Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

Solvenda occurrit dissicultas omnibus obvia, quae sic proponitur. Deus liber est : atqui liber esse non potest , iimulque immutabilis. Is enim non est immutabilis qui potest carere acta intrinseco r atqui si Deus liber sit, potest

actu intrinseco carere, nempe volitione

mundi creandi, multisque aliis modificationibus ex libertatis exercitio sequer tibus. Ergo Deus non potest fimul liberesse atque immutabilis. Quae dissicultas ut solvatur , varia excogitata sunt systemata, de quibus seorsim dicendum est. Sententia Thomisamm. Hoe maximε principio nititur Thomictarum opinio. Deus, inquiunt, actus est purissimus potentialitatis cujustibet e pers. De Deo enim quemadmodum de creaturis ratiocinandum non est. Nam in creaturis facultas actu prior est et verum in Deo facultas sine adtia nulla est. Et nim facultatem complet actus , eamque

idcircb perficit. Nihil autem in Deo ut-poth infinith perfecto esse potest , quod perfici queat, vel indigeat. Quarε nulla est in Deo facultas, sed Deus totus est actus,& quidem unicus ac simplicissimus;

112쪽

NATU RA L I M 93 qui actus modo cognitio est, modb amor

necessarius quo Deus seipse diligi e , modo volitio creandi mundi; prout actus ille varia respicit objecta. l . Quapropter , inquiunt , volitio qua

Deus mundum efficit, necestaria est quoaδemticat .cum sit ipse Deus 8, vel, ut lo-Quitur Meracius , cum volitio haec idem. ut actus, ac amor quo Deus seipse diligit, qui certe quoad entitatem necessariui est. Idem actus liber est quoad terminationem & connotationem ; quia potest ad mundum terminari, atque ad eumdem habere relationem vel non habere. Iraque sic propositam difficultatem sol-Vunt, & minorem propositionem distinguunt,

Si Deus libet sit, potest carere volitione mundi creandi quoad terminationem &Connotationem spectata. Concedunt. Quoad entitatem sumpta, negant minorem propositiooem & consequentiam. Volitio mundi creandi quoad entitatem spectata est ipse Deus, vel saltem idem est actus ac amor, quo Deus seipse diligit; quo certe Deus carere non potest. Volitio eadem quoad terminationem sumpta est idem actus quatenus ad mundum termin intur ipsumque respicit & connotat. Atqui licEt actus ille possit ad mundum terminati ipsumque respicere, vel nou i Ox e

113쪽

ει THEOLOGIA positivum nihil Deo intrinsecum deperire potest. Ergo &c. PROPOSITIO. Admittenda non es Thomisaram sententia. Probatur iv. Thomistarum sententia supponit nullam esse in Deo facultatem ζDeumque actum esse simplicissimum ratqui illud absurdum est; tum quia non eo test esse actus , quin sit facultas ex qua

oriuntur actus : tum quia Deus potest innumeros mundos ossicere, quos non

inicit. Ergo est in Deo facultas. 2'. Supponit aetiim quo Deus se ipse diligit , & actum quo res contingentes liberε essicit , unicum esse eumdemque actum. Atqui non solum id gratis suppo-ia itur, sed etiam falsum est. Tum quia actus quo Deus se ipse diligit, necessarius est e, actus vero quo res extra se essicit , liber est & contingens. Tum quia amisquo se diligit, est actus propensionis &complacentiae; actus vero quo res contingentes essicit, est actus imperii & potentiae. Atqui ejusmodi actus omnino diversi sunt. Non solum enim diversimode concipiuntur, sed etiam ejusdem generis actus in . nobis existentes diversmode nos afficiunt. Nam quisque experituralia ratione assici per actum quo se

114쪽

Et vero probant Thomistae . actumulum unicum ex eo necessariun esse qκoadentitatem , quod contineat actum quo

Deus seipse diligit veri simili jure

probaretur actum eumdem co ringenteni esse quoad entiralem o'quod compse tatur actum quo Deus res extra se positas efficit ι qui certe contingens est. Ergo nul

lo nituntur fundamento.' - . l

. 139. Si Deus imunduin innon essedisser, vel actus Dei anteus ab eo diversiis fui set, qui nune in Deo existit, vel non diversus. Neutrum dicere possunt Thoinintae : non primum; in principiis enim Tho. mistarum Deus esset mutationi obnoxiussi posset habere aliquid intrinsecum , ab eo quod habet, diversum. Non secuniadum stactus Onim quo mundus meitur debet esse diversus ab eo quo nihil fit.

