Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

ε8 Juris Canonicibi: Nam si probe cognita sit ejus mdes, vita & sanctitas ab Episcopo domicilii , vel etiam ignorante originis Epis.cOpO , recte ordinari potest, ut de S. Martino , Ambrosio & aliis legitur. olim etiam primae ordinationis Epis copus habebatur quasi proprius Episcopus Ut qui Minores Ordines a quodam Episcopo accepisset, alios ab eo accipere teneretur, quas per primam hanc ordinationem proprius coepisset ejus esse Clericus : qua de re disputat S. Augustinus in Epist. 1 o. ct i I. Ratio ea erat

quia prior ille Episcopus Clericu illum

ordinare non potuit, nisi ad aliquam Ecclesiam suae Dioecesis. Et hinc forte Bonifacius VIII. in cap. Pen. de temp. M. addidit eum etiam haberi proprium Episcopum, in cujus Dioecesi ordinandus Beneficium Ecclesiasticum habeat. Adde forsan & ejus Episcopo cognitus sit: vix enim ordinari possunt ignoti. Can. I9. Toletan. Concilii quarti. Ideo verbsacri Canones adeo proprium Episcopum desiderant,& quod non alius Dice-ceianos suos melius cognoscere praesumitur an digni sint, & quod nec baptismo . nec confirmatione, nec alia re magis extenditur & innotescit Episcopalis potestas , quam ordinatione nub

82쪽

Institutionum Liber I. Θla re magis Clelici uniuntur Epistopo, ejusve potestati subjiciuntur quam Ordinatione : nam Episcopi contendunt eos esse suos & sibi subditos, qui ab iis ordinantur, ait S. Hieronymus in Ep.ad D. Hierosol. Addunt sacri Canones, nisi conse tiente proprio Episcopo ; dc consensus ille omnino exprimatur in litteris diminsoriis , quae sic dicuntur quod proprius Episcopus in iis Clericum suum E potestate sua dimittat, eumque committat alienae Ordinationi Dicuntur etiam comendacitiae, quod in iis asseratur dignus , qui ordinetur. Sicut vero prc prius Episcopus Clericum suum, ordina- Te non tenetur Invitus, ubi eum habet omnino indignum : ita nec ei dare liti

ras dimissorias. Utrumque illud adstruit S. Augustinus in Ep '. is . dc Congregatio Cardinalissi asserit a Co cilio Tridentino sius i . de res Can. i. abrogarum fuisse cap. 4. st s. & ejus

glossam exta de tenrp. ordin. & ademptam esse appellandi facultatem a recusas

tione proprii Episcopi , quia quili

bet Episcopus potestatem habet suae Paroeciae pro suo quisque studio ac re ligione , ut ordinet Presbyteros & Di conos Can. Amio . Synodi.

83쪽

ro Jurtis Canonisἱ .Quinto, cum jusserit Apost. 1.ad rimicap. s. ut Ordinandi probenrur primum, sacri Can. voluerunt non prius ordinari Clericum; quam examinatus fuerit,Can. s. Nicam Concilii Can. I 3. Laodic. Eoque pertinet titulus Decretal. de Scrut . in Ord. Fac. in quibus consistat illud examen ; repetendum est ex Can. II. Nannet. Concilii quem exscribit Gratia. in Can. quando Episcop. dist. 2 . Praecia pue vero inquirendum est, an ille sit irregularis, seu an habeat necne qualitates illas , quae a sacris Canonibus in Ordinando desiderantur. Quod hic forte postularet tractatum de irregularitate sed eum rejicimus ad finem lubri tertii, eum ea propius accedat ad censuras Ecclesiasticas. Denique cum Apostolus I. ad Corinth. cap. 7. jubeat ut unusquisque in qua

vocatione vocatus est , in ea remaneat,

semper sacri Canones voluerunt , ut Clerici ad certum titulum , ad certam Ecclesiam ordinentur. Iuris illius vestigia jam pridem extant in Can. I 8. An e rana Synodi ct in Can. I 3. Na

e is sed cum plures ordinati Clerici non alligarentur certis Ecclesiis: Chalaed.

Concilii Patres. In Can. 6. d Leverunt

nunemordinari posse abistute. Id est,

84쪽

Institution m Liber I. rrion relative ad aliquam Ecclesiam. Et ita Urbanus 1. in Can. Sanctorum, dist. o.absolutamordinationem vocat eam, quae sine titulo facta sit 3, & olim Ecclesias dictas fuisse titulos constat a titulis Martyrum, quibus erant dedicatae, ut videre est in mno S. Prudentii de S. Vincentio. Quodque Chalced. Conculium prohibeat aliquem absoluth ordianari , sequentes Canones dixerunt ne minem ordinari absque titulo , ne Clerici errones essent aut vagantes, cum aliis cui Ecclesiae deservire tenerentur.

