장음표시 사용
421쪽
Institutionum Liber III. 4 9 . in foro exteriori & judiciariὸ irrogantur.
Cum Apostolus I . ad Corinth. cap. s. jussit Fidelibus , ut sceleratus quidam fornicator tollatur de medio eorum, S.
Anselmus addit hoc fieri per Ecclesiasticam disciplinam, seu per censuras Ecclesiasticas : quod nihil aliud esse ait S.
Augustinus lib. 3. contra Parmenianum in princi quam ut ejiciatur a congrega
tione Fidelium, qui praecipuus est finis
cujustibet Ecclesiasticae censurae, ut criminum rei, aut in totum, aut per partes arceantur a communione Fidelium. Sicut enim unaquaeque civitas nihil
aliud est quam societas & communio quaedam ad bene beateque vivendum instituta, quaeque potissimum consistit in mutuo usu & participatione quorumdam jurium, quibus gaudent cives, noni etiam peregrini , puta Romae, in jure comitiorum, in jure sacrorum , in petitione honorum ; ac si quis deliquerit. -- alterutro ex iis privatur. Ita & cum E elesia sit Civitas sancta , cujus incolae sunt Cives Sanctorum inter eos est communio , idest societas & participatio rerum divinarum & humanarum. Ac si quis contra eam deliquerit, a communicatione orationis, conventus , & sacri
422쪽
/ FIO Juris Canonici commercii relegatar , ait Tertullianus in Apol. cap. 39. & ad reprimendam . perversorum malitiam ,poenae certae in Canonibus constitutae sunt cap. 8. extis de of iud. ord. quae ab iis: tantum imponi & irrogari pessum qui exteriorem& contentiosam jurisIctionem Eccles asticam habeant.
Olim quidem publica poenitentia dici
poterat censura, quod Fideles a sacris arccret: sed invaluit utramque separari, dc ut censurae quaedam essent poenae judiciales . quae cum strepitu forensi &publice infligantur. olim etiam omnes censetae dicebantur excommunicationes , quia vel minima ex iis reo adimit alicujus rei sacrae communionem. Sed obtinuit excommunicationem sin--gularem esse Poenam , quae generis sibi nomen retinuit. Plures quidem sunt, Ecclesiasticae censurae , sed cum aliquid sub iis simpliciter prohibetur aut praeciapitur , eo nomine ares tantum veniunt excommunicatio , interdictum . M s pensio, prout cX rerum aut personarum qualitate viderit iudex cap. 1 O. ext. de
Denique cum in Ecclesiastica iuri dictioiae nullum sit discrimen sanguinis sub incruenta disciplina, inquit, S. A
423쪽
Institutionum Liber III. hagustinus in Ep. 3 . nihil frequentius quim ut Ecclesia judicium sanguinis,
aut corporales poenas irrogare non possit , ne quidem contra sceleratissimum, ait Synesius in D. Iai. Regum est eas infligere, dc sacerdotum imponere spirituales cap. 3. ext. de crim. DL
Olim quidem judicibus Ecclesiasticis
permissa erant flagella : S. Augustinus in Ep- 39. quae nempe non essent ad sanguinis vindictam , cap. 9. ext. ne Cler. vel Mon. Sed iis tandem interdicta sunt . & mundanis potestatibus relicta. Dici potest etiam eos quaestionem indicere possie , ad eruendam rei
Veritatem , cap. I. ext. de depos non tuique cruentam aut sanguinolentam,
quia suppliciis extorquere confessionem censura est Curiae, non etiam disciplina Ecclesiae , ait Hildebertus Coenom. in Ep. 3o. Ac tandem obtinuit Ecclesiastiacos judices condemnare non posse in exilium quasi proprie territorium non habeant.
