Canonici juris institutionum libri tres. Opera & studio Francisci de Roye, antecessoris Andegavensis

발행: 1681년

분량: 492페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

Principem, ita ut ad cum solum per- tineret creatio Magistratuum I. I .sf. ad i. J. de amb. Ita & in Gallia omnium fere Praelatorum electio ad solum Regem transsata est ; in Concordatis inter Leonem 16. Summum Pontificem & Franciscum Ι. Galliae Regem tit. de Regia ad Praelat. nomin. quae in ultimo Lateranensi Concilio. Sus. 9. sub eodem Leone confirmata sunt, ut Rex aliquem ad certum vacantem Episcopatum nominare & praesentare possit Summo Pontifici, qui eum admittere eique Episcopatum illum

conferre teneatur. Ac semper dicendum in ea etiam observatione veram

electionem esse , cum Rex sit Caput populi , & ejus vice petat Epist pum ; Pontifex vice Synodi eum confirmet, a Ciero & populo inquiratur de moribus & vita Nominati. Dicendum inquam essς veram electionem, quia de ejus substantia non est ut aliquis eligatur a pluribus , sed ut ex pluribus . ut iam diximus. - Eliguntur cliam Abbates. Sed forte olim Dioeceanus Episcopus eos dabat Monachis, non etiam illi eligebant. Nam in antiquioribus eorum Nivilegiis & exemptionibus semper

92쪽

Institutionum Liber I. Uexpressὲ occurrit solemnis ea clausula rut Monachi Abbatem sibi eligere possint. Et hinc Marculsus Monachus in formula Privilegii Monasterio concessi ab Episcopo , eam legem nominatim adhibet; Ergo eligendi Abbatis potestatem suo jure non habebant, cum ad eam iis opus esset speciali Privilegio.Sed sensim post S. Benedicti rcgulam illud in assiduum usum illud versum est, ut haberent eam potestatem: ac semper in Gallia consensum Regis habere de

buerunt.

Ex iisdem Concordatis Rex Christianissimus omnes fere Abbates Sum-imo pontifici nominat , qui eos admittere tenetur ad regiam hanc nominationem. Sane Concordata volunt

ut a Rege nominetur Religiosus professiis ejusdem ordinis ac ipsum Monasterium, quique intra annum possit esse Presbyter. Et tamen fere semper nominat saecularem Clericum. Nec illud Gregorio Magno incognitum dici potest : Nam lib. 3. Reg. D. II. si quis Clericus saecularis factus fuerit Abbas alicujus Monasterii . sumus ille Pontifex patitur ut permaneat

in loco Abbatis , si velit ; sed Regia

illa nominatio est tantum in commen

D iiij

93쪽

mendam, non in regulam ; ita ut Abbas Commendatarius non sit Monach rum Superior , nec ullam in eos potestatem aut iurisdictionem habeat.

Et totum illud sit per Apostolicam

dispensationem ad petitionem Regia Unde cum utraque illa summa potestas concurrit, Pontificia de Regis, negotium illud omni plane vitio caret, tum vero praecipue qubd ea dispensatio 1 sacris Cationibus non omniano aliena sit, ut probari potest ex tit. de postul. Prat. Ut autem Canonica dicatur Electio, quinque potissimum desidetantur. r. Ut non fiat nisi post mortem de sepulturam ultimi possessoris cap. 36. Ext. de Elea. st Elect. pot. Summi Pontificis electio facienda non est , nisi

tertio die depositionis ejus, ex Constituto seu Decreto Bonifacii II l. apud Anastasium, cujus exemplum videre est in lib. Diurno Rom. Pont. tit. 4. ct s. 1. Ur omnes eligentes ad eam faciendam vocentur, qui sint in regno, aut saltem in Provincia eq. si . Ibid.

Unus enim contemptus seu non vocatus 3c de ea re conquestus, facit ut electio infirmetur , cap. 18. Ib.,Prae

seribenda est dies 3c hora electionis,

94쪽

qvae tamen ultima de honestate rantum dc justitia csse , non etiam de substantia & necessitate dicitur in Glossa Pret. Sanct. ad tit. de Elect. Et cum humane. 4. Electionis locus est ipsa-met Ecclesia in consueto loco, & semper cavendum ne clandestina sit cap.

