Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

Institutionum. Liber I. inscripsit de Laicis, & illud ejus argumentum praemittit. Hoc Libro de La cis omnis conditionis tractatio instituitur, iam de iis qui praesunt ut Imperatoribus,

Regibus , Principibus, quam de his, qui horum imperio objecti sunt. Gratianus multa passim de iis omnibus interse

rit. Sed hic breviter expendendae sunt tres eorum Classes , ut alii sint Primcipes, alii Honorati, alii Vulgares, aut Plebeii , quos omnes ad suam curam pertinere volunt Sacri Canones. Et primo quidem nulla lex , nullave religio tantum tribuit Imperatoribus & Regibus , quantum Christiana. Unde cum caverunt Apostoli, ut omnis anima βublimioribus potestatibus subditast, S. Chrysostomus addit vel etiam Episcopus, vel etiam Pontifex. Cumaὀmonet Apostolus nos Principibus stpotestatibus subditos esse, ct dicto ob dire Isidorus Pelusiiota lib. i. Epist.

8. ad quemdam Presbyterum, Iubet ei obedire Presbyteros , qui tenet Imperium , modo nihil detrimenti ad pietatem afferat. Et hinc nihil frequentius in Sacris Canonibus, quam obedientia Regibus debita, etiam ab Episcopis. Secundo Reges cognoscunt de rebus

62쪽

ad Ecclesiasticam disciplinam pertine tibus. Hinc de iis tot Constitutiones Ec Capitularia Regum nostrorum: Sacti Canones de Sancti Patres docent, Ecclesiam duplici potestate gubernari, Pontificia & Regia, ut Pontifices & R ges Ecclesiasticam disciplinam tueantur, di regant: Cum Regius Propheta diaxit , Ego autem constitutus seum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, Ρetrus Blesensis in se . 3 3. illud a

cipit de Ecclesia ct Ecclesiastica disciplina ; Nam non est Regis aliquid novi statuere de fde, ait Gregorius VII.

ad Ducem Venetiarum.

Tertio Clerici subjacent Regi Iurisdictioni, ut videbimus libro tertio. Quarto Principes tuentur & curant Ecclesiastica bona r de iis , eorumque controversiis cognoscunt , & leges condunt, ac Summi Pontifices fatentur Christianissimum Regem in tem poralibus nullum habere Superiorem: quod omnino ettim in iis obtinet, quae sunt Ecclesiae. Carolus Calvus in suis Capitulis ait, res Ecclesiae Regibus commissas esse ad tuendum &protegendum. Electiones Episcoporum & Abbatum fieri non possunt absque eorum consensia, Sede vacante omnia

63쪽

omnia fete Beneficia Ecclesiastica conferant ; quae omnia suis quibusque locis enucleabuntur. - AC etandem cum Christus Dominus

agens de tributis, reddi iussit Casari, qua sunt C aris , constat Ecclesiam rubesse Principibus vel etiam quantum ad rem tributariam, nisi ab iis reddatur immunis : Ita tamen ut eam agnoscere non teneatur ex quotidianis,

eleemosynis : Nam Christus Dominus ex iis Caesarianum tributum solvere noluit , ut docet S. Hieronymus ad Math. c. I . in D. sed cum Clerici per jura Regum magnas possessiones habere ceperunt, non possitnt ut Regide iis obsequium 8c auxilium non exhibeant , est Hincmarus Remensis in Epist. 9.i Sunt etiam Honorati , qui nempe honores , seu Magistratus gerunt, aut gesserunt, dicti passim Civitatum Primates , juncti cum Senaroribus ac locupletioribus apud S. Ambrosium. Sanε sub Imperatoribus Elnnicis j bebat Ecclesia , ut Christianus ea se abstineret, quandiu gereret Duumviratum seu Magistratum Municipalem Can. sis. Illiberit. Concilii : aut utique cogebat eum accipere Exteras comminatorias.