424쪽
EX poenis Ecclesiasticis praecipua
& gravissima est Excommunicatio, ultra quam non habet Ecclesia quod faciat, cap. IO. ext. de iudic. Ea est censura Ecclesiastica per quam Fidelis separatur a Communione Ecclesiae: Cum enim Christus Dominus Deum Patrem suum oravit pro suis Apostolis, ut ipsi unum sint, sicut ipse & Pater, ut in Deo Patre & in eo unum sint, Sc omnes in unum consummati, Joan. cap. IT. VC- teres fidei nostrae Patres unum illud praecipue habuerunt in votis, ut mter omnes Fideles unitatem, unionem, intimam societatem stabilirent, & simul omnes unum essent in Christo Domino. Ejus. quidem Comunionis perfectio. est adoranda Eucharistia ei sed tamen constat eam in multis aliis consistere , incommunicatione aut participatione orationum , oblationum , conventus,& omnis sancti commercii, ut omnes
Flies es invicem 'participent in omnibus bonis operibus, quae fiant in Ecclesia, juxta illud Psalmi 118. Particeps
425쪽
Si quis ali tuid fecerit sanctissima ill,
unione indignum, gravissima est ea poena & ultimum Ecclesiasticae potestatis fulmen, ut ab ea ejiciatur e, Eaque nihil aliud est quam excommunicatio. Sicut vero plures sunt communionis gradus, ita & excommunicationis. Ex iis duo praecipui duplicem illam faciunt, majorem & minorem. Antiquis, Canonibus incognita est ea divi sio ; sed frequentissima est in libris Decretalium,& apud eorum Interpretes major dictitur qua quis perceptione Sacramentorum privatur , & omni communione ΤFidelium ; abscinditur a Corpore Chriasti quod est Ecclesia, & Satanae traditur, qui extra eam est. Ipsum quidem mortale peccatum Satanae tradit peccatorem , Can. audi. II. q. 3. & tamen non est Censura, non est excommunicatio : Nam privat tantum interna quadam communione , qua Fideles per charitatem uniuntur quas membra Christi, quia per
illud amittitur ea Charitas, non etiam externa, & Ecclesiastica Communione, quae caeremoniis quibusdam externis constat,&r qua privat Excommunicatio, non etiam interna illa Communione rcum enim ea feratur tantum propter
426쪽
i4 bris Canonici mortale peccatum, jampridem illud e
Communio Re privavit. Majoris ejus Excommunicationis e
fectus ille eis, ut inquit Apostolus, ut qui
ea perculsus cst, Satanae tradatur in interitum carnis, idest ut torqueatur & affligatur ejus corpus,vel ut vertit Origenes tu Hom. E . in Leviticum, hoc est inafflictionem corporis , quae solet a Poenitentibus expendi , & ut vulgo accipiunt veteres sancti Patres. Addit, ut spiritus salvus fiat in adventum Domini idest ut salvetur ejus anima cum ei tempus
mortis a Deo indictum fuerit: si quidem se subjiciat Ecclesiasticis praeceptis, ait S. Ambrosius in Ep. ad NeFilon. cap. 3. Apostolus prohibet ne quis cum eo cibum sumat aut commisceatur , ut co
fundatur , ne quis eum recipiat in domum , ne dicat ei Ave , ut fiat absque Synagoga seu Ecclesia, addit Synesus in Ep. 88. ut Omnis religiosa domus ei claudatur , nec privati nec Magistratus
tecto S mensa cum eo utantur , ut rele- etur a communione orationis , oblationis , & sacri commercii. Et hinc major Excommunicatio dicitur anatheisma, quod verbum vel est Hebraeorum, apud quos illud est horrendum, execra bile, detestabile , vel Graecorum quibus
427쪽
donaria templorum parietibus appensa dicuntur anathemata, quasi ab aliis r bus separata. Olim quidem excommunicati, cretuFidelium adeo separati erant, ut qui cum iis quoquo modo communicarent, essent etiam excommunicati, quasi ejusdem criminis participes et sed cum ea. disciplina civilem societatem nimium turbaret. exolevit praeterquam in iis qui denuntiati fuerint nominatim & specialiter excommunicati ut in titulo Pragmaticae Sanctionis, & Concord
torum de excommunicatis non vitandis seoque referri potest illud S. Clementis