42. Ext. eod. Ac tandem cum convenerunt eligentes , jurare debent se digniorem electuros. i Denique tribus modis fit electio, vel per scrutinium , vel per compromissum, Vel per inspirationem. I. Enim duo vel ues e Capitulo secreto, & instituri in ipso Capitulo, scrutantur vota singulorum eligentium, eaque in scriptis redigunt,ponea fit publicatio scrutinii , ut inoo

scar quis numero vincat, nec amplius variare possimi eligenteS cap. 62.46.48. Ibid. x. Cum eligentes convenire non

possem, in quosdam ex Capitulo compromittunt,qui soli ejus nomine eligant 3. Si nullo tractatu habito , sed 'clut S. Spiritu assuti, convenientibus votis a uem eligant, per inspi ationem elegisle dicuntur.

95쪽

De Cons matione es Consecratione. CVm facta est electio, alter ex ipsis

eligentibus eam in scriptis redactam electo praesentare debet nomine totius Capituli, ut intra mensem Videat, utrum eam probet aut rejiciat. Si eam rejiciat eligentes alium eligere debent i, si eam . probet intra tres menses ejus confirmationem a superiore petat necesse est, cap. . ct uti. ext. de elect. ct elect. potestate Interim habet tantummodo Ius ad rem, puta petendam & adipiscendam : se immiscere non potest administrationi spiritualium & temporalium, alioquin suo' jure privaretur tanquam intrusus cap. 9. ct I . eod. necdum potest apprehendere possessionem. Et hoc in vera electione obtinet, quae semper confirmationem desiderat. Cap. 41. Ibid. Ita electus Episcopus a Metropolitano confirmandus est, ejusque confirmistio , approbatio, processusue in electione habiti 1, & quantum ad formam electionum, an rite facta sit & quantum ad personam electi, an idonea sit, ait .

96쪽

Institutionum Liber. I.

cum Metropolitanus eam electionem examinare possit eam etiam relicere potest; quo casu habetur pro infecta , & Gligendi potestate privantur eligentes, eaque ad superiorem devoluitur, si quidem malo more indignum elegerint. Posteriores summi Pontifices in nostris Decretalibus Metropolitano servarunt Ius electionis probandae aut rejiciendae, & judicandi de iis omnibus causis quae circa electionem emerserint, salva semper appellatione ad sedem Apostoliocam. Hodie S.P.regiam Nominationem admittit, & utcumque confirmat, & no- mioati personam examinat ex ipsa ii

quisitione, quae in Gallia facta sit , &Praelaturam confert. Post eam confir-mMionem electus Episcopus habet ea quae sunt administrationis, & jurisdictionis quam utramque antea non habebat , nisi per dispensationem. Cum confirmatus est Episcopus comisecrationem suam suo etiam Metropolitano petere dcbet intra tres menses. Ea fit per impositionem manuum & s cram Unctionem , & tribuit gratiam Spiritus Sancti, ait S. Basilius in D. ad Amphil. Can. I. Ita ut Episcopus habeat ea omnia quae sunt dignitatis Episcopalis, vel etiam ea quae sunt ordinis,

97쪽

puta collationem ordinum, consecrationem Ecclesiarum lc altarium, & sic de aliis. Huic Episcopali consecrationicum Metropolitano adesse debent duo vel tres Episcopi ex Can. r. Apostol. Nicaeni Patres in Can. . tres saltem desiderant: Ac forte verius est eorum praesentiam non esse de necessitate prascepti & sacramenti , sed tantum dedisciplina. I. Etiim in Annalibus E clesiast. plures occurrunt ab uno Episcopo consecrati Episcopi propter

liorum penuriam. 2. Numerus ille pas. sim remissus est, eaque remissio confirmatur lib. 3. Constit. . Apostos. cap. 2Ο. O lib. 8. cap. 17. ac tandem in Ritu

li Romano estConsecrans, & alii dicuntur tantum Assistentes. Et sic Ele tio,Confirmatio & Consecratio faciunt Episcopum ait Ginfridus Vindocin. In opusc. a. de Ordinatione Episcopo

rum.

