Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

io 1 THEOLO. A Ad praesentem obiectionem nobilas mudam Philosophi aliam afferunt responit

nem quae nobis ex eo. maxime probatur,

quod importunis cavillationibus aditum Praecludat. En argumentum. Mutarlyni obnoxius est, qui potest intrinseca perfectione carere : atqui in seintentia Seotistarum Deus potest intrinseca perfectione

carere; potest enim non habere volitionem mundi creatricem, quae vera persec-

tio est Deo intrinseca. Ergo &c. Distinguunt. volitio mundi creatrix est vera Dei perfectio non magis perre riva, quam non volitio ; concedunt Margis perfectiva quam non volitio , negant. Equidem , inquiunt, Deus mutationi obnoxius esset; si posset carere modificatione quadam intrinseca , quae magis eum perficeret quam opposita. , vel eiusdem privatio. Tunc enim modo magis, modo minus persectus existeret: quod certe vera est mutatio ratione perfectionum. Ne tum si modificatio illa Deum non. magis perficiat , quam eiusdem privatios noti mutatur Deus etiamsi tali perfectione careat: vel si qua sit mutatio, haec naturae

Dei non rePugnat. Quod enim non Impedit quominus natura Dei sit semper .infinite perfecta, id naturae divinae non adeversatur Atqui ejusmodi mutatio non impedit quominus natura divina

122쪽

volitio mundi creatrix non magIs Deum perficie, quim non volitio, ut jam di

Obj. 3 . Mutatur ratione perfecti num qui perfectiones novas acquirit, V reres amittit. Atqui sic est Deus in se tentii Scotistarum. Nam cognitio quaeliabet genuina est persessio Dei perfectiva; eum imperfectioni reali scilicEt ignora

Fiae opponatur. Atqui novas cognitiones acquirit Deus, veteresque amittit. Nam quotidie existunt novi hominum animi antea non existentes, novae actiones, nova. naturae phoenomena ; quae certis Deus cogis noscit existentia : atqui cognitiones qui hus haec omnia cognoscuntur existentia , novae sunt nec antea habitae. Si enim Deus haec ab aeterno cognovisset existentia , errasset profecto, cum ab aeterno nota extiterint. Ergo Deus novas cognitiones acquirit. Veteres etiam amittit: nam regcontingentes modo futurae sunt , mod, Praesentes, modo praeteritae. Atqui cognitio rei futurae pellitur cognitione hei existen ris ri cognitiol verb rei existentissognitione rei praeteritae trudituri Ergo

vereres coenitiones Deus amittit.

Nego ultimam' minorem. Deus enim ab aeterno cognoverat haec omnia in tali

instanti eventura. Atqui eadem hac cognia

123쪽

tione Deus cognoscit res contingentes ullexistentes, cum existunt, ut praeteritas ,

clim existere desierunt; cujus ad intelligentiam supponatur Astronomus qui certo praevideat futuram certa quadam die de hora Lunae eclypsim, quae per horam integram duratura st. Sane per eamde in Iranc cognitionem Astronomns cognoscit praesentem esse Lunae eclypsim, cum adest hora, eamque desiisse , cum hora praetexita est et quod omnibus apertum est &obvium. Ergo simili ratione Deus res

cognoscit praesentes, cum existunt, prae-xeritas , cum praeterierunt , per eamdem cognitionem qua eas in tali instanti futuras certis praeviderat. Instabis. Res praeteritae & futurae sunt res non existentes; res praesentes sunt res existentes: Res autem existentes & non

existentes diversa sunt objecta. Atqui pro diversis objectis cognitiones diversae sunt.

Ergo per eamdem cognitionem Deus non potest res cognoscere ut futuras, ut pra sentes, ut praeteritas. Dist. maj. Res futurae sunt res non exis, tentes in quodam instanti, conc. maj. In omni instanti , n. maj. & concessa min. dist. consequens. Per eamdem cognitionem non potest Deus cognoscere res ut

futuras , praesentes, & prieteritas, si non arepraesententur ut in tali instanti exis-

124쪽

NATURALIM IOStentes ; cone. conseq. Si repraesententur ut in tali instanti existe'tes , in Conseq. Solutio patet ex comparatione Astronomi jam adducta. Res enim quae futurae innotescunt, non cognoscuntur praecise tanquam non existentes sed potius exhibentur ut in tali instanti existentes. E go &c.

