M. Antonii Mureti Ad Leonardum Mocenicum, patricium Venetum, orationum Ciceronis in Catilinam explicatio

발행: 1557년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 로마

131쪽

MouuονvU TAν πιτα fu υελε απκὰρας. Eius autem rei causa facile reddi p test. nam quae roboaris Vsicientia sunt, integritas partium corporis, copia funguinis , pirituum, innati caloris; eadem omnia admouendam Veneris appetentium ualent. Porro quod hic cicero de diuersis catilinae studiis dicit,id uel optiis me ex oratione pro coelis,quale sit, intelligi potest. AT QNE IDEM. Catilina , inquit quamuis omnes scenicos leuitate , nequitias superaret, fortis tarimen babebatur a suis, propterea quod diuturna stuproram ackelarum exercitatione adferendos labores ocis calluerat. Sed immerit imo laus illa ei tribuebatur: cum instrumenta uirtutis in scelere ac nequitia consuri

meret.

As SVE FACTUS FRIGORE , ET FAEN E. uide, num rectius legatur, stigori, Cr fumi. AB HIs ISTIS SUIS SOCIIS . maculari runt bunc locum barbari illi, acsordidi magistri, qui, patrum memoria glassas in scholis ad singula uerba dictare soliti erant.in duobus ueteribus libris legitur, rtis ab istis praedicabatur: quomodo sine dubitatione corrigendum est. I NDV sTRIAE SVBI ID IA , AT O V EI NITRUMENTA VIR ΤVTIS. Omnibus bonis male uti possumus, praeterquam virtute: ait Ariastoteles libro primo de arte dicendi. quod tamen adbiabitu aliqua moderatione intelligendum cst, etenim feα H

132쪽

v' . N V R E T V I IIicitas neque virtus est, σest bonum: neque famen, quisquam felicitate aut bene, aut male uti potest. v inur enim non ipsosne: sed ijs, quae ad finem dirigunt, idest, ijs , quae οργ σικα nominantur . cuiusmodi fine opes, diuitiar, imperia, integritas uirium, forma,ceis teras Stoicorum σῖζον γμάα . eiusnodi bona in Catiare lina er ut firmitas corporis, patientia algoris, inediae, sitis, insomnis : quibus ille omnibus ad scelus, Cr ad lιὰ

bidinem abutebatur. N LIBIDINE, AV DACIA Q . refert ad

istam, quam supra dixerat, stuprorum, π fcelarum

exercitationem.

CONSUMERENTVR. libri veteres, confovea τα. er ita emendandum est. CICERO .

Hunc uero si sui fuerint comites secuti,s ex urbe exierint , desperatorum hominum flagitiosi greges o nos beatos , orem p. fortunatam, o praeclaram laudem conlulatus mei . non enim iam sunt me diocres hominum libidines, non humanae, ac tolerandae audaciae : nihil cogitant. nisi caedes, nisi incendia, nisi rapinas. pa trimonia sua profuderunt: fortunas suas obligurierunt: res eos iampridem, fides deficere nuper coepit: cadem tamen illa, quae erat in abundantia, libido permanet.

quod si in uino ,& alea comessatio es Q.

133쪽

lum,& scorta quaererent, essent illi quiadem desperandi, sed tamen essent ferendia hoc uero quis ferre possit, inertex homines fortissimis uiris insidiari, stultissimo prudentissimis, ebrioso sobriis dormien tes uigilantibus 8 qui mihi accubantes in conuiuiis, complexi mulieres impudicas, uino languidi, confecti cibo, sertis rediemiti, unguentis obliti, debilitati stupris,

eructant sermonibus suis caedem bono, rum, atque urbis incendia.quibus ego com fido impendere fatum aliquod,& poenas iamdiu improbitati , nequitiae, sceleri , libidini debitas aut instare iam plane, aut certe iam appropinquare . quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit: non breue nescio quod tempus. sed multa saecula propagarit rei p. nulla est enim natio, quam pertimescamus; nul lus rex, qui bellum populo R. inferre possit: omnia sunt externa unius uirtute terra

marit pacata: domesticum bellum manet: intus insidiae sunt: intus inclusum pe riculum est: intus est liostis: cum luxuria

nobis, cum amentia, cum scelere certa

dum est. huic ego me bello ducem profiteor Quirites: suscipio inimicitias homi/

H ij

134쪽

M VRETVs num perditorum . quae sanari poterunt, quacunque ratione sanabo: quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem ciuitatis manare. proinde aut eXeant, aut quiescant, aut, si & in urbe, & in eadem mente permanent, ea, quae merentur, c Xpectent. M V R E T V sHUNC VERO . Sendientia est. Si ceteri coniurariti, ducem suum fecuti, ex urbe exierint, beati erimuS, fortunata erit resp. praeclara rit laus consulatus mei. Sed animaduerte, quum eleganter figurauerit banc fericvndam partem: er quanto eam pulchriorem, repetiatis exclamationibus, reddiderit. SI SUI FUERINT COMITES SECVae T I. duo libri ueteres, Si secuti erunt sui comites. qui numerus inibi quidem magis probatur. NISI CAEDE s, NISI INCENDIA .RGbe, ijsdem libris auctoribus, Nisi caedom, nisi incet

