Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

i31 THEOLOGIA.

tellus ex. gr. peritissimus se ipse improba tet, si contra regulas artis suae peccaret, si domum privatam , vel templum, Vel Regis palatium, vel Magistratuum curiam non eXtrueret relative ad aedifieiorum illorum fines valde diversos perfectissima. At industriam suam non argueret ex eo quod aedificium omnium absolute perfecti stimum non extrueret. Quod profecto cum per se ipsum evidens sit, ex eo maxime patet, quod alioquin dicendum esset artificem eo pauciora facere posse ope ra, quo persectior existeret. Atqui si artifex teneretur Opus omnium absolute perinsectissimum facere , ex eo sequeretuL artificem eo pauciora facere posse opera ,

quo majori perseistione atque industria polleret, itaui unicum opus evicere posset, si omnium perfectissimus esset. Ergo opifex perfectissimus tenetur dumtaxat, ut se ipse non improbet opus essicere perfectissimum relativh ad nnem ad quem

destinat . . . E

Jamvero innumerabiles mundi possibiles sunt relative ad finem ad quos Deus illos

destinare potest, relative ad effectus a Deo intentos perfectissimi. Ergo &C. , . Etverbideo se ipse improbaret artifex, quia cum amore industriae suae agit, eam, quanta est exercere vult & experiri. Atq.: Deus industriam suam quanta est exercere

152쪽

NATURALI s. I 39

non vult dc experiri , alioquin esticeret quidquid est postibile a '. Non agit amo Iesuae industriis ad artificis instar , sed amo re siue libertatis, atque ut rebus quibus dam contingentibus bona quae vali, con

Obj. 29. Voluntas Dei necessario sequitur , quod sapientia dictat agendum. Atqui sapientia dictat agendum , quod

melius est Ergo Deus tenetur ad mundum esticiendum perfectissimum. Dist. min. Sapientia dictat agendum quod Deo melius est ; conc. min. Quodentibus creatis melius est, n. min. & con- seq. Mundus caeteris omnibus perfectior, creatis quidem entibus melior est, non vero Deo; cum melior Deo esse non possit neque ut fipis, neque ut medium ad finem assequendum. Quare mundus illo creatis solum entibus melior, Deo pror-Siis , ut alter mundus , est indifferens.

Atqui insipiens non est , qui inter duo aequalia , similiterque indifferentia ad

unum aut alterum pro nutu sese determinat. Ergo &c.

Instabis. Sapientia Deum impellit ad illud in quo major est sapientia ; atqui in

mundo porsectiori , creatisque entibus meliori, sapientia major reperitur. Ergo sapientias Deum impellit ad efficiendum mundum perfectiorem, creatisque entibus meliorem.

153쪽

I3 - THEOLOGIA 1 Q. Argumentum illud aequivocatione laborat. In mundo perfectiori sapientia expressa , atque extrinsecus manifestata major quidem est; verum sapientia Deo interna major non est; nec Deus , ut sapiens est, tenetur illud essicere quo magis exprimitur ejus sapientia atque mani tatatur. Alioquin teneretur ad mundum potius creandum quim non creandum.

a Q. Teneretur ad essiciendos animos qui maxima pollerent intelligendi virtute. Cui enim bono sapientiae suae thesauros evolveret , si nullum existeret ens qui eos videre posset atque admirari. An sibimet illos man1festaret λ 3 q. Teneretur ad crean dos spiritus maxime perfectos, ad possibilia quaeque producenda. Etenim quo plura sunt entia, eaque perfectiora ,' eo plures CXprimuntur atque elucent sesentiae Dei

a'. Nego maj. Nam mundus relative ad finem libere propositum , ad effectiis libere intentos perfectissimus , non est mundus in se atque absolute conteris omanibus melior : atqui sapientia dumtaxat

impellit ad mundum ericiendum qui relativo ad finem libere propofitum sit perfectissimus. Supponantur enim Architecti duo quibus proposita sint viginti libella

rum millia ut domum privatam extruant; alter, &, commoditates omnes sippediret

154쪽

in domo postulatas , dc sumptns ad pecuniam datam accommodet , alter verbriositam summam centum libellarumbus excedat. Quis horum judicabitur sapientior λ qui domum aedificavit perfectiorem λ an vero qui sumptus aci pecumniam propositam accommodavit λ Ergo sapientia dumtaxat postulat ut Opus perfectissimum sit relative ad finem libere Propositum , ad effectus libere intentos.

