Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

-72 ΤΗΕ oro si Aiuccessionem. Quid autem in hac optanionum diversitate sentiendum sit adeo

multis obscurum videtur atque arduum ,

ut in hac inexplicabili quaestione hominum ratio explorarum nihil habere possita Ego verb existimo vix aliam in tota passim Philosophia quaestionem reperiri posse faciliorem , dummodo semper animo

fixum illud teneatur durationem quam libet realem, adeoque aeternitatem Dei aliud nihil esse nisi existentiae perseverantiam; atque deponatur commune praejudicium quo durationem generatim sumptam ridicula mentis fictione imaginamur esse quoddam ens cujus natura sit fluxus perpetuus, praetereaque nihil. Proinde quasi ens, quod neque substantia sit, nec accidens; neque spiritus, nec materia , quod ubique simul & nullibi existat,

foetus non esset mentis pastae chimaris. Itaque sit.

AEtema Dei duratis non est successiva. Demonstratur. Cum duratio quaelibet realis sit perseverantia in existentia, d ratio Dei successiva esse non potest, nisi ex multis existentiis sibi succedentibus constetur. Aliae enim non possitnt esse durationis partes & elementa nisi multae existentiae.

82쪽

existentiae. Atqui aeterna duratio Dei non conflatur ex multis existentiis sibi succedentibus. Deus enim unicam habet naturae suae existentiam , quae cum necessaria sit, semper eadem necessario perseverat. Ergo &C.

1'. Duratio Dei non potest esse successiva, nisi vel essentia simul & existentia, sicque Deus totus sibi ipse succedat, vel essentia Dei perseveret eadem, existentia

vero existentiae succedat. Utrumque ab surdum est. Primum quidem, ut patet. Ineptus en1m esset qui serio animo contenderet Deum esse ante, & post seipsum, Deum sibi succedere. Secundum non minus ridiculum est. Nam contradictorium est dicere essentiam Dei semper eamdem perseverare certe extra nihilum positam,& tamen existentiam existentiae succedere.

Id praeterea supponeret existentiam Dei esse attributum aliquod positivum essentiae Dei superadditum : quod absurdum esse iam demonstravi. Ergo &c.

3 . . Multa sequuntur absurda ex Scotistarum sententia. Nam formalitas quae

est existentia Dei pro instanti A& cui altera succedit formalitas similis in inta tanti B , haec , inquam , formalitas vel necessaria est, vel contingens. Si primum, ergo haec formalitas destrui non potest Mevanescere. Si secundum, ergo existentia

83쪽

τι THEOLOGIA Dei singulis instantibus est coytingens. EL. quo tandem sequeletur aliquid necessarium posse ex contingentibus conflari , nec probari ullatenus entia quae existunt non posse omnia esse facta & e nihilo deducta. Et vero vel formalitas quae Deo advenit in instanti B , ex seipsa & sine ulla

causa sit de non existente existens , Vel

Deus illam producit: neutrum dici potest. Non primum : res enis nulla potest ex seipsa & sine causa fieri de non exi tente existens. Quod adeo perspicuum

est, ut omnes ex eo demonstrent ex is tere ens quod sit creator. Non secundum rcum enim illa formalitas ipsa sit Dei existentia ; si Deus illam essiceret, se ipse educeret e nihilo pro instanti B, & sequentibus. Ergo &c. Consulto abstinui a vulgari sententiae Thomistarum enunciatione, qua dicitur aeternam Dei durationem totam esse simul ; quod omnium animos a sei, tentia nostia alienat , dc reluctantem ostendit imaginationem , quae vel invita durationem tanquam fluxum quemdam non inis, terruptum sibi semper fingit. Nec etiam accurata est ejusmodi enunciatio. Hae enim non obscure significatur multas esse in aeterna Dei duratione partes quae simuI

sint. Cum ea simul esse non dicantur, quae

84쪽

NATURALIS. 7ssunt unum dumtaxat, non multa. Si authm multae in duratione divina partes est

sent , sibi necessario succederent. Quare contradictorium videtur aeternam Dei durationem simul totam dicere ; quod prie terea locΗm dat objectionibus multis, quarum disti cultas omnis evanesceret, fivocibus aliis exprimerentur Obj. 1'. Infinita Dei duratio est sue cessiva. Nam , inquit Dago umerius, ad hoc sat 1s est quod duratio ut sic , id est senera sem sumpta, dicat in idea sua politionem partium durationis extra partes durationis , & ratio infiniti contrahens durationem ut sic non excludat a dura tione tit sc pluralitatem illarum par tium et atqui I v. positio . partium durationis extra partes durationis est in idea durationis ut sic. Nam cum duratio ut se sit quantitatis species, & quantitas sit amplitudo entis & copia, certe duratio ut sic dicit plures partes ; cumque haec species quantitatis differat ab extensione locali , in cuius idea reperitur positio partium permanentium extra parteS permanentes , debent partes durationis poni ex. ita se invicem successive. Ergo I'. duratio

tit sc est positio partium durationis extra partes durationis successive. . , i-Deindὸ vero ratio infiniti contrahens durationem ut Ac non excludit a dura-

85쪽

rs Tullo LocrA tione tit se pluralitatem illarum partium. Iisam differentia contrahens genus , non excludit a genere , quod est in ejus idea; v. gr. ratio circuli contrahens figuram. non excludit a ratione fisurae quod est iα idea figurae. Atqui ratio infiniti est differentia quaedam contrahens durationem ueste, ad hoc ut sit talis duratio , quae dinferat ab aliis duotionibus. Ergo &c. It

Dagoumerius.

N. min. Nam duratio seneraum sumpta, secundum omnes Philosophos, aliud nihil . est nisi existentiae continuatio et a qui existentiae continuatio non includit in idea sua partium exitii se positarum multitudinem. Nam partes illae essent i iidem existentiae r atqui existentiae continuatio non includit in idea sua multas existentias extrὶ se positas, sibique ea de

causa succedentes: nam existentiae continuatio potest conflari ex unica existentiα quae propter suam necessitatem sempεxe dem pςrseveret. Ergo &c. Quare dur lio generatim sumpta non est quantitas. Instabis. Quod potest esse majus vel minus, illud est quantitas. Atqui δuratio potest psse major vel minor : sic duratici Dei major est croaturarum duratione, sicentia contingentia alia allio magis minusve

' Dist, min, Durptio potest esse major

86쪽

vel minor per relationem ad alIquid existrinsecum 3 conc. min. Per multitudinem partium, & realem sui ipsius extensionem , n. min. & conseq. Duratio alicujus entis etiamsi multas durationis partes , id est existentias multas non contineat,

ideoque non sit quantitas , tamen dici potest altera duratione major , primo si ens

unum existat altero nondhm existente,

vel altero destructo ipsum in existentia sua perseveret , quibus comparationibus, inquit Suarea , non signincatur quantitas , vel extensio diversa durationis. sed diversa relatio ad oppositam existentiae Privationem : proindEque hoc sensu d Tatio major non est nisi per relationem ad aliquid extrinsecum 2'. Cum entium quorumdam duratio comparanda suscipitur, saepius contingit

ut mensuram quamdam communem au

triamus, quae tempus vulgo appellatur , ut motum solis, vel etiam ens aliquod omnino fictum, cujus naturam nobis exhibemus in fluxu non interrupto positam, quod tamen neque substantia dit nec accidens. Quo autem pluribus vel paucioriabus illius mensurae communis partibus enscorrespondet & coexistit eo magis vel minus quam alterum durare dicitur. Iim vero ut ens pluribus illis mensurae parribus correspondeat, non requiritur ut ejiis

87쪽

THEOLost Aduratio ex multis partibus, id est existentiis multis confletur ; sufficit unica ex ita tentia quae semper eadem perseVeret. EGgo & in hoc secundo casu duratio dici potest altera major per relationem ad aliquid extrinsecum , non vero per multitudinem partium , realemque sui ipsius extensionem. Quare duratio Dei non ideo quantitas est, quia altera duratione major dicitur. i. .. , Instabis. Illa duratio est successiva in qua sunt instantia priora & posteriora tat qui in duratione Dei reperiuntur in tantia priora & posteriora. Deus enim extitit ante mundum, existit cum mundo , & post mundum extiturus est. Ergo instantia priora & posteriora in duratione Dei reperiuntur. N. min. ad probationem dist. conseq. In duratione divina sunt instantia priora& posteriora per relationem ad aliquid extrinsecum , conc. conseq. Absolute, &cum duratio divina in se sola consideratur ; n. conseq. Si Deum & mundum comparemus cum duratione imaginaria quae

In mensuram communem durationis c

juslibet assumitur, tum percipimus Deum prius ejusmodi mensurae partibus corre Dpondisse quam mundum , ipsisque post mundum esse coextiturum. Ideoque per relationem ad illud extrinsecum fingimus

88쪽

N A T d Oi Is . χ' in Deo instantia priora & postes lora. Verum si duratio divina absolute de in se sola consideretur, nihil concipimus ipsi intrinsecum quod prius sit vel posterius.

