Gerardi Ioannis Vossii De rhetorices natura ac constitutione, et antiquis rhetoribus, sophistis, ac oratoribus, liber

발행: 1621년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 연설

71쪽

6o DE RHETORICE s NATURA

At, inquiunt,non disputat orator de Solis magnitudine, an is centies & sexagies s xies sit maior terra;quemadmodum dicunt Astrologi: an tantus sit, quantus apparet; quod Heraclitus sensit, &Epicurus;quibus Sc hodie quida assentiuntur, quia, ut aiunt, falli quidem possint oculi in corporiS Opaci magnitudine; at non item decipi queant in corpore lucido : in quo sane quam eos ratio fugiat, usiis quotidianus comprobat. Itidem neque disserit ut aiunt 2 orator de

globorum Coelestium numero, aut an Coeli sint omnis corruptionis expertes, & similibus, in quibus finis est θεοδ ι. Verum

non leviter errant, qui negant, huiusmodi materiam ad Oratorem pertinere. Nam multis veterum orationibus doceri potest, interdum usu venire, ut de rebus ex intima natura petitis dicendum sit oratori ; eumque id tum facere multo, quam

Philosophi, explanatius, uberius, & ad Commune judicium, popularemque intelligentiam, accommodatius. Illud interim diffiteri non possumus, ut plurimum, cum istiusinodi materiam tractat, id facere sub forma vel honestatis, vel utilitatis,uel aequitatis; ut ita juridicialis, aliusve generis induat naturam. Atque inde cst, quod

72쪽

AC CONSTITUTIONE.

Nexander Aphrodisiensis , interpretans

isthaec: Aristotelis verba , πει παντὰ προκει-

ρώνου et γε μῆος ', scribat hunc in modum, Doc Rhetoricen diυidit a Dialemea. Nam Rhetorice non dissutat πεὶ σανNς v. Neque enim pugnat Alexander cum Aristotele, qui Rhetoricen esse est It ta . , sedeo respexit, quod re e

turales applicet ad quaestionem Civilem . neris tanta. EXemplum Capere licet ex oratione, seu Lysiae, seu alterius etῶὶ τῆς ἀμβλώιπως ', t de abo .

cuius apud Theonem η in progymnasin, 'PRg tis mentio fit. Ait enim Theo, tota hac oratione de eo fuisse disputatum,Num h mo dici mereatur, quod adhuc utero gestatur; &,Αn, quae abortum mulier pro Vocasset, tanquam caedis rea vocari possit in judicium: quo pertinet l. Cicer. D. de poe- 'nis. Similis causia filii, qua Pisb Germania cum veneno occidisse arguebatur: que admodum indicat hic locus Plinii lib. XI. Nat. histor. Cap. XXXVII. Exsat oratio Viteli qua Pisomm reum eius sceleris coarguit hoc usis argumento , paiamque testat- , novpotuisse ob venenum cor Germanici Caesaris cremari. Denique huc pertinet,quod Aristides orator hiemem describit, agens de , decem ducibus cremandis.

73쪽

QRamquam autem plurimum, uti diciabamus, Orator res naturales accommodet ad quaestiones civiles : tamen neutiquam

id perpetuum est : quia etiam non proposita sibi actione de rebus ad Philos phiam speculatricem pertinentibuS , Ο natius, quam Philosophus , ac quod ain orationis quasi flumine edistertabit Or,tor. Fidem eius rei fecerit Aratus poeta, qui , Ut autor est Cicero I. de Orat. ex alterius praescripto de astris scripsit, cuna ipse esset eius incntiae ignarus. Parem esse in medicis rationem argumento stine,

quae Plato in Tima , coelesti quadam facundia , ut scribit in Apologia Appuleius) de morborum caustis disserit. Libet hac de re quoque adscriberE judicium

Marsilii Ficini in commentario, sive, Ut ipse vocat, compendio Tinacei Platonici : Pocthaec prosequitur materiam iatis . me a medieti e Iicatam de humoribus complexionibu que , se mirabiti humani eo oris artificist. taque elegantiam Platonis in hominis eo ore describendo ade. admiratus in Bartholomaeus Fontius noster, Rhetor egregius , ut praeciara oratione probaverit , necliue Lactantium, neque Cornelium

