis in Epist. 73. ingenue fatetur Ecclesiasticos judices
omnium fere causarum cognitionem Scalienam jurisdictionem puta saecularem in in laicos ambitione temeraria usurpare. Et de ea usurpatione queritur passim S. Bernaxdus. Utebantur vario illo praetextu, vel quod a litigantibus invicem data esset fides, aut praestitum juramentum , vel quod essent miserabiles personae, vel quod in eorum causis peccatum aliquod occurreret : abusus ille viguit praecipue temporibus eorum Pontificum, ex quorum rescriptis compositi sunt Decretalium libri: sed tandem varii Principes huic malo & ambitioni varie consuluerunt. ut diximus Tit. tertio, atque etiam Summi Pontia fices quaedam negotia Ecclesiasticorum
nomine tegebant, ut eorum cogniti
nem judicibus Ecclesiasticis , adscriberent, ut in cap. IE. ext. de judici & in cap. s. ext. de te t. eog.
Ita dc in nostro Iure Can. Summi Pontifices, aut alii judices Ecclesiastici ob negligentiam saecularis judicis inter
laicos cognoscunt cap. 6. Io. ct H. ext.
402쪽
39ο Juris Canon ieide foro comp. quibus adde Innocentium III. in D. I 8. lib. 3. regesti. quod in Gallia prohibitum est regiis Constitutionibus Philippi VI. & Caroli VI. Ac tandem ea fuit jurisdictionis illius
immutatio , ut hodie judices Ecclesiastici de duabus tantum causis cognoscant inter laicos: Prima est de Decimis in judicio petitorio , quia cum sintres sacrae, & spirituale sit jus earum petendarum , solus judex Ecclesiasticus de
eo cognoscere potest. Atque ita ut C Iericus & Laicus nequidem mutuo consensu, aut ex perfecto compromita j dicem laicum de eo jure adire possint:
qua de re videndus omnino Brodaeus ad D. Lolletium liti. D. num. I9. Secunda est de foedere Matrimonii, an
illud consistat , aut dissolvendum sit, vel etiam quoad vinculum: illud est tantum jurisdictionis Ecclesiasticae , ita ut laicus ei plane subjaceat cum illud sit
Sacramentum, de quo numquam judex laicus cognoscere potest. Olim quidem ex receptis Iuris Canonici regulis judices Ecclesiastici non tantum de Sacramento Matrimonii cognoscebant, sed de caeteris Matrimonii, puta de dote, de dotalitio , de pactis dotalibus, de donationibus inter virum dc uxorcm,
403쪽
Institutionum Liber III. 39 Ised haec abierunt in desuetudinem.
De Publicis Iudiciis. S.Cpius quidem publica judicia de
publici judices pro Saecularibus accipiuntur, ad differentiam Ecclesiasticorum,ut jam videre est in l. 3. Cod. Th. de Ep. jud. δc in Cod. Can. Dionysii Exigui. quod illi soli publicum haberent tribunal, publicum forum, non etiam Ecclesiastici. Sed in hoc titulo publica judicia non alia sunt quam criminalia,ut in Cap. X3. ex. quisl. sint leg. criminales
causae, ut in Cap. 3, ex. qui mat. accus
poss. quas etiam appellari judicia publica notat Balsamon ad Can. 6. Consumtinopolitanae Srnodi : quibus nempe crimina vindicantur juxta receptum eorum judiciorum ordinem : Nec enim in
h. t. agitur de foro poenitentiali,ad quod peccata pertinent, crimina vero ad judiciale , nam ea distingui docet S. Augustinus in Enchiridio de Fide cap. 7. Exemplo Iustiniani statim videndum quaenam sint delicta Clericorum de quibus tantum hic agitur) quae ita vin-
404쪽
yuris Canon cidicantur. Cumque sub primis Imperatoribus Christianis orta sit criminalis. jurisdictio Ecclesiae, ab eorum legibusi repetenda est cognitio eorum criminum. Gratianus Imp. in L 23. Cod. o.
de Ep. ct Cl. differentiam facit inter levia & gravia delicta Clericorum. Levia vocat quae ad religionis observantiam pertinent. Ea ipsai verba explicat aequalis S. Ambrosius in Epa 3.aliis 32. ubi eius legis meminit, ut sint causae fidei,& Ecclesiastici ordinis. Sane si Cleri cus fiat haereticus, non illud est leve delictum, nam execrabilis ille dicitur in L cI. Cod. . . de haeret. de passim ultimo supplicio coercendus; sed si aliquid faciat quod utcumque fidem aut religionem laedat, Gratiano leve illud diacitur. Quod vero Imperator religionis.