Verum hodie duplex constitui solet titulus, Ecclesiae, Monasterii , & P

trimonii. Ecclesiae olim solus erat. Monasterii . cum Monactii essent omninbLaici,vel alter ex iis ordinabatur Sacerdos , vel etiam alius Saecularis Clericus, qui in sita ordinatione addicebatur eo rum Monasterio , ut in eo sacra iaceret, iisque administraret Ecclesiastica Sacramenta. Nilus Eremita in Narratione 4.& Palladius in Lausiacis cap. 7. ac tandem titulus patrimonii, ut si quis Clericus haberet patrimonium, eo uteretur pro titulo, sacris Canonibus incogniatus erat, vel etiam Chalcedonensibus ised forte invaluit circa tempus Alexandri III. cap. 4. ext. de Prab. Et apud Si

85쪽

να Iuris Canonici phanum Tornac. ejus aequalem in Epist.

Addit Chalced. Concilium, qui ab

Iute Ordinatus sit, eum vacuam habere manus impositionem. Idest non habere ordinem, & in saxulo remanere , ait Zonaras : ejus ordinationem esse irritam , ut ex versione Dionysi Exigui h bet Urbanus II. In d. Can. Santitorum. Lateran. Concilium sub Alexandro IlI. admisit eam ordinationem ut validam ,& voluit ut Episcopus qui eum ordinavit, eu alere teneretur, donec aliquod beneficium ei contulerit d. cap. 4. Solus Pontifex derogare non poterat Chalced. Concilio & quidem generali ; sed

aliud etiam Oecumenicum ei derogare potuit propter Ecclesiae utilitatem ut . docet Yvo in Prologo Decreti ac tandem Chalcedon. Concilium ad minores etiam Clericos pertinebat, ut nec ab sol te possunt Ordinari ut notant Zonaras& Balsamon : sed Lateranen se constitutionem illam rc strinxit ad Presbyterum & Diaconum, ut iis exceptis, alii omnes Clerici absque titulo impunε possint ordinari. Eoque pertinet omnino eadem Epist. 11. Stephani Tornac.

TIT.

86쪽

Institutionum. Liber I. 73

De Electiom. BAlsamon ad Can. 3. Nicaena Θ-

nodi ait Electionem Episcoporum proprie dici, abusive Presbyterorum . qui per ordinationem fiunt. Electio est unius de multis acceptio , ait Fulbertus Carnot. in Epist. 6 i. Sicque de illius substantia est, ut de multis fiat, non etiam a multis r nam dc soliis Moyses Aaronem elegit, & unus Christus Dominus Apostolos & Discipulos. Unde cum Rex hodie nominat Episcopum, vera est electio, cum ille sit caput populi,& S P. Synodum repraesentet. Eades.cendit a lege divina, ait S. Cyprianus in Ep. 68. non quod ullum extet divinuimpraeceptum de Praelatis eligendis , sed quod divina exempla , quae in sacris paginis occurrunt , Electionem Iuris Divini faciant.

Sub ipsis Apostolis Electio fieb t

ab universa ecclesia, a multitudine, communi fidelium consensu, Actorum cap. χ. ct 6. Author Constitutionum Apostolicarum lib. s. cap. 4. Aposto nam hanc Constitutionem exscribit.

87쪽

bris Canonici ut ille ordinetur Episcopus , qui ab

universo populo Electus fuerit. Origenes in Homilia. 6. in Leviticum meis minit popularis ejus electionis , de S.Cyprianus in ead. Ep. 63. ait eum esse ordinem ecclesiae universae , ut Electiones fiant de sustragio universae fraternitatis, id est Clericorum & Laicorum : ita tamen ut populus proprie non haberet suffragium ; sed solum testimonium; cujus solius meminit Apostolus i. ad Timoth. cap. 3. Tertullianus in Apolog. cap. 3'. dc hinc I co Maga sis Ep. 8 . 'r . st aliis ad clectionem Episcoporum desiderat se stragia Cle ricorum, δc testimonia populorum; vel etiam eorum petitionem , de qua in I. 49. Cod Th. de Deciir. quod plane indicat populu non habuisse votum aut

suffragiu,tInde illud Gaufridi Vindoc.

