M. Antonii Mureti Ad Leonardum Mocenicum, patricium Venetum, orationum Ciceronis in Catilinam explicatio

발행: 1557년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 로마

161쪽

IN CATILINA R. II. Trinorum perit inius orator exponeret ,cuiusmodi homianes in comitatu suo haberet Philippus: talen scis, nullum illic esse bonis uiris locum; addit: λοι sς διπα πι οἶδε λη la, Mia κολα te , - πιουτους

COHORTEM PRAETORIAM. quam ipse praetor, id di, imperator, perpetuo circa se habeat. cIc ERO Instruite nunc Quirites contrahas tam

praeclaras Catilinae copias uelira praesidia, Vestrosi exercitus: & primum gladiatori illi confecto, & saucio consules, imperatores* uestros opponite: deinde contra illa

naufragorum eiectam, ac debilitatam in num florem totius Italiae, ac robur educite: iam uero urbes coloniarum, ac munioci piorum respondebunt Catilinae tumulis siluestribus . ncque uero ceteras copias, πnamcnta, praesidia uestra cum illius latro-

162쪽

nis inopia, atque egestate debeo conserre . sed si, oniis sis his rebus omnibus, quibus nos suppeditamus, eget ille, senatu , equitibus R. populo , Urbe, aerario, uectigali bus, cuncta Italia, prouinciis omnibus,eXteris nationibus; si, ii quam , his rebus omissis , ipsas causas, quae inter se consti gunt, cotendere uelimus: ex eo ipso, quan/ualde illi iaceant, intelligere possumu : ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petu lantia; hinc pudicitia,illinc ituprum; hinc fides , illinc fraudatio pictas, illinc scelus; hinc conflantia. illinc furor: hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia. illinc libido denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, uirtutes ominncs certant cum iniquitate, cum luxuria. cum ignauia, cum tem critate, cum uitiis omni bus: postremo copiae cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum

amentia, bona denique spes cum omnia rerum dc speratione confligit. in huiusmodi certamine, ac praelio nonne etiam si hominum studia deficiant. dii ipsi immortales cogent ab his praeclaris stinis uirtutibus tot ,& tanta uitia superari ZMVREΤvs

163쪽

IN CATI LINAR. II sM. V R E Τ V S. TAM PRAEc LARAS . ironia. CONFECTO, ET SAVc Io. apposite . iacenim uerba in gladiatoribus usitata sunt. NAUFRAGORUM. euersorum fortunis omniabus. ab omni σre, cribe derelictorum. EI E c T A M. hoc uerbum proprie in naufragis dia

citur.

URBES COLONIARUM, E Τ MVNI ἐC IP l O R V M. Nihil temere animare uelim: sed, quod Agyicer, id considerandum aliis, iudicandui .

proponam. Vrbes coloniarum, aut urbes municipiodram, latine dici non puto. neque, ut arbitror, eius loricationis ullum aliud exemplum reperietur ..iccircos pro , urbes, legendum censeo, vires. TVM VLIS. Tumulus a tumendo est . ubi enim tuismet terra, ibi tumulus dicitur. Sed in quibusdam ueteis ribu3 libris hoc Ioco legitur, cumulis: quod fortasseverius sit: ut cumulos siluestres uocet illam rusticori

rum hominum temere coaceruatam, atque accumul tam manum.

SI, IN Q VAM, HIS REBUS. Vox, inquam, abest a uetustis libris. CONTENDERE. conferre, comparare. Sic pro Roscio Amerino: Quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito. DENI VE.AE QN IΤAS. Iibri ueteres, Hincctesque aequitis. atque ita emendand est.

164쪽

Quae cum ita sint Quirites, uos, quemadmodum iam antra dixi , uestra tecta cu- .stodiis, uigiliisq3 defendite: mihi, ut urbi sine uestro motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidii , consultum ac prouisum est. coloni omnes, municipest uestri certiores ar me facti de hac nocturna excursione Catilinae, facile urbes suas finest defendent. gladiatores, quam sibi ille maximam

manum,& certissimam fore putauit, quanquam meliore animo sunt,quam pars patriciorum, potestate tamen in uestra continebuntur. Q Metellus,quem ego, pro . spiciens hoc, in agrum Gallicanum Pice/inum i praemisi, aut opprimet hominem, aut omnes eius motus, conatusqi prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem uocari uidetis. Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem omniumqi ue-itrum in urbe a Catilina relicti sunt, quan. quam sunt hostes tamen, quia nati sunt ciues, monitos etiam atque etiam uolo. mea

lenitas adhuc si cui solutior uisa est, hoc ex- 'pectauit, ut id, quod latebat, erumperet.