dia . caedes enim unum est ex illis nominibus, quae prion re numero multitudinis significationem habent. ἀθροια Nκα, ut meminise uideor, grammatici uocant. Sic igitur locutus es cr alijs locis, mula insta : Eminctant fermonibus suis caedem bonorum, atque urbis

incendia. OBLIGURIERUNT. unus e ueteribus libris,

abligurierunt. ias fortasse uerius est.nam obligurier di uerbum non memini alibi legere. IN VINO. peracto iam conuiuio , sublatiss σπα

135쪽

IN c ATILINAR. II. s'IR, pocula tamen relinquebantur, quibus mutuo inter se certantes conuiuae, aut iocis hilarabant animum,aut aleam ludebant, aut aliquid faciebant ei modi. id itaque tempus indicatur bis loquendi generibus, in uiano, in ioco, atque uino, in uino, atque alea. Tere lius, is uel here in uino quam immodeSA Fuisti. calatullus, Marrucine Asini, manu sinistra Non belle uteriris in ioco, atque vino. COMEssATIONES. vetus liber, comessat res . placet. EssENT ILLI:QUIDEM DE s PER AND i. nibit enim ab aleatoribus, scortatoribus, comessatoribus neque priuatim, neque publice utile sperat ri potest.

sED TAMEN ESSENTIFERENDI. goamestica enim illa turpitudo es infamia fultera remp. non attingeret. EBRIOSO S. omnes ad Enum libri uetere Ebrios. quod ualde probo . ut enim dormiens uigilanti, ita ebrius sobrio opponitur. QV I MIHI ACCUBAN TE s. praeclarum exeplum uτοτυπώμας , siue subiectionis. VINO LANGUIDI: nam, ut ait porta, ut Verinus enervat uires , sic copia uitii. CONFECTI CIBO. placet omnino inibi haec scriptura . sed tamen in quodam libro uetere est, coma

ferti cibo. quod ne ipsium quidem di plicet.

tis odoratis perfusos comitas olim eos, qui luxurioa

136쪽

sim epulabantur, docuimus in commentario Catulliano NULLA EST ENIM NATIO. sic ad finem primae agrariae . Nullum externum periculum est: non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda est. lnesuta sum malum, Atestimo, ac domesticum est. INFERRE POSSIT . libri veteres , Faceta

UNIUS VIRTUTE. Cn. Pompeium Magnum intelligit: de cuius uirtute lege orationem pro lege Nanilia . I NT V S IN IIDIAE SVNT. Sic in defendsione Murenae. Intus, intus est, inquam, equus Troaianus: a quo tilinquam, me consule , dormientes odi primemini. Q UAE SANARI POTERUNT. unde ala regoria ducta sit, constat . buc autem pertinent verissus Nasonis: . cuncta prius tentanda. sed immedicabile vulnus Ense recidendum est: ne pars sincera trabatur. σille locus ex octaua Philippica: In corpore si quid eiusmodi est, quod reliquo corpori noceat, uri, secaris patimur, ut aliquid membrorum potius, quam totum corpus intereat .sic in reip. corpore, ut totum saluum

sit, quicquid est pestiferum, amputetur. EA QPIAE MERENTVR. vltimum suppliciI.

At etiam sunt Quirites, qui dicant a me in exilium eicctum esse Catilinam . quod

137쪽

ego si uerbo assequi postem. istos ipsos eii. cerei qui haec loquuntur. homo enim ui delicet timidus S permodestus uocem consu lis ferre non potuit : simul atque ire in cxilium iusius est, paruit, Mid ; qu hesterno die, cum domi meae pene interscinctus essem, senatum in aedem Iouis Statoris uocaui, rem omnem ad patres conscriptos detuli. iquor cum Catilina uenisset, quis eum senator appellauit E quis salutauit i quis denique ita aspexit ut perditum ciuem,ac non potius ut importunissimum hostem ξ quin etiam principes eius ordinis

paricin illam subselliorum , ad quam ille

accesserat, nudam, atque inanem reliquerunt.hic ego uehemens ille consul,qui uerλ'

bo ciues in exilium elicio quaesui ar Catili na,an in nocturno conuentu apud M.Lecca fui siet, necne. cum ille, homo audacissimus,conscientia conuictus, primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset, quid in proxima constitui siet. quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta edocui. cum haesitaret , cum c -ctaretur, quaesiui, quid dubitaret proficisci eo, quor iampridem pararat,cum arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum .

138쪽

MUR ET VIsgna militaria, cum Aquilam illam argemteam, cui ille etiam sacrarium scelerum domi suae fecerat, sci rem esse praemissam. in exilium eiiciebam, quem iam ingres

sum esse in bellum uidebani3

MVRETVS. AT ETIAM . non deerunt, qui inuidiam ciceis rani constare cupientes, quererentur de nimia illius poὰ tentia, quod ciuem R. claris ortum maloribus, magnis in rep. honoribus functum, ut cr minis in exilium iniasisset eam nune a se multis rationibus amouere conatur. PARVI Τ. Q VID QUOD HESΤERNO DIE. Iampridem animum meum tenuis quaedam μὰ

spicio pupugerat, uitis aliquid in his uerbis subesse.

uix enim satis dissucere poteram, quorsus baec interroisgatio pertineret. ergo dum impresos libros cum manu scriptis accurate, atque attente confero; reperi in eo , quem iam antea dilaudaui, omnium, qκorum ego quiadem copiam bubuerim , longe optimo libro eam scriapturam, gliae omnem inibi scrupulum exemit , planes uis est omni mendo uacare . Sic igitur in eo totus

hic legitur Iocus: simul ahque ire in exilium iussus est,

paruit, quieuit. Ηesterno die, cum domi meae pene inisterfectin essem, senatum in aedem Iouis Statoris conae' vocavi: rena omnem ad patres conscriptos detuli.quo cum catilina, T cetera. Iam os Is esse non puto,ut eum talis rationibus confirmem, ac constituam. Stat enιm idis per sei neque non probari cuilibet docto σ inreti

139쪽

1M CATILINAR. . IIligenti existimatori potest . aliter fortasse iudicabie

alius ego, ut de meo sensu aperte atq, ingenue confitear, hoc uno emendato loco, uideor mihi operam nauus se, quod in bac oratione purganda elaborarιm.cVM DOMI MEAE. non, besterno die pene

interfectus: sed, besterno die senatum conuocaui: cum domi meae pene interfectus essem. I N AE D E M. Senatum baberi non potuisse, nisi mtemplo, notius est,quam ut confirmari debeat. VEHEMENS ILLE CONSUL. praedicaritione istorum,qui catilinam eiectum querlintur. HOMO AUDACISSIMUS. ut admirabilius uideatur eum reticuisse. Cr ut constet, id non metus conficientia effectum. Sic in Oratore: A nobis, homo audacissimus, Catilina in senatu accusatus obmutuit. V B I F V IS S E Τ. in optimo illo libro bae duae uolaces non leguntur . er sane, eus quis fustulerit , nihil , ut opinor, neque de sententia , neque de oratιonis ueherimentia detraxerit. Q VID IN PROXIMAM co N IT IT V Is S E T. ita emendum, isdem libris auctoribus cum artistea Iegeretur , In proxima . proximam autem dicit,non eam quae antecesserat , utfuso credissit Silvius: sed eumqtiae proxime siccutura erat ii quam constituerat catia lina se exiturum. DE sc RIPTA. distributa, divisa. ut V.in Ant nium: Quorum ipsorum bona, quantacunque erant ,

statim fuis comitibus,compotoribu3s descripsit. D O c V I. libri ueteres,Edocvi.

140쪽

N URET VICUM CUNCTARETUR. ijdem libri omnes ad anum, cum teneretur. VII SECURES, CUM FAS c ES. catiliana enim sibi cr nomen, ornamenta dignitatis consula Iuris,in castra Manlij prosiciscens, assumpserat, ut ait Dio. Appianus autem idem enucleutius declarat. ὁ μί, de Catilina loquitur ράβδους τε κώ z ἔλεκεας, τὶς αεθυπαπς , μαλα αἰέλε πσο ἐρωτου, Mu se τον ναὶλιον ἐχωρει παπυγῶν. V M A QN I L A M ILLAM. de qua superiodτe commentario diximus. IN EXILI VII EIICIEBAM. Non est in exilium elici dicendus, qui suapte sponte tu bellum Dingressus est . in bellum autem iam ingressus erat Catiliana. non igitur in exilium eiectus est. cIC ERO.

Etenim, credo, Manlius iste centurio, qui in agro Fesulano castra posuit, bellum populo R. suo nomine indixit; & illa castra nunc non Catilinam ducem expectant , &ille eiectus in exilium, se Massiliam , ut

aiunt, non in haec castra conseret. O com ditionem misera non modo administra dae, uerumetiam conseruandae rei p. nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circunctussis , ac debilitatus subito, pertimuerit,sententiam mutauerit,deseru

erit suos, consilium belli faciundi abieceA

SEARCH

MENU NAVIGATION