장음표시 사용
411쪽
Institutἱοnum Liber III. 399nuisse docent capitularia , sicut & sub. 3. ab initio,ut nempe levia dc Ecclesiastica Clericorum delicta & levia Ecclesiasticae jurisdictionis fuerint, gravia dccivilia saecularis. Nec dicendum est Alexandrum IV. S. Ludovico dedisse illud privilegium. Nam supra diximus semper eam fuisse disciplinam & consuetudinem Ecclesiae Gallic. Cum autem in Gallia prodiit quaedam
esse delicta privilegiaria, si quis Clericus
eorum accusetur, ejus accusationis or
do ille est ut uterque iudex Ecclesiasticus& Regius eam praeparent aut instruat. Et postea seorsim sententiam ferant in reum. Quod omnino desumptum videtur ex edicto Clotarii II. ad s. Paris. Concilium : Cum enim in ejus Can. 4. generaliter cautum fuit, ne quis Iudex laicus Clericum damnare ausit, Clotarius hoc quidem generaliter & in civialibus causis probavit, sed in criminalibus addidit, ut Clericus capitalis criminis accusatus a sareu iri judice distringatur idest apprehendatur,& coram ι Pontificibus examinetur.
412쪽
Iurisdictionis. . DE privatis aut civilibus laicorum
causis actum est supra , nunc de publicis aut criminalibus, an & ex quibus delictis ad judicem Ecclesiasticum trahi possint.Sic Harmenopulus in Epirome Canonum Sect. s. ubi de laicis agit, titulum proponit, poenae criminum Scstatim alium, poenae lapsorum, in quibus agit tantum de laicis. Sed ibi fere solum etiam tractat de foro Poenite tiali. Statim vero praemittendum est de iis judicibus fingendam esse speciem , qui a solo Christo, ab ea ipsa Ecclesia, non etiam aliunde jurisdictionem habeant,
puta ex concessione Principum , vel ex proprietate seudorum aut nobiliorum praediorum. Nam invaluit tandem E clesiam habere polle jurisdictiones temporalcs , ex quibus in laicos etiam delinquentes animadvertere possit, ut P
413쪽
Institutionum Liber III. mlam est ex cap. 3. ext. de prascrip. ex P. I o. ext. de excess. Praelat. st alibi passim ; Quibus adde Magnum Bigno- niuin ad nsarcussum lib. I. cap. 3. Eam hodie non nisi per laicos exercet, nec
ab iis appellatio est nisi ad regios judices
De iis judicibus non hic quaeritur, sed de iis tantum , qui solam & proprie dictam habent jurisdictionem Ecclesiasticam , nec etiam de foro Poenitentiali : Omnes enim Christianos huic subjacere constat. Unde Innocentius III. in cap. novit. I 3 ext. de Ddic. sic loquitur , de peccato decernere intendimus , cujus ad nos pertinet sine ulla dubitatione censura, quam in quoslibet exercere possumus & debemus. Quaedam ergo delicta sunt adeo E clesiasticae jurisdictionis, ut in iis vetetiam laici eam agnoscere teneantur;. talis est haeresis. Nam si quis lamus accusetur haereseos, tum primum divina seu Ecclesiastica vindicta puniendus est,& postmodum ultione Imperiali l. r. Od. de Sum. Trin. Primo Episcopus eum condemnare debet, eum qu condemnatum saeculari potestati tradere puniendum, cap. p. ext. de haret. officium est Episcopi aliquem haereticum:
414쪽
o a Juris Canonici declarare vel etiam la1 cum, ait S. Athanasius in tertio Colloquio Arrianorum. Ac tandem Rigordus in gestis Philippi Augusti ait, quosdam haereticos dam. natos fuisse in Concilio, dc regiae Curiae