165쪽

IN CATILINAR. rL τ4 quod reliquum est . iam non possum obliuisci, meam hanc esse patriam, me horum esse consulem; mihi aut cum his uiue dum, aut pro his este moriendum . nullus est portae custos, nullus insidiator uiae. si qui exire uolunt, consulere sibi possunt. qui uero in urbe se commouerit,cujus ego non modo factum, sed inceptum ullum, conatum ue contra patriam deprehendoro, sentiet in hac urbe esse consules uigilantes, esse egregios magistratus, esse fortem

senatum, esie arma, este carcerem, quem uindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse uoluerunt. atque haec omnia sic agentur Quirites, ut res ma Ximae minimo motu, pericula summa nubio tumultu. bellum intestinum ac domestucum, post hominum memoriam crudeli Dsimum & maximum, me uno togato du

ce & imperatore sedetur. quod ego sic ad ministrabo Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris susserat. sed

si uis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necesssario de hac animi lenitate deduxcrit: illud profecto per fictam,quod in tanto, & tam insidioso bel

166쪽

MVR ET VIIo uix optandum uidetur, ut ne quisboenus intereat, paucorum P poena uos omenes iam salvi esse possitis.quar quidem ego neque mea prudentia,neque humanis consiliis fretus polliceor uobis Quirites, sed multis,& non dubiis deorum immorta/,lium significationibus: quibus ego ducimbus in hanc spem sententianal sum ingressus: qui iam non procul, ut quondam Q/,lebant, ab extero hoste atque longinquo,

sed hic praesentes suo numine, atque aUXilio sua templa, at p urbis tecta defendunt: quos uos Quirites precari, uenerari, atque implorare debetis, ut quam urbem pubcherrimam , florentissimam, potentis. mam qi esse uolucrunt, hanc, omnibus hostium copiis terra, marit superatis, a perditissimorum ciuium nefario scelere de. fendant. MVRETVs

QUEMADMODUM IAM ANTEA DIXI .

ubi hoc antea dixit s Nusquam . itaque inibi quidem dubium non est, quin corrigendum sit ita, ut est in libro

uetere: Vos, quemadmodum iam ante, vestra tecta curi

stodi s , uigilijss defendite. ut intelligatur, quema modum iam ante fecistis . sic ad finem orationis sequeristis: In uestra tecta discedite : σω, quanquam iam pς

167쪽

yiculum est depulsum, tamen aeque, ac priori nocte sed

cistis , custodijs, uigili sq: defendite.

MIHI, UT URBI. mibi consultum, ac prouisum est, pro eo, quod est, ego consului, ac prouidi. Graeae cum loquendi genus, quale illud e Diuinatione: Magno studio inibi a pueritia est elaboratum. POTEsTATE TAMEN IN VESTRA.vobis obtemperabunt: nihil aduersus vestram uolunt tem molientur, uigilantia, consilijss nostris circumclusi, ut se contra remp. commovere non positit. In quoisdam uetere libro est: Potestate tamen nitra continetabuntur. quam scripturam. rejcio illo enim altero morido sepe locutus est cicero: ut in Antonium: Ne prouinciam depopuletur, ne delectus babeat: sit in S. P. LM potestate. facile vero bliis denunciationi parebit, ut in patrum conscriptorum, atque in vestira potestate sit, qui in sua nunquam fuerit. er in eadem: Non in utastra potestate, non in senatus esse Antonium. . METELLVS . dixi upra. AVT OPPRIMET. primum est, hostem, si possis, opprimere. Si id non posiis, τον , Φασὶ ,πλοαυ, conandum est, ut efficius, ne quid ille noceat. horum alterutrum dicit a Metello effectum iri.

CONSTITUENDIS, MA TVRANDIS, AGENDIS . praeclarus ordo. nam, ut ille ait, anis tequam incipias, consulto; ex libι consulueris, mature

facto opus est. S Ο L V T I O R . seuerus, er solutus siue desolutas apud ciceronem oppossuntur.