64쪽

fris Canonita Primi Areiatensis Concilii Can. 7. tum quia Imperatorum idololatriae comm nicare videbatur , qui ab eo Magiis tum accipiebat, ait Tertullianus in lib. de idololatria : tum quia tempore sui 'Magistratus quaedam facere tenebaturi quae propius ad Idololatriam accedebant. Sed cum Pax Ecclesiae data est, semper ea coluit dc honoravit Magia stratus tanquam Dei Ministros, quorum ope & praesidio in dies egere potuit. Nec tanxum . eos: sed etiam proeeres & .principales Civitatum, C. 9 . in Cod. Can. Eccles Afric. qui si pius Praesatoru Electionibus & Conciliis otiam Oecumenicis adfuerunt olim. Tertio in Ecclesia est multitudos ea voce utuntur acta Apostolorum sunt vulgares aut plebeii homines., olim etiam ad Electiones Praelatorum

admissi videntur. Iubent passim sacri

Canones , ut erudiantur i, eoque per

tinet totus liber primus Constitui. Mi potat. Quod etiam fusius exequitur Ionas Aurelianensis Episcopus in libris de laicali Institutione. Ur Ecclesiam e lant, ejus Praecepta servent, A potissimum ut eta curet , ne a potenti N1bus vexentur & opprimantur.

Ac tandem Troiias , Mulieresdi Ve

65쪽

In 'tutionum Liber I. Is

duas ad sacros etiam Canones pertinere docent omnes laudati eorum Collectores Graeci & Latini. Ac licet cavendum doceat S. Hieronymus lib. 2. in Esaiam cap. 3. Ne dominentur in Ecclesiis , & de Sacerdotali gradu favor judicet feminarum , attamen in iis non uno gaudent honore : pleraque Iura & munia iis concessa sunt, ut vel etiam viris aliquando praesint ;qua de re videndus omnino Petrus Α-baelardus in Epist. I.

TITULUS IX.

De ClericinEX omnibus Christianis, in Ecclesia potiores ubique sunt Clerici. Undenam ea denominatio, dictum est supra. In Cod. 7 h. passim atque inruibusdam Canonibus dicuntur Eccleastici, quod serviant Ecclesiis,l.Io . eod. Cod. de Decu. Et in I. 29. Ibid. de Epis Eules ct cier. sed & Ckristiani simpliciter ponuntur pro Clericis in L so. eod. tit. de Decuri Fortὸ propter votum Christianae legis I. Ic. eod. Coaedis Dis vel ut legit Gratianus , Christianae Religionis, quod hi prae caet

66쪽

pen . Ext. de cier. Conjug. Guillelmus Neubrig. lib. . rerum Anglia

Liuici estis, inquit, si non potestis intelligere vim Verbi. Accursius noster ad

L solent. F. de Off. Procons ait , Pr consulem uti debere consilio prudentum , cum sit Laicus, id est imperitus: de iis Clericis non agitur in hoc tit. sed de iis qui proprie ita dicuntur. Hi aliquando generaliter accipiuntur, aliquando specialiter. Cum generaliter , illi omnes dicuntur Clerici, qui sunt ministri Ecclesiarum , ait Se- erus Sulpitius lib. I. Sacra histori qui divino cultui ministeria religionis impendunt. lib. 2. Cod. N. de En. Ecebs ct Cl. Eoque generali nomine ipsos etiam Episcopos venire scribit

Sydonius Apollin. sib . Epist. a . usque ad Ostiarium, & alios id genus,

qui omnes simul recensentur in Canone , ut loquuntur Nicaeni & Calchedonensis Concilii Patres, id est in Catalogo sacerdotali. In matricula Ecclesiae veniunt etiam illi omnes , qui vel sunt in Gradu, vel in ministerio. Generalem hanc Clericorum divisionem affert S. Basilius ad Amphilochium. n. 13. Eamque probat Canon. 2. Chalced. Concilii. In gradu, qui nem-.

67쪽

pὶ ordinantur per manus impositi nem, puta Episcopus, Presbyter, Di eonos, Balsamon addit Subdiaconum rin ministris , qui proprie non dicuntur ordinari , sed tanthm promoveri per solam fgnationem Crucis , orati nem , εc benedictionem , quales fiant, inquit Bahamon, Lectores , Cantores , Ianitores , oeconomia 3c similes , qui nempe apud Graecos propriε non elant Clerici, sed tantum erant in minis rio. Et ideo tantum dicuntur Clerici, quia sunt in eorum aut Ecclesar in tricula. Ac tandem continentur etiant 8c Sacrati Sc lasacrati Clerici , M. jores δc Minores, Saeculares Sc Reg lares et qui omnes quales sint mox debimus. Specialiter accepti Clerici aliquando Inferiores tantum continent, ut passim occurrit in Laodisena nodo : quis plicitet dicuntur ministri apud OPtatum Mileuitanum lib. I. eontra Pamme manum , 8c simpliciter Clefiet , in os t. 7. Cod. m. de Epis al1quandbeontinent omnes planὸ Clericos, eraeeptis Episcopis , ut in eod. tit. ut sique