lib. 2. Congit. Apo'. cap. 4 , excom municationem non privare civili commis scio , sed tantum spirituali & sancto,
ait Tertullianus in Apol. cap. 39. ut Fideles excommunicatos consolentur,& moneant redeundum esse in Ecclesiam , sicque tollitur e X communicatio nam ex Apostolo curat Ecclesia, ut salvus fiat eorum spiritus in adve tum Domini. Minor excommunicatio dicitur comparatione ad majorem , quod a sola perceptione Sacramentorum separet, non etiam ab omni communione Fide lium. Sicut tamen communionis plures
428쪽
Dris Canonici sunt gradus aut species, ita & excommunicati onis,puta ab Oratione,ab oblatione , a Sacramentis, a conventu. Sed cum simpliciter dicitur minor Excommunicatio , ea intelligitur quae sacrorum perceptione privat cap. 2. ext. de excepi. cap. Pen. ext. hoc tit. & alia intacta permanent , puta ut qui ea perculsus est ,
nulla quidem percipiat , sed aliis ea
conferre possit , quia remotus est tantum a perceptione, non a collatione :Retinet etiam jus eligendi quod habebat cap. 9. ext. de Cier. Excome juri Ddictionem , collationem Beneficiorum,
orationum communicationem. Cumque aliquis simpliciter a judice dicitur
excommunicatus, hoc de majori accipiendum , d. cap. pen. h. tit. Et fere in desuetudinem abiit minor Excommunicatio , nec nisi duobus casibus obtinet, puta cum est a Canone , ut mox videbimus , vel propter fraudulentam seu peccaminosam ut loquuntur Scholastici in communionem, cum eo qui ΠΟ- minatim & publice denuntiatus fuerit excommunicatus , eaque vix amplius a judice fertur. Alia est adhue divisio Excommunicationis, ut alia sit Iuris seu Canonis, alia hominis seu judicis cap. 29. ibid.
429쪽
Institutionum Liber III. s 'Canonis quae ab eo fertur & infligitur, puta cum sacri Canones aliquid prohibent sub poena Excommunicationis, qui contra fecerit, incidit in Excommunita cationem Canonis, ipso iure , i pso facto Excommunicatus est absque ulla sentem tia judicis, sed sola vi & potestate Canonis , unde dicitur Excommunicatiolarae & promulgatae sententiae, videlicet ab ipso Canone ; quicumque tandem ille sit, dummodo ab eo editus sit, qui ejus condendi potestatem habeat. Excommunicatio hominis dicitur , quae secundum Iuris Canonici regulas i ae competenti judice fertur, & ideo diciatur Excommunicatio ferendae senta
, Constat vero Excommunicatione usos
sitisse Apostolos , & ideo Gregorius
Nysienus air eam esse paternam legem idest Apostolicam, scut eorum Cationes dicuntur paterni. Ab iis ad eorum succe res puta Episcopos translata est ea excommunicandi potestas, ait S Hieronymus in Homil. a. in librum Judicum. Et hinc passim Excommunic
tio dicitur mucro Episcopalis , gladius Spiritus sancti qui Episcopis commissus
est, ait Gerebertus in Ep. 3. Et verius
est olim etiam E piscopum absque suo
430쪽
nodo excommunicare potuisse , cumira Excommunicatio per appellationem aut querelam in ea examinari potuerit,
ut pluribus probat Gratianus Causea M- Sic etiam Archidiaconi in suis territ riis Excommunicare possunt ὴ jam ejus
rei vestigium extat in Orat. Io. Calchedon. Concilii. Et forte verius est potestatem illam iis non suo jure, non visuae dignitatis competere , sed vel eae spirituali concessione quorumdam Episcoporum , vel ex longa consuetudine, quod jurisdictionem praescripserint, uti eam poenali iudicio tueantur. Abba
tes etiam suos Monachos Excommuni care possimi cap. 1 o. exti dema. O .cap. I. extia de eo qui furt. orae fuso ..
Non etiam Abbatisse suas Moniales, quia non habent potestatem Clavicimia P. I. Σ. ext. de maiori est obed. Denique constat Parochos ab altam removere posse suos Parochianox, licque adorandam Eucharistiam de gare, ut est in Can. I. Cancilii Nannetensisis
quod est excommunicare, quodque iis coneedunt Ricultas Suessionensis , de Theodullas Aurel. in seis Capitulis Forin tamen cum Hostiensi dicendum