168쪽

MUR ET VISENTIET . uerbum usitatum in comminando. rentius: Sentiet, qui uir siem. ESSE CARCEREM, QUEM VINDICEM- carcer igitur ad puniendos homines nefarios aedificari . tus est. idem etiam in oratione pro vila: Quis de c.

cethego, atque eius in Hiipaniam profectione, ac de vulnere Q. Metelli Pij cogitat, cui non ad illius poena carcer aedificatus esse uideatur s π musto apertius, postrema oratione in catilinam bis uerbis: Vincula uero , ea sempiterna, certe ad singulare poenam nefarij ficeleris inuenta sunt. Sed tamen Vlpia s affirmat, carcere ad continendos,non ad puniendos homines haberi deaebere . quid igitur s dicendum est, aliam ciceronis termporibus, alium ijs, quae postea consecuta sunt, consutat udinem hac in re obseruatamfudse. NULLO TUMULTU . quidam exponit, me ullo militum desectu. quod manifesto ineptum est clusio

igitur tumultu, nulla commotione populi, nucla coma certatione, ατηρο χN .

NE UNO TOGATO. boc est, quod postea i ctauit illo inuidiosio uersicula, cedant arma togae. porro, ut hanc quasi appendiculum adjciam, consulares viri, etiam cum publice ibatur ad fuga, togati tamen esse consueuerunt. Cicero in Antonium: Equidem P. . quanquam hoc bonore usi, togati solent esse, cum est in is ciuitas: statui tamen, a uobis, ceteriss ciuibus ιn tanta atrocitate temporis, tantas, perturbatιone popμα li R. non differre uestitu. V T N E Q. V I s B Ο N VS INTEREΛT.

169쪽

IM C ATILINAR. I I. τό Liber uetur, ut neque bonus qui um intereat. atque

ita corrigendum est.

VOS OMNES IAM SALVI. dele particu Iam, iam, eodem illo libro auctore. . DEORUM IMMORTALIUM SIGNIὰFICATIONIBVI. Tales uidelicet quasdammgnificationes dicit, qualis est ea, quam ipsi datam commemorat Dio: nempe cum in Ciceronis domo uirgines Vestales sacra solennia ex more pro populi fututefacerent, Ioni imam cx ara emicuisse flammam. Dionis verba funt: κω πια παοα τοῦδε ον, χρη ν ἐλπἱ iste αμα τη εω λαβων .am ω'του οἰκ α αυτουωπι παου αξ ν v Π τοῦ δημια - οτυρ tan μακ' omm παρα τὰ οκος κρΘη. ide etia ,πmulto quidem copiosius,narrat Plutarchus: sed uterque hoc contigisse ait,cum iam Lentulus abdicarest praetuora coactus eset. NON P R O C UL, VT QN ONDAM S OaL E B A N T. e uulgi opinione dixit. usi ares enim putant , coelestia numina ab alijs locis longius, ab alijs propius abesse. cum tamen neque procul, neque prope recte dicatur in deo.siquidem utraque barum vocum stigniscatur locus. in loco autem esse nihil , nisi corpus, potest . at diuina natura expers est corporis . alioqui

quod uel cogitare sit nefas) est et aliquid simplicius

deo: cum omne corpus e materia, cr forma siue efferictione constet . praeterea, si deus corporatus eset, non esset infinite potens. baberet enim partes . Cr earum

partiu uci uniuscuiusque infinita esset potentia: ex q-

K iiij

170쪽

-MUR ET V seisiceretur, ut cr partium intersie, Cr cuiuslibet panistis cum toto eadem potentia esset: quod absurdi imum est: ues singularum partium potentia finita: quo postito, consequeretur, totius quoque potentiam esse finia tam . nam emitis infinitum constitui non potest: ut praeclare di putatur in libris de motu . Non est igitur comporeus deus: ideoq- neque procul, neque prope esse diiscendus est: sita ut nullo tempore, ita missio etiam loco circumsicriptus. At cicero, ut orator, magis ad popuri larem sentetiam, quam ad elimatam philosophorum di1putationibus ueritatem, orationem suam accommodatavit. quod idem facere omnes oportet, qui uerba facere ad populam, cr imperitae multitudinis animos dicendo regere ac tractare meditantur. AB EXTERO HOSTE . libri ueteres , Exae

VENERARI. uenerari, est orare: quod Cr u nitam petere dicitur. Plautus: Est deus. ueneror, ut nos aerumna ex hac miseras eximat. Virgilius: 2 Multa mouens animo, ompbas uenerabar agrestes , Gradivumq- patrem, Geticis qui praesidet aruis , Rite fecundarent usus, ometis Icuarent. idem etiam adorandi verbo indicatur .

SEARCH

MENU NAVIGATION