Tandem l quid sit aruis ' Dei quatenus terminatish λ spe statur' quo Deus carere potest ι id nemo 'intelligit, nec a'Tho- mistis explicari potest. Est ne vera moduficatio Deo intrinseca 3 Ergo Deus carere posseti modiscationb: intrinsecae , quod negant Thomis . Est ne terminus' illius

115쪽

Τ Η E lo h o si xactus, scilices mundusiὶ Ergo exercitium libertatis divinae Deo , extrinsecum est. Quid absurdius fingi potesti Est ne inera relatio ad mundum λ Uerum mera relatio nulla essicientia donatur. Praetere1 indenam factum fuisset, ut actus ille unicus relationem ad mundum praesentem , potius quam ad alium vel nullum haberet. Verbo dicam: Philosophum nihil de decet magis , nihiIque toti Philosophiae contemptum parit majorem, quam cum ejusmocii sententiae proferuntur quae tota sunt in verbis quibusdam barbaris a n mine intellectis. Ignorantiam suam in genue fateri satius esset. Sememtia Scotistarum.

Duplicis generis actus distinguendi sunt, alii perfectivi, alii non persectivi. Actus perfectivus ille est quem habere

quam nou habere melitis est. Talis est actus amoris quo Deus se diligit. Actus nota perfectivus est ille quem habere qu mnon habere melius non est. Volitio mundi creandi, inquiunt Scotistae , Dei perfectiva non est: cum non sit Deo melius eam habere quam non habere r Deus enim nique minus perfectus vel beatus fuisset . etiamsi mundum non creavisset, ideoque nulla in Deo extitisset volitio mundi

116쪽

NATURALI s. sy

Praeponenda videtur Scotisarum opinio. . . Probatur. Illa sententia praeponenda Videtur, quae genuinam Deo libertatem sic adscribit, ut indε ratione perfectioinrium Deus mutari non queat : atqui I sententia Scotistarum genuinam Deo libertatcm adscribit: nam ex omnibus Philosophis vera libertas est potentia agendi vel non agendi pro nutu et atqui in sententia Scotistarum ejusmodi potentia Deo Competit: potest enim Deus velle mundi existentiam, vel eamdem non velle; potest ad aliquid extra se agendum sese determinare , vel non determinare. Verbo dicam , decretum de condendo mundo potest in Deo esse vel non esse. Ergo I . genuina Deo libertas adscribitur. ,1 . Nec inde ratione perfectionum mutari potest Deus. Ex eo enim quod Deus habere possit vel non habere volitionem mundi creatricem, non sequitur eum ratione perfectionum mutari posse ;si ejusmodi volitio Dei perfectiva noni siti atqui eiusmodi volitio Deum non perficit ; id enim solum perficit, quod

mbere quam non habere melius est et at-vii Deo melius non est habere quam vion habere volitionem mundi creatricem. Tona. II. E

117쪽

Deus enim non minus perfectus vel be tus extitisset, etiamsi ad mundum efficiendum non se determinasset, ut omniabus perspicuum est. Ergo ejusmodi volitio Deum non perficit. Proindeque &c. Obj. Posita Scotistarum sementia. essent in Deo actus contingentes : atqui in Deo esse non possunt actus contingCntes. Ergo &c. Nego minorem. Deus enim reipsa liber est. Atqui libertas exerceri non p test nisi per actum contingentem. Ergo.