Idem de Simonia dicendum , quippo quae sit crimen omnino Ecclesiasticum, perinde ac haeresis. Undὸ si laicus eam admiserit , ut in cap. 26. ext. de Sim. in Epist. 3 3. Innocentii III. lib. 1. Epist. Decretal. quae pertinet ad cap. un. ext. ut Eccles Bene f. sine dim. confer. si pro Beneficiis Ecclesiasticis pecuniam dederit aut acceperit , Simoni Mago comparatur , ait Guntrannus Rex apud Atmqinum lib. I. cap. 13. Ecclesiasticae jurisdictioni subjacet ; Nec unquam obtinuit in hoc regno , ut publici judices de sola simonia judicaverint. Hoc olim agnoverunt Advocati Catholici Senatus Parisiensis circa an . Is 7. Et hinc cum Petrus Pithaeus in Collectione libertatum Ecclesia Gall. cap. 3 l. enumerat ea crimina , de quibus cognoscere non possit ni Ecclesiastici j dices , omittit simoniam ut ita doceat eam esse fori Ecclesiastici. Olim etiam exactio usurae crimen erat
pure Ecclesiasticum , & ita Ecclesiastici
415쪽
Institutioram Liber III. 4o3sori, Can. ΣΟ. Hliberit. Concilii, & cap. 7. ext. de Uur. Nec alia olim esse poterat disciplina , cum soli Canones prohiberent usuras , non etiam Principes , qui tantum eas definiebant aut laxabant. Sed invaluit crimen usurarium a Clerico
admissi ina, esse fori Ecclesiastici; a laico, esse publicii cum Principes durius in
eos agere ceperunt, qui earum modum ab ipsis decretum excederent.
De quibusdam aliis criminibus pure Ecclesiasticis vide Petrum Pitharum ibidem cap. 3 I. ct 3 3. dc ad ea Comme tarium : sitiit & Feuretum intractatu de abusis a lib. 8. cap. a. sed ex d. cap. 33. unum illud observandum , quo casu. Ecclesiastici judices de iis criminibus cognoscunt inter laicos , Canonicis tantum poenis eos uti posse, non etiam
mulctae dictione , & similibus aliis.
416쪽
De Accusationibus. ACcusationes proprie de publicis ju
diciis dicuntur ut observant Graeci Basile ivn Interpretes ad L.I . Cod. ut infra
cert. temp. Crim. que. term. accusatio
est alicujus criminis delatio apud judicem solemniter facta ad vindictam publicam. Ut a simplici delatione differat , additur solemniter facta, idest cum
inscriptione in crimen, ut nempe accusator in jure profiteatur se illum accusare hujus criminis , se accusationem illam persequuturum usque ad sententiam , seque subjiciat eidem poenae, nisi crimen illud probaverit, quod eo animo introductum est , ut compescatur accusatorum temeritas &injuria l. utilia d. de furt. Eam quoque inscriptionem agnoscunt 8c probant si-cri Canones apud Gratianum, in omnibus libris Decretalium. SicutTribonianus decriminibus lib. 9.. Cod. acturus primu hunc titulum praemittit. Qui accusare non possimi, ita dc in hoc tit. praecipue inquirendum, quinam possint esse accusatores. Nam &
417쪽
Institutionum Liber III. os Author ad Herennium ait, cautum csse in publicis legibus , ut ante omnia judicium fiat de accusatore, utrum ei a cusare liceat. Illud autem edictum de accusationibus prohibitorium est , ut nempe illi omnes accusare possint, qui non prohibeantur Can. Ias. ct Iso. Carthag. Concilii apud Basamonem Uincmarus Remensis Archiepiscopus in D. P. cap. 4. ait Ecclesiam illud moderari , & ex legibus & ex sacris Can
nibus. Cum Apostolus r' ad Timot. cap. s. dixit: adversus Presbyterum accusati nem noli recipere nisi duobus aut tribus testibus. SS. Patres & sacri Canones huic Apostolico praecepto convenire putarunt, non passim, non promiscue recipiendas esse accusationes contra Presbyteros, ne bona eorum existim tio contaminetur Gn. 6. Constantinopolitani Concilii I. Sicque polluatur eorum dignitas in opprobrium Cleri, ait Flodo ardus lib. 1. Remens hist. Cap. a. Unde cum post Nicoenum Concilium Arriani, Eusebiani, & alii id genus graves quotidie accusationes instia tuerent contra Catholicos, de saepius non alios haberent accusatores, quam homines malae rei, statim constitutum
418쪽
uos bris Canonici est in d. Can. 6. & adhuc postea in Can.