Aptari etiam potest responsio secunda ruae ad praecedentem objectionem diluemam allata fuit

In praeseritem quolionem adnotationes.

Quae Philosophos omnes angit praesens quaestio , in ea nulIum vel exiguum essed negotium , si quae non satis explorata sunt. multaque ratione firma probari possunt,

non suppoverentur certis immRevelatione quidem & rationis luminaeonstat Deum esse immutabilem I'. ratione existentiae , ER. ratione consilii, 3'.

ratione persectionum a qualiber hypothesi independentium , quas habuisset, etiamsi res nullas contingentes effecisset. Aliud nihil probatur , aliud nihil exigit summa atque infinita naturae divinae per fectio; eoque sensu intel ligenda est Scriptura sacra, cum dicit nullam in Deo esse vicissitudinis obumbrationem. Quidam t. men eumdem Scripturae textum pessimh it, telIigentessic vel umbram mutat ioni Deo

125쪽

Ios T M E o L o G I Aremovendam elle volueru- , ut tanquam pro religione disputantes asseruerint ni

hil Deo intrinsecum esse, quod possit nota esse, nihil quod possit Deo advenire, vadesinere. Quare praecepti Apostolici. immemores, rationalest obsequium Mesrum sub religionis obtentu maximum religioni damnum ex hoc inferunt, ciuod eam cum ratione pugnantem, quoad possunt, exhibeant. Ego vero religioni sive naturali, sive revelatae, quod profiteor , addictissimus eum arbitror spernendum esse , qui caer ros omnes aut horitati suae subjicere vult ingeniumque suum aliis, non sollim ut judicii normam, sed etiam ut ipsum revelationis sensum proponere. QuaproptErcum probaverim Deum triplici jam csicta

immutabilitate pneditiam esse , caetera cuiuscumque judicio permittenda esse extia limo, eumque improbandum non esse , qui divinae libertatis jura defendens aperte dicit Deum mutari posse quoad modificationes quasdam liberas , vel quae ex libertatis exercitio sequvnrur. Ac I '. quidem quod atrinet ad volitiones Dei liberas , non Video qua ratione evinceretur Deum nullatenus mutari posse. ,

Nam sint decreta quibus Deus voluit exitum Israelis ex Agypto , transitum maris Iubri, caeteraque jam praeterita. Atqui

126쪽

NATURALI s. so ejusmodi volitiones nunc in Deo non erisqtunt, nec existere possunt, tum quia iuu-riles essent ; tum quia, cum praeteridum

dire non queat, fieri non potest *t Iia raelitae iidem nunc prima vice ex AEgyptoogrediantur, mare rubrum transeant, &

Ergo Deum id velle ridiculum esset. ia . Quod spectat ad cognitiones rerum contingentium, sive futurarum , εια pr sentium, sive praeteritarum, ejus generis cognitiones absoluth in Deo necessariae non sunt l, eas enim Deus non habuisset ἡsi nihil creavisset , cur errare non possita J1m vero ex eo quod ros futurae, prae I sentes, & praeteritae irmul. esse non pota sunt, atque existentia pellat futuritio

nem, sicut & praeteritio existentiam ; sic cognitiones quibus res illae exhibentus non possvnr limul in Deo existere , sed una aliam trudit. Quaris cognitio, qua

res praesentes . cosnoscuntur existentes, successit cognitioni qua res illae repraesen tabantur futurae. Ideoque cognitiones quaedam , non absolutε in Deo necessariae, Mquae libertatis certum quoddam exerci rium supponunt , aliae evanescunt , aliae

de novo adveniunt. Γ,

Sed dicet forsitan aliouis. Cosnitia rerum futurarum est perfectio Dei per fectiva. Ergo si Deus eam amittat, per

sectionem amittit perfectivam , ideo gna

127쪽

gos T M E o h o x necessarib non est infinite perfectus. Reponetur cognitionem rerum futur xum esse perfectionem, cum res sunt futurae ; desinere verb perfectionem esse , cum res desinunt esse futurae. Nam si tum perseveraret, imperfectio esset, cum Deus an errore verseretur sibi rem futuram repraesen dans , quae futura non essero Prataeterea cognitioni illi succesi1t aItera aequalites perfectiva, & cum illa incom. patibilis , scilicet cognitio ejusdem rei

tanquam existentis. Deus igitur non minus perfectus est, quam antea. Porro Dei

immutabilitas, ejusque infinita persectio aliud nihil postulat, nisi ut Deus a statu

magis minusve perfecto ad alium minus, magisve perfectum non transeat, se permque habeat persectiones omnes, quae rei'sa perfectiones sunt. Ergo &C. t Eadem erit responso, si dicatur novas Deo perfectiones advenire , cum rerum existentium cognitiones comparat. Objicies. Plialosophi omnes hoc utuntur argumento ut probent materiam non

esse necessariam. i . ' .