Cod. de Discopis ct Clerieis. Non quod Episcopi non sint Clerici . sed qubdeum sint eorum Apices & Principes,

68쪽

Institu onum. Liber I. 33 ait optatus uidem, ab iis merito diastinguuntur r sicut in Civili politia

Princeps non reponitur inver Magia stratus, quia , inquit Ammianus , ceusior est omni Magistratu. Ex utraque illa Clericorum acceptione sequitur

quod cum aliquid generaliter de Claro vel Clericali ordine constituitur , illud etiam ad Episcopos pertineat, non etiam cum specialiter aliquid statuitur de Clericis. Majores autem Sc Minotes Clerici vel ab ordine vel dignitate dicantu ordine, puta, Epistopus, Presbyter Diaconus passim dicuntur Majores, Mideo primi sunt in l. x . Cod. o. de Em. mibd sepeliorem locum habeant

in Ecclesia, de in Canone l. I o. eod.

Od. de Me instrument. Sunt etiam Mianores ab ordine qui dicuntur Ministri Inferioris loci ia L 1. Cod. o. de Gpis. Quinam illi sint dissident Graesedc Latini, ut suo loco videbimus : a dignitate , sic Episcopus est Antistes Primi grathis, Archidiaconus est Antis. tes Secundi. Apud Sydonium Apollin. lib. . Epi'. ix. S as. Apud eumdem optatum Episcopi sunt Principes de Apices omnium Clericorum ; Presbyteri sunt in secundo gradu. , Diaconi

69쪽

36 . Iuris Canonisi in tertio ε, alii sunt Ministri. Qui dignitatem habent in Ecclesia, dicuntur Maiores Clerici, & iis Minores de-hent obedientiam , de qua in titulo Decretalium de majoritate ct obedien

. Denique sunt saeculares & regulares Clerici. Olim quidem Monacni plurimum differebant a Clericis , ut suo: loco videbimus , sed cum ad Clericatalem ordinem promoveri . coeperunt,

invaluit ea divisio. Saeculares sic dicuntur , quod non sint omnino exiti. mundum, ait Glossa ad tit. de Regmlari quod Veteres etiam Christiani saeculum. dixerunt , . , seu quia currentis temporis desideria & studia non omnino reliquerint: Regulares , quod a seculo remoti sub certa regula vivant. Et hinc saecularia aut regularia Benetacia, quae his aut illis Clericis depotua sunt.

TITULUS X.

De ordinatione Clericorum. SI cui Christiani non nascuntur, sed fiunt, ait Tertulliauus de testimonio

70쪽

Institutionum Liber I. s anima, Cap. I. istin. puta per Baptis

mum. Unde cum Apolog. cap. II. animam vocat naturaliter Christianam,

hoc nihil aliud est quam ab ipsames

natura Christianae legis mente , prin cipiis moribus & regulis imbu- tam , atque etiam de unitate Dei certiorem : Ita & Clerici non nascuntur, sed fiunt, ait Innocentius I. In Ep. 3. cap. 3. quilibet homo nascitur Laicus;& ex accidenti fit Clericus , ut jam olim diximus, puta per sacram ordia nationem. Ea distinguitur ab Ordine hic est Sacramentum , Ea vero adhun

quo illud confertur. Dici potest etiam ordinem esse statum illum io quo ali

quis per eam ordinationem constitutitur. Grammatici volunt proprie sa- Cerdotes creari. Nec verbum illud ulla

ratione mutari posse ait Servius ad 7. Eneid. sed tamen vetustiores Sacri Canones dicunt Ordinari sacerdotes. Ac licet ea ipsa oldinatio sit plane spis ritualis, attamen Principes de iis statuunt qui possint Ordinari vel non,& de eorum numero, passim 'in Cod. m. in Nov. Justiniani, ct in Capit laribus Regum nostrorum. In Iure Canonico est oldinatio Ecclesiarum , est Ordinatio Sacerdorum, C v

SEARCH

MENU NAVIGATION