Σ. Calched. Concilii quinam haberent accusandi licentiam. Ex d. Can. 6. vel aliquis propriam injuriam persequitur contra Episcopum, vel crimen aliquod Ecclesiasticum. I. Casu inquirenda non est persona vel religio ejus accusatoris, quia oportet Epis.copi conscientiam modis omnibus liberam esse, vel etiam absque suspicione criminis, & eum , qui asserit se passismesse injuriam , jus suum consequi cujuscunque Religionis aut vitae. 2 Non omnes ad eam accusationem admittendi sunt : Prius est ut eorum discutiatur existimatio d. Can. 2.
Et primo quidem non licet haereticis accusare Catholicos de rebus Ecclesiasticis d. Can. s. idest de iis causis quae accusato depositionem aliamve poenam Ecclesiasticam irrogant, ait ibi Zonaras. Et in eo Can. illi dicuntur haeretici quia Concilio extra Ecclesiam eiecti &excommunicati sunt propter fidem Catholicae contrariam. .
Clericos accusare non possunt, qui excommunicati sunt, dc alterius, etiam criminis accusantur priusquam
de proprio crimine satisfecerint, seque
probaverint innocentes et ac tandem
419쪽
Instit titionum Liber III. o infames ad Clericorum accusationem non admittuntur ; iniquum enim esset eam vitae rationem ab aliis reposcere, qui suae reddere non posset, ait M. Tullius in Dibinatione Ab ea etiam accusatione removentur pupilli, mulieres deservi.
Dubitatum est de laicis an Clericos accusare possent. Eos olim potuisse constat ex d. Can. 6. 8c ex d. Can. r. Sed I. Symmachus in. s. Synodo Rom. Episcoporum dignitati dedit, ut a laicis accusari non possent. Quod Alexander III. in Cap. I . ex. de testib. ad Clericos produxit ; quod forte intelligendum est de criminosis laicis Can.
Denique licet nullus absque legitimo accusatore condemnari possit Cap.
. ex. hoc tit. attamen notoria Sc manifesta eo non egent Cap. 9. ibid. quia in delictis requiritur tantum, ut pro bentur : Nihil autem clarius, nihil illustrius esse potest ipsa evidentia inquit M. Tullius in quaestio. Academ. ideo
que judex ossicii sui prospectu secun
dum judiciorum ordinem reum peragere potest. Er obiter observanda sunt ea verba Mat. Paris . in Joan. rege Amglia. Consuetudo est in regno Franciae,
420쪽
quod cum aliquis accusarur coram scio iudice de murdro , & non Venit, Pro convicto habetur, dc tanquam convictus per omnia judicatur, dc etiam ad mortem, ac si praesens esset.
CUM accusatio sit ad vindictam publicam , dc nulla sit jurisdictio absque coercitione l. ult. in s. d. de eo cui
mand. est furi . semper Ecclesia suas
habuit poenas , quibus malefactores coerceret. Ex iis quaedam sunt pro imteriori dc poenitentiali foro i, de quibus in hoc tit. non agitur, sed tintlim de iis quae pro exteriori. Invaluit quidem poenas & censuras promiscue usurpari, sed in antiquis Canonibus vix unquam censura occurrit, pro poena exterioris fori: Nam apud Tertullianum censura divina fiebat tantum in privatis aut secretis conventibus dc forte tum priamum apud S. Bernardum in lib. de praeci ct dispens, cap. I 3. occurrit vox illa, censura excommunicationis. Igitur in hoc tita de iis tantum poenis agitur, quae in foro