. Materiae modificationes mutantur e atqui non mutarentur, si materia necessarib existeret: si en1m materia necessario exicreret, quamdam a seipsa modificationem

Riberet, quae proindε tam necessaria e set, quam ipsa materia. Ergo cum nulla

128쪽

su materiae modificatio ipsi necessaria,

sequitur materiam non eue ens necessi rium.

Porro argumentum illud nullum esset, si ratione modificationum quarumdam Deus mutari posset. Nam Deus est en necessarium quamvis ratione modificatio ' num mutari possit. Ergo simili de causa materia potest necessario existere, quam vis ejus modifieationes mutentur.

N. conseq & paritarem. Valet sempet praedicta probatio. Cum enὶm materiae Iners sit passiva, ideoque nullam sibi dare possit modificationem si necessari, existeret, quamdam a seipsa modificati nem haberet , quae proinde necessaria ecfer , nec mutari posset. At Deus libertate poller, qua modificationes quasdam sibi.

dare potest; nec libertas existentiae necessariae adversatur. Ergo etiamsi necessario existat , quaedam tamen modificationes possunt in Deo esse vel non esse. Itaque ex mutatione modificationum non probatur materiam non esse ens necessarium , nisi quia activa non est nec libera. Risu namque exciperetur, qui Pr bare contenderet Deum necessarib non existere, ex eo quod modificationes quasi ,

dam liberas modo habere possit, modo

non habere. '.

129쪽

II, THEOLOGIAM Deus teneatur ad mundum omnium

perfectissimum aciendum λ

Ex dictis constat Deum omnino liberum esse ad mundum essiciendum, vel non essiciendum: quod libenter fatentur Mallebranchius & Leibnitatus. Uerum uterque contendit Deum teneri , ex hypoteri quod mundum creet, omnium Op

rimum & ex possibilibus perfectissimum

essicere. Haec autem excogitata sunt systemata , tum ut objectiones Manichaeo rum adversus perfectiones divinas propositae unica iesponsione solvantur ; Edmut Dei providentia ab impiorum homi num querelis absolvatur. Nam, inquiunt, etsi in orbe universo mala plurima reperiantur, tamen mundus a pectabilis autero perfectior est in quo mala nulla ce nerentur. Potuit ergo Deus summe per

fectus : θc providus mundum praesentem

essicere. . . .

verum cum diversa sint utriusque sys. rematis principia, ideo de illis seorsim

Mallebranchii Ioestima. Cum Deus, inquit Mallebranchius ex seipso in finire perfectus sit & beatus, nihil ante decretum de condendo quoliabet mundo reperiri potest , quod Deum

130쪽

ad serenda ejusmodi decreta determinare valeat. Ex quo manifestε sequitur mundum a Deo non fuisse necessar1o creatum.

Verum si Deus extra se quidpiam effia Cere Velit, agere non potest nisi proptEt gloriam stam. Nam voluntas Dei aliud nihil est , nisi amor quo perfectiones suas

necessario diligit. Deus autem agere. non

potest, nisi secundum id quod ipse est .

nisi amore quo perfectiones suas prosequitur. QuaproptEr opus Deo nullum emanare potest, quod attributoruiti quibus ipse gloriatur , caracterem non prae se ferat, quodque ea de causa Deo non fit honorificum. Atqui hic est sensus qub Deus propter gloriam suam operatur. Cum enim Deus se necessario diligat, gloriam suam invenit, atque eo in opere sibi stoma placet, quod ratione quadam excellein e sitas dotes exprimit. Cum autem Deus sibi ipse sufficiat, ejus generis gloria non potest Deum invincibilitht ad agendum determinare . nec , ut opinor, esse sum ciens agendi motivum , nisi Deus illud inveniat , quo valeat opus suum essicere ratione quadam divinum , atque actionIsiae quae divina est aequivalens. Mundustenim quantumvis magnus supponatur &'eerfectus , dum finitus erit, actione Dei cujus pretium infinitum est, indignus sem per judieabitur. - θαι

SEARCH

MENU NAVIGATION