Laici Episcopum petere possunt, eligere non possunt, in traιt. de ordin. Episicopo rum. Et ideo Cyprianus prauentiam Sc testimonium populi desiderat , quia singulorum vitam plenitIime novit, ut eo praesente , digni eligantur. Hoc etiam Nicaeni Concilii temporibus ita obtinuisse constat ex ejus E

pistola ad Episcopos AEgypti apud

Theodoretum lib. I. him Eccl. cap. 13.

88쪽

Distitutionum Liber I. Is ex Can. s. Sardicensis Concilii quod di .citur Nicaeni appendix , & ex variis Epistolis Leonis Magni: unde cum ita illa Synodus in Can. 4. statuit a Metropolitano & Comprovincialibus Episcopis Ordinari H piscopum hoc per

tinet tantum ad solam Ordinationem seu Consecrationen non etiam ad E- lectionem , ut non satiS caute volunt VII. Synodi Patres in Cat . cum ind. Can. 6. χιροπονι - pro electione accc- perunt, quam & antiqua, & Dionysii Exigui, bc aliorum stre omnium Collectorum versio pro Consecratione accipit. Sicque primo illud Nicaenum Concilium non abrogavit veterem Ecclesiae observationem in eligendis Episcopis, ut nempe fiat cum - 1ufflagio Cleri populi testimonio. - Circa sextum & septimuin seculum - Optimates non tantum electioni aderant in testimonium, sed etiam in ea habebant sussi agium , faciebant decretum electionis , eique subscribebant, Hoc ipsissimis verbis indicat liber Dium

Circa utrumque videlicet Cleri, suffragium & populi testimonium . idem fere fuit progressus : sicut enim ' omnis'quidem. populus electioni ἄ-

89쪽

6 Canonici lim aderat, sed cum vilis plebecula sepius erraret, etiam in comprobandis Episcopis, ait S. Hieronymus lib. I. contra Jovinianum; & saepilis violentiam aut impressionem faceret, Laodicaeni Patres in Can. I 3. prohibuerunt electionem fieri a turbis, id est a vili plebecula , ut libertatem electionum ad struerent. Ab eo tempore iis adfuerunt soli Honorati seu Civitatum Magnates, qui ali quando appellatione Ordinis veniunt, aliquando etiam αξ ω -ου.

ut in . loro Diurno Roman. Pontis cum , id est in dignitate constituti. Ac laudem VIII. Synodus incan. 2 2. eos omnes atque etiam ipsos Principes ab iis electionibus removit , ita aet iis nulli amplius laici adessent. Ita & olim torus Civitatis Clerus etiagebat Can. ii. ct dist. 63. Nec G. nim dicendum est Metropolitanum MComprovinciales Episcopos veram

habuisse electionem , dc Civitatis Clerum instar populi solum habuisse testimonium : Nam inquit Gaufridus Vindoc. Ibid. Electio feri debes a V eariis Christi . illi autem punt Clerici in Electione, es Dissopi in Consecration Sed VII. Synodus in Can. 3. Voluit, soli Metropolitano cum suis Coa -

90쪽

Institutἱonum Liber I. provincialibus Episcopis electionem

competere, seque tandem Clerus &populus ab ea remoti sunt. Et haec de orientali Ecclesia. In Occidentali diutius obtinuix ea vetus Ecclesiae disciplina, ur Episcoporum Electio fieret cum sustragio Cleri & populi testimonio. Ejus aia huc vestigia extant apud S. Berna dum in En. 13. ct x . sed sicut olim

in quibusdam Africanis Ecclesiis QE-

ciebat Matricis arbitrium, ait Ferra dus Diaconus in breviario Canonumnum. II. seu suffragium Cathedralium Clericorum, aut etiam eorum Cleri

corum , qui in Episcopali urbe instit ii essent: Ita Sc circa undecimum saeculum ubique fere invaluit electionem Episcoporum transsatam fui sie ad solos Cathedrales Canonicosi quod passim confirmatum occurrit in libris Decr talium : Et in Gallia semper ei adhibutus est Regis consensus, ut & eam fi vi permitteret, & factam confirmaret, quod a prima stirpe Regia incepit. Eadem plane observata sunt in ele tione Metropolitanorum Can. 7. II. Aurelian. Concilii, ct Can. is. dist. 63. Denique sicut Romae lex regia Im-Perium a populo transtulit ad unum

SEARCH

MENU NAVIGATION