98쪽

Institutionum Liber I.

ΤITULUS XIII.

De Summo Ponti ce.

EX Majoribus Clericis potior est

Rom. Pontifex , quem agnoscit Ecclesia Catholica verum beati Petri successorem , unitatis Ecclesiasticae fundamentum , & totius Ecelesiae caput, qu3 per veram electiomem constituitum, quae lapius variavit , sed tandem ad solas Cardinales delata est , & exoleverunt omnes illae serviles veluti selemnia vates, de quibus in lis. Diurno Rom. Pontis Ut autem innotescat eum inoverum Petri successorem. r. Videndum

quid Iuris in Eocksia Petrus habu rit tempore martyrii , & postea se jiciendum est in totum illud successisse Pontificem. Sed statim praemittiendum. varie inspiciendum esse nascentis Ecci sae statum: Vel enim Apostoli egeruntiab Glo capite Christo, vel sub Christo& Petro capite, vel ab Aio Petro. Cum Christus Dominus elegit 12. Apostolos, iis omnibus simul congregatis dedit Miraculorum & Evangelii Praedicandi potestatem Math. cap. Io. Poste

99쪽

36: . ' furis Canonici soli Petro promisit se super eum aedificaturum esse sitam Ecclesiam , se daturum ei claves regni Coelorum dc potestatem ligandi & solvcndi. Mat. cap. I 6. eamque solam omnibus dedit, Ibid.

Moriturus in ultima Crena iis omnibus dedit conficiendi Corporis sui potestatem : post eam Coenam soli Petro dixit Luca cap. 22. Et tu aliqua do conversus confirma fratres tuosis.

Sicque aliorum Apostolorum curam &confirmationem ei dedit. Post resurrectionem in i . apparitione dedit eis Spiritum Sanctum , & potestatem re mittendorum peccatorum fan. cap. ao. In secunda apparitione .sub oculis omnium Apostolorum ter soli Petro dixit : Simoni diligis me plus his, sp . ta praesentibus Apostolis j Et ita inducavit se pluris facere amorem & dilectionem Petri quam aliorum , eique adhuc soli ter dixit: Pasce oves meas Pasce agnos meos. Joan. M. inquiunt SS. Patres: Pasce Praelatos & subdutos seu Ecclesias & omnes Fideles. Leci

Magnus in D. Io. in ult. edis. cap. 2.

Verum quamdiu Christus Dominus egit in vivis, omnes Apostoli sub eo

100쪽

solo capite fuerunt aequales , ut omnes sub eo unum essent, quod ipse pro iis a Patre petierat. Dan. cap. IT. hinc Sanctus Chrysostomus in Homilia. 33. in caput I 6. Mat. ait universi orbis curam omnibus Apostolis in commune

traditam fuisse sub uno Capite & Pastore, puta Christo Domino. Sed cum Post mortem Petro dixit, Pasce oves meas , s c. Apostoli sub Christo & Petro Capite egerunt, nec amplius Petro fuerunt aequales sed Coadjutores. Et hinc Cyrillus Hierosolymitanus in Cateches. 2. eum vocat ' Apostolorum Primum ex Institutione Christi ; Et S. Hieronymus lib. I. contra Jovini num ', vocat eum Caput Apostolorum a Christo creatum ; alii eum vocans Principem Apostolorum. Ita tamen ut adhuc cum omnibus Apostolis totam Ecclesiam in communi & indistincte gubernaret & quidem propter necessitatem, quod nondum separatae essent particulares Ecclesiae . Solus Petrus erat unius Sc totius Ecclesiae Epis.copus a Christo institutus per ea Verba: Pasce oves meas quiqAe alsiquando converusus fratres suos confirmaret. Sed cum Christus ascendit ad P trem , dc excrevit multitudo .fidelium,

SEARCH

MENU NAVIGATION