Celsum, uesue Ciceronem ipsum, in re desim

74쪽

Ac C ONS TIT UT IONE. 63benda ad miram Platonis eloquentiam ac

cedere potuissE . Denique id ipsim quoque de Theologorum sermone diditam ve- .lan , qui alius in Scholis, alius coram populo esse debet. Nam ridiculi plane sunt, qui Scholarum subtilitates amerunt

in umbonem : nec raro etiam ipsa artium vocabula e suggesto popelli auribus obganniunt, nihil pensi habentes, ecquo populi fructu dicant, modo a plebe docti, aut acuti disputatoris nomen reportent. At aliud eos docere possunt Patrum των θεολογω--των ' homiliae, quibus nihil

Quin etiam cx Rhetorica forensi exem ' 'plum capere possitnt. Sane Demosthenes Mutin v longe ano , quis Philosephi, utitur se mone. Et is tamen e Platonis prodierat Schola ; uti Cicero adserit in Oratore , itemque in Bruto, qui est de claris Orator. Itemque I. de Orat . ac idem quoque scribunt autor Dialogi de cauLHS Corruptae eloqu. Diogenes Laertius in vita Euclidis, Appuleius apolog. I. Alcinoi etiam ea de re testimonium.

epistola Demosthenis adductum videre est apud P. Victorium lib.XXv I. Var. Lec

75쪽

cap. IV. Tullius quoque hac in rc exemplo esse possit. Is enim in orationibus res CPhilosephia penitissima depromptas populari circumvestit orationis genere: imo in Philosophicis quoque scriptis peius fere, quam fullo ululam, artium odit Voca bula : nempe quia non Philosophorum scholis in quibus to age alia dictio requia ritur, sed civibus suis se scribere profitere

tur. Hac vero in re eandem esse rationem Oratoriae Politicae, di Ecclesiasticae, nemo, puto,' sapiens negabit. QVare, quod nonnulli aiunt, non posse ea aliter dici, id si ita, uti dicunt, sentiunt, quid nisi, dum peritiam sitam pueris, seminis, imperitae tumbae, probare satagunt, prudentibus peritis. que suam imperitiam, soricis instar, pro- .dunt Z Sin aliter dici posse vident, ut a populo intelligantur; quid importuna φιλο- φιας jactatione aliud consequuntur,quina quod sibic nere, honoremque suum Dei gloriae posthabere, ab optimo quoque mCrito judicentur Θ Achaeae quidem de priori quaestionum gcnere dicta sunto. Alterum genus est seu civile: circa quod magis proprie Versatur O ator. Dividitur autem quaestio civilis in infinitam, quae Graeca appellatione Voc .

76쪽

tur: & finitam, quae, dicitur. Illa Ciceroni dicitur universi generis quaestio, aut propositum, aut infinitum genus quaestionis: haec vero eidem aut definitum Paestionis nin, Sed & πόλεις a Graecis dicitur σιω-ξις, nisi corruptus sit Suetonii liber de inlustribus Rhetoribus. In veteri P. Pithaei libro legitur mu/γιτ ς; unde a Tranquillo scriptum filisse a θεσ6, suspicer cum Nicolao Fabro liqui non multo post Ciceronem vixere. eontroversiam potius appellant, quam causam. Falsiis hac in re vir eruditus, qui

ante annos aliquot Rhetoricas commemtationes in lucem emisit. Scribit enim, a Cicerone utroq; modo appellari. At aliud eum docere ponunt haec verba M. Senecae. Rhetoris, Hoc autem genus materiae, quo nos exercemur , adeo novum eis , ut nomen

quoque novum sit. Controversias nos dieiamus. Cicero caussas vocabat. At sane laxo nimis vocabulo controversia Vocatur,cum

θεαπις quoque sit Controversa, h.e. quaestio. Graeca vox magis apposita est quia OA-hMς dicitur, quod ponatur xlam τώ θεαν, velut species stib genere.Illud interim haut praetereundum,interdum Latinos ita precIe controversiae usbs esse vocabulo; ut iis si non

77쪽

' non quamlibet notaret hipothesim, sed

eam tantum, quae generis esset juridicialis. Nam, ut ex Marco Seneca, aliisque cognoscimus, declamationes eas , quae consilia imitarentur, suaserias vocabant 3 at quae judiciorum imaginem praebebant, controversias nominabant.