observantiam vocat, eleganter Ambrosus vocat causam Ecclesiastici alicujus ordinis i si quidem in Ecclesia quaedam tenentur Canone, quaedam Ordine , quaedam consuetudine, ut est in praefatione Cod. Can. Ecc. Afris. Et ille ordo nihil aliud est quam Ecclesiastica disciplina , contra quam admissa delicta dicuntur levia in d. l. 23. Sed non satis constat, quaenam sint causae illae contra Ecclesiasticam disci-
405쪽
plinam, cum tamen eaS exacte cognoscere non minimum intersit, praecipu quantum ad appellationes quasi ab abusu, quibus vulgo dicuntur devolutivae tantum in causis disciplinae, non etiam
suspensivae. Et quidem Ecclesia est domus disciplinae , ait S. Augustinus in lib. de dissiplina Christ. ubi durius in eos agit qui disciplinam in ea non serventidest S. Ambrosio Ecclesiasticum Or
dinem . λι-ιαν institutionem Eccle
siasticam Ut si quis Clericus in Ecclesia eam religiose non servet, nec rite, nec honeste officio suo fungatur, comtra disciplinam delinquat. Ea etiam continet causam morum. Ambrosius ibidem ait , Sacerdotes , idest Episcopos cognoscere. si morum examinanda' sit causa, puta si Clericus fit ebriosus, aleator, muliercularius, & sic de aliis. . Et sicut in actione rei uxoriae cum de divortio agitur , vitia morum dicuntur mediocres culpae l. 2. Od. 7 h. de re-pud. Ita & in judiciis publicis contra Clericos vitia illa morum reponuntur inter levia delicta : Sicque dolicta ad Religionis & disciplinae obse vantiam pertinentia dicuntur , quae non modo laedunt ossicium . decorem,
406쪽
etiam mores Clericali statui convenientes, quae laedunt Christianam Sanctitatem I. 3 . Cod. de Episc.jud. quaeOffendunt in Christianismo, ait Ιvo in D. IOI. Gravia delicta, ni quae actio criminalis apud majores Magistratus constituit d. l. 2 3 , seu quae per solemnem accusatione a publicis judicibus coercenda sunt, quae ad Ordinarios cognitores, & ad usum juris publici pertineant l. 1. Cod. N. deret .seu ex regulis juris publici aut civilis vindicanda sunt. Aliam Clericalium delictorum divisionem commenti sunt alii Imperatores, eamque probat Iustinianus in Nov. 83. ut alia sint propria seu Ecclesi stica , alia vero communia & civilix, quod a disciplina militari repetitum videtur : Uel enim milites tanquam
milites delinquunt, & illud est proprium militis delictum, vel ut quilibet
cives, Sc illud est commune : ita & cum Clerici sint etiam cives & reip. partes, si tanquam Clerici delinquant contra
Ecclesiasticam disciplinam , illud est Ecclesiasticum quod poenis Ecclesiasticis
coercetur: si tanquam cives, illud est ci-Vile,aut etiam contra, quod ab omnibus civibus admittitur,dc ideo jure communi est punitur in Nov. Ιχ. Valentiniani.