Instabis. Non magis esse possunt actus

contingentes in ente necessario, quam actus necessarii in ente contingente : atqui actus necessarii in ente contingente non possunt existere. Ergo &c.. Ν. maj.-paritatem. Ratio discriminis est, quod actus necessarius subjectum necessarium exigat. Nam actus necessarius ille est qui non potest non existere : atquis subjectum esset contingens, actus potaset non existere t cum enim actus in subjecto existat, si ῶeri possit ut non sit subjectum , certe fieri poterit ut actus in eo non existat. Contra vero actus contingens subjectum necessarium non postulat; cum exigat. dumtaxat in subjecto existere ,

quodcumque libid 4t. Ergo &c. i. .. instabis, est impersectio

118쪽

vATURA M . -ssatqui nulla in Deo esse potest imperfectio. Ergo actus contingens in Deo psse

Dist. maj. Contingentia ratione sub tecti est imperfectio , conc. maj. Ratione quarumdam modificationum , nego maj, Equidem contingentia ratione subjecti est imperfectio. Cum entin subjectum contingens alterius operatione indigeat, ut efficiatur; hoc ipso dependens est atquς imperfectum. Verum contingentia in modificationibus quibusdam, scilicet liberis non est imperiectio. Quod enim consec-xarium est maximae perfectionis , illud imperfectio esse non potest. Atqui contingentia in modificationibus quibusdam consectarium est libertatis , quae perfectio maxima iure dicitur. Ergo Scc.

Obj. 29. Qui potest aliqua perfectione

carere, is mutationi obnoxius est. Atqvi in sententia Scotistarum Deus potest aliqua perfectione carere potest enim ha here vel non habere volitionem mundi Creatricem , qua perficitur. Ergo Scc. Nego minorem. Eam enim volitionem habere quam non habere Deo melius non est. Ergo illa volitione Deus non perficitur. Instabis. Actus summae virtutis atque essicientiae certe perfectio est mixima.

Atqui volitio mundi creatrix est actus

119쪽

summae virtutis atque escientiae. Ergo perfectio est maxima. Dist. maj. Αctus summae. virtutis est

perfectio in se; c. maj. Est perfectio relativh ad Deum, seu Dei Perintva ; nego

maj. Volitio mundi creatrix , cum sit actus summae virtutis, in se quidem perfectio est ; non vero relative ad Deum.

Nihil enὶm est alicujus entis perfectqvum, nisi quod habere quim non habere enti melius est. Atqui quamv1s haec volitio in se perfecta sit, Deo tamεn indifferens est, nee ipsi melius illam habere quam non habere, ut ex dictis patet. Ergo dcc. Instabis. Actus ille facultatem divinam seu potentiam agendi vel non agendi comitet. Ergo illam perficit. Proindεque Dei

perfectiva est. E

' N. conseq. Ut enim potentiae complementum sit perfectivum , debet esse me-uius ipsum quam non ipsum. Atqui actus ille Deo melior non est, quam non actus. Ergo &E. Instabis. Illa volitio perfectiva est, quae Deum eximit ab imperfectione. Quod enirn 'imperfectionem removet, hoc ipso essi cir ut ens perfectius sit quam fuisset non sublata imperfectione. Atqui volitio illa Deum ab imperfectione eximit. Eten1m suspensio atque indeterminatio in Deo

esset impersectio. Atqui volitio illa sus-

120쪽

pensonem tollit atque inde terminati irem. Est enim actus ille ipsa Dei dete minatio. Ergo &c. Nego min. ad cujus probatimem dissimaj Suspenso di indeterminatio esset imperfectis in Deo , quatenus ignorantiam includeret vel agendi impotentiam 3

Conc. maj. Inde terminatio esset imperfectio praecise quatenus est non actus, D. maj. Si Deus suspensus maneret atque i determinatus , id imperfectionem in Deci argueret , quia suspensio esse non potest atque indeterminario , nisi propter ina vertentiam, vel ignorantiam aur impo-χentiam. Verum his omnibus exclusis imis 'perfectionibus , si spectaretur indueterminatio dumtaxat quatenus est non actus circa res extra Deum positas ; sane sub ea ratione OIa nullam in Deo imperia tionem argueret. Iam vero decretum seu volitio mundi creatrix suspensionem a que indeterminationem non tollit, nec impedit , nifi quatenus indeterminatio pro non actu sum inu. Nullam enIm volitio mundi creatrix Deo confert cognitio isnem , vel potentiam ad agendum, sed iIIas supponici Ergo per volitionem mundi creatricem solam & in se praecia sumptam, Deus ab imperfectione non eximiis

rur. Quapropthr volitio haec Dei perfectiva non est.

SEARCH

MENU NAVIGATION