Porro γας, ut scribit Cicero I. de Orat. quaerit sine designatione' personarum ,

remporum, ac locorum: ubi designationis nomine quid intelligatur. , cuivis conspi- . Cuum Videtur. Et tamen vir doctissimus, Leonardus Malaspina, hic mire muginatur. Nam putat designationis Vocem a Tullio accipi pro distributione, qua suus cuiq; tribuitur locus ; quomodo idem Tullius lib. IV. ad Atticum epist. IV. futurum scribit, ut Atticus offendat mirificam designationem librorum bibliothecae: ubi designatio, ut Malaspina scribit, in distributio, qua sum cuique libro certus propri s locus assignatu uit, ac designatus. Atqui I de Orati

longe aliter defignationis Vox ushrpatur. Omnino enim Tullii sentetia est; quaerere generatim,& absque ullius factum aut rem circumstantis limitatione. Non defuere autem, qui in controversiam Vocarent, an Orator quoque circa thesin versetur. Verum

78쪽

ΑC CONSTITUTIONE. 67Verum de eo agere Oratorem, tam clarum

est, suam silis radii esse olim, cum sudum t Plaurus in Plent T. Sane Pheo integraS etiam Aa. orationes de thesi egisse assirmat, uti illam Lysiae, sive alterius cuiusdam dubitatum enim de autore, addit 2 qua quaerebatur, 'Vtrum mulierem per vim ductam retinere oporteat munera sibi tradita . In si gulis etiam orationibus generale aliquod quaestionis caput invenitur; quale idem esse ait apud Demosthenem contra Onetorem

de Num quaestionibus fidem habere

Sporteat . . Item apud AEschinem contra Timarchum, An rumorum aliqua sit veritas,aliaque alibi.Interea minime existimandum,Thesin apud populu, Philosephorum

more, tractandam Oratori. Nam in hoc quoque genere vitanda omnia admirabilia sive inopinata; non quia uon multa sint - , ut dicebat Cle- Praeter uanthes; Verum quoniam subtilitates non 'admittuntur a judicibus , ut inquit Mar--μ tianus: ideoque Catonis quoque oratio saepe improbata ; quamvis Tullius in P radoxis icribat, eum ita tractare selitum, quae non probarentur in Vulgus , ut eo dicente , probabilia quoque populo Viderentur,

E ij Thesium

79쪽

' Exempla

vero eius exercitationis,

quae in thesibiis sive PIG- positis fit, petere est ex Ar istotele, & Τheophrasto. Multi enim sunt horum libri, qui inseribuntur de thesbus sive propositis. - lib. s. p.

DE RHETORICES NATURA

Thesium multa exempla colligere liceto Philosephicis scriptis. Olim vero etiam exstabant Aristotelis, & Theophrasti libri integri, qpi Thesium titulo inscribebantur. Docuit id nos hic Theonis locus in pro- gymnasmatis , - των θε-

σεων ἄλγωφομενα. Et haec de Thesi. Hypothesis, quod alterum civilis quae

stionis genus erat, quaerit cum limitatione, qu8s Cicero attributa personarum ac rerum , Cornificius lib. I v. ad Herennium res circumstantes, Fabius adjun- .cta &accidentia, idem Fabius,&Gellius, circunstaruias nominarunt. Imo nec ante hos circunstantiae vocem, licet in re alia, reformidavit Seneca lib. II. nai. quaest. cap. VII. Et nova sane ea vox, at apposite a que ἀναλογως fidia . Nam ut a Constans est constantia, a praestans praestantia, ita a circumstans crit circumstantia. ' . Circunstantias dividimus in persenam, quae maxime quaestionem restringit, & quatuor haec; locum,tempuS, Caussam,mΟ- dum. Quas quinque solum ΠΟ- . minat Theo, cum sic scribit: ύδεν αΜο

80쪽

mnow wν οιπαρεμφατον f. Vulgo sex faciunt circumstantias, quas versiculo hoc haut ali dita suere complexi: quid, ubi, quibus au- quod 'ne uexiliis, cur, quomodo,quando. Sed hi Confun- ' 'hEqu. i. dunt rem, Cuius circumshantiae afferri de- . . .. I bent, cum rebus eam Circumstantibus.

Nempe stricte proprieque circumstantiae vocabulum accipit Scaliger. Nos antiquorum Rhetorum exemplo latius ustirpamus, ut comprehendat ea omnia, quibus quaestio generalis finiri ac limitari solet. Porro circa hypothesin maximo proprie Versatur Orator. ocirca qui materiam Rhetoricae statuunt quaestionem finitam, seu tria illa caussarum genera principale tantummodo sub lectum assignant: at non quatum ; quod, ut diximus, est omnis quaestio, vel loquendo ἀκροβε ροὰς ', omnis i ςcuratius res in consultationem VenienS, qua per illa deri potest. Res enim considerata est το iam ν , dc magis proprie τη- P:α. At modus considerandi est, qua πιθανον, pςriuadibi' quo formali, ut loquuntur, subicctum RhCtoricae praecipue, tum a Dialecticae, tum a

Politicae subjecto distinguitur. Nam Dia- E iij lectica

SEARCH

MENU NAVIGATION