Ad hoc enim requireretur, ut essent exintentiae Dei aliae aliis priores & posteriores. Atqui multae esse non possunt exis-etentiae Dei aliae aliis posteriores; cum existentia Dei utpote necessaria semper eadem perseveret , cum insuper existen- a Dei non sit aliquid positivum ejus essentiae superadditum. Ergo &c. Instabis. Atqui datur instans prius &posterius etiam durationi divinae intrinsecum , scilicet instans quo Deus tulit

decretum de condendo mundo, de intatans quo mundum creavit, sunt instantia diversa certe durationi divinae intrinseca, curri anth mundum conditum alia nulla

esset duratio nisi divina. Nam si Deus

tulerit decretum de condendo mundo, his verbis expressum, volo ut mundus exis,lat pro tali momento ; instans quo detretum illud tulit, Scinstans quo mundum e nihilo eduxit, sunt momenta diversa durationi divinae intrinseca. Atqui

Deus tulit decretum de condendo mundo his verbis expressum, volo ut mundus

existat pro tali momento. Vel enim sic expressum fuit illud decretum , vel his verbis , volo ut mundus ex illat. Atqui

89쪽

go Tullo hos Anon dixit Deus simpliciter, volo ut muri dus existat: si enim res ita se haberet , mundus statὶm & ab aeterno extitisset. EGgo decretum de condendo mundo his verbis expressum fuit, volo ut mundus exi stat pro tali momento. Proindeque

. sub mptum, ad cujus probationem n. maj. Ut enim animadvertit Baylus ad istam objectionem respondens , Deus Vudit possibilem ab aeterno durationem suc-

.cessivam ex entibus contingentibus sibi siccedentibus compositam, quae initio de fine carerer. Atque id sufficit, ut de cretum de condendo mundo tulerit his verbis expressum, volo sit mundus extiarat pro tali momento illius nempe duris etionis successivae extra Deum possibilis , non vero pro tali momento durationis dlavinae. Ergo &c.

Dices. Si aeterna Dei duratio instantia multa non complecteretur , ipsa esset tota simul , esset unicum instans. Quo certe absurdius nihil excogitari potest.

Resp. IV. Jam observatum est aeternam Dei durationem non accurate dici totam fmul, etiamsi successiva non sit. 2'. Dicenda etiam non est unicum instans r, quip- apud omnes receptum est , ut instantis

nomen significet aliquid aded fugax , ut

90쪽

Jam effugerit, cum illud apprehendere Conaris. . 3'. Si instantis unius nomine intelligitur unica existentia, quod ex dictis intelligendum est; Dist. ans. Alterna Dei duratio emet uni-

cum instans , semper idem permanens;

Conc. ans. 2Eterna Dei duratio esset uniacum instans fugax , m ans. Instans unicum est existentia unica. Atqui Deus aerernum durat, per unicam existentiam ', quae serm per eadem permanet , utpote quae necessaria sit. Quod nedum ridieulum sit; imo absurdum esset infinitas in Deo fugaces existentias fingere. Ergo ε c. l 'Obj. 3 Q. Mundus non est aeternus : a qui & mundus, & quilibet homo aeternus esset, si' aeterna Dei duratio eme indivisibilis & partiviri expers. Nam illuA est aeternum quod se remitati toti respo det. Atqui'& mundus , & quilibet homo toti responderet aeternitati, si aeterna Dei. duratio esset indivisibilis & partium expers. Ut enim mundus non toti aeternitati responderet, requireretur ut in ea partes etant quibus coexisteret,& alia ' quibus non coexisteret. Ergo &c. PRespondeo difficultatem illam totam esse in verbis, in re vero nullam : quod, ostendere facile est, si verborum loco res ipsae substituantur. Nam eo sensu aeterna

SEARCH

MENU NAVIGATION