Dices. Deus, ut sapientissimus est , tenetur mundum essicere, qui ratione viarum simpliciorum & generaliorum quibus regitur, sit omnium perfectissimus. Nam Deus pro sapientia Lina tenetur ad mundum regendum vias adhibere perfec-riores , & quae perfectiori modo dotes divinas exhibeant. Atqui leges generaliores propter suam simplicitatem & fecunditatem , sunt viae perfectiores, quae praecaeteris perfectiones divinas in opere depingunt 8c exhibent. Ergo &c. Prima responso. Deus pro sua sapientia tenetur ad mundum regendum vias adhibere perfectiores relative ad finem propositum, effectusquε intentos; conccmaj. vias perfectiores absolute. n. maj Responsio ex probationibus facile evolvitur.

Secunda responsio. I '. Sic argumentum verti potest. Deus, ut sapiens est tenet ut

155쪽

3 3 s T ri Ε Ο Ε Ο I I A ad mundi regimen vias generaliores in Ltituere, eo quod simpliciores sint & f cundiores : atqui si Deus vias nullas ad

hibuisset, profecto simpliciori modo egisset, nec minus fecundo cum potuisseu eosdem effectus producere finemque in tentum obtinere , etiamsi nullis mediis

uteretur. Ergo &c. 2'. N. maj. Deus enim non tenetur

Vias perfectiores adhibete, nisi media sint ipsi Deo necessaria ad finem propositum assequendum, intentosque estectus producendos. Atqui profecto viae etiam pem sectiores non 1 unt media Deo necessaria ad finem intentum assequendum. Potuita sit enim Deus, ex. gr. fructus maturos efficere sine lentis arborum incrementis ,

potuisset homines statim in summa fetiacitate constituere. Ergo &c. q. N. min. Nam leges generales in Mallebranchii systemate sunt entia creatae quas Deus instituit effectuum omnium ab ipso producendorum causas occasionales Rus autem generis leges generales saltem quaedam , nedum perfectiores sint, imbdivinam providentiam e medio tollunt. Sit enim in exemplum anima Christi, cujus desideriis, ut Mallebranchio placer, sic Deus ad gratiam hominibus concedendam determinatur , ut ipse animam

Christi prius non determinaverit ad hunc

156쪽

hominem prae altero eligendum. Quaero ex qua parte sei teneat providentia in ordine gratiae, an ex parte Dei qui principi, cujusdam otiosi instari quaecumque a ministris suis decreta fuerunt & statuta probat, ipse vero rem nullam administrat & moderatur , an vero ex parte animae Christi quae pro nutu Joanni vel Pe

tro gratiam confert & salutem cui preces fundendae sunt cui grates rependendae, Deone an animae Christi quae potius Ioa nem quam Petrum pro arbitrio suo etigit λ Ergo &c. i. Itistabis. Insipiens esset artifex qui vias compositas simpliciorum loco adhiberet, sicque per plura faceret quod per pauciora facere posset: Nonne ineptus haberetur artifex qui singulis momentis indi

geret manum ad opus suum admovere.

Ergo Deus pro sia sapientia tenetur viis fimplicioribus mundum reger . i. N. conseq. IV. Disparitas est quod cuin artifex sit admodum limitatus , eo sapientior est, quo singulis operibus minus istinetur, sicque pluribus operam dare potest. Deus verb pari facilitate potest vel pluribus, vel paucioribus viis finem operi destinatum asseqssi. Quapropter ejus sapientia unum id postulat, ut viae atque leges ab ipso institutae nihil contineant quod sit mutile. ara Viae quibus utitur

157쪽

138 TAEOLOGIT artifex sunt media ipsi necessaria ag itiis

tentum finem assequendum. Deus veris cum possit finem propositum sine mediis obtinere, ideo media adhibet, Quia vult libere talem finem per talia media obtineri. TandEm sequeretur ad summum te neri Deum pro sua sapientia vias instituere relativh ad finem intentum, ad e fectus producendos, non verb absoluthsmpliciores. Ergo &c.

si tibertE de Phommeo Porigine dia mal, contendit cum Mallebranchio Deum teneri ad efficiendum mundum omnium

perfectissi naum , ex hypothesi quod alia uid extra se agere decernat. Sed omninbiversum est utriusque authoris principium. Nam ex