407쪽
Institution m Liber III. 3's Ex ea divisione in Gallia fluxit &alia i sed in alium sensum, aliamve acceptionem detorta , ut quaedam dicuntur communia delicta, quaedam privilegi ria: siquidem ea divisio referretur ad Iurisconsultorum regulas, ex iis ea dicenda essent communia, quae a Clericis tanquam civibus admitterentur ; ea vero privilegiaria, quae essent eorum prΟ-pria. Sed hodie usus invaluit, ea dici communia quae propria sunt Clericorum,& privilegiaria quae sunt comunia. Ejus denominationis ratio repetenda est ex vario illo jure , quod eorum criminum cognitionem his & illis judicibus tribuit. In Gallia semper jus illud commune fuit ut soli judices Ecclesiastici
de criminibus Clericorum cognoscerent ; sed consuetudo capitalia excepit, quorum cognitionem publicis judicibus dedit. Ejus disciplinae meminerunt elegantissime Ivo Carnot. in D. IOI. dc Alexander III. in Ep. 138. apudiauercetanum to. 7. Historicorum Gaialia. Quam probat etiam Innocentius
in suis G stis. Invaluit delicta dici
communia ab eo jure communi, quod eorum cognitionem judicibus Ecclesiasticis tribuit, ea vero dici privilegia
ria, ab eo jure singulari , quod con-R VI
408쪽
suetudo introduxit, quod proprie est privilegium, quasi eorum cognitio judicibus laicis ex privilegio contra jus
Nunc videndum apud quos judices peragenda vindicanda sint ea criamina. Et quidem cum Apostolus egit de civilibus fidelium causis oluit quos. dam ex iis in Ecclesia constitui, qui de
iis causis cognoscerent : Sed chira egit de criminalibus, jussit ad Rom-Cap. 13. ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, easque timeat, quod non sine causa gladium portent, videlicet ad animadvertendum facinorosos homines. Et omnes sancti Patres addunt hoc etiam ad omnes cujLslibet gradus Clericos pertinere. Semper quidem Ecclesia in sceleratos Clericos suas habuit poenas ; In eos semper testes & accusatores admisit , sed ad solam morum emendationem, ad divinam censuram, ut olim diximus cx Tertulliano , non etiam ad vindictam publicam , quae semper majoribus illis Magistratibus relicta est. Cumque
omnis Ecclesiastica iurisdictio propriε dicta nempe forensis & publica in sub
primis Imperatoribus Christianis ortae sit, dc incrementum habuerit, ab e
409쪽
Institutionum Liber III. rum legibus repetendum est, a quibus judicibus delicta Clericorum coerceri
voluerint: & hoc secundum allatas eo-xum delictorum divisiones exeque
I p. Igitur cum Gratianus differe tiam fecit inter levia de gravia delicta, voluit in d. l. 1 3 . de levibus cognoscere judices Ecclesiasticos, quia iis praecipuε laeditur status 3c ordo Ecclesiasticus, dc de aliis saeculares, tum quod ea Clerici admittant, quasi cives, qui Magistratuum jurisdictioni subjacent , tum: quod ea sint civilia , seu quae remp. lae dunt ec ad usum iuris publici pertinentd. l. Olim quidem condemnati Clerici ab Episcoporum sententiis appe lare non poterant l. 8. Cod. de Episaud. Sed posteriores Imperatores & si cri Canones iis appellare permiserunt. . Et hodie cum Episcopus contra reum Clericum sententiam dixit det quodam
delicto , quod ad religionis & disciplinae observantiam perraneat , quamvis ab ea Clericus ille appellaverit, vel etiam quasi ab abusu : ea tamen appellatio ejus sententiae executionem imp
dire non potest Cap. 13. eata de oss. ID HO d. Eaque sententia perducenda est ad effectum per provisioneiu, ut i
410쪽
9 8 Juris Canoriciquuntur, tiim quod Episcopi Aposto
lico jure potestatem illam habeant, ut de causis disciplinae judicent Can. 63. Carthag. Concilii apud Basamonem. Tum quod interst Ecclesiae statim ea puniri, quae fiunt contra disciplinam.
S. Augustinus lib. a. contra Parmenianum cap. pen. lib. 3. contra Peti lianum, cap. 4
Alii Imperatores voluerunt Ecclesiastica Clericorum delicta coerceri ab Episcopis , civilia autem a publicis judicibus. Eamque is l. 3. Cod. 7 h. de . jud. generaliter statuunt Clericos pro suis delictis trahi non posse ad publicos judices ; statim addunt, quantum ad Ecclesiasticas causas : quae verba perperam omisit Gratianus in Can. continua. II. q. I. qui desumptus est ex d. l. 3. Iustinus Imp. in Nov. 3. quae refertur post Novellas Iuliani Antecessoris ) permittit tantum Episcopis, ut de iis cognoscant, quae Clerici admiserint contra divinas regulas,seu contra sacros
Denique in Gallia Sub Prima Stirpe
regia observatae sunt Rom. leges. Videlicet. Cod. Th. ut palam est ex Can. s. III. Moti conensis Concilii 2 ex Can. et O. IV.-relian. Idem sub 1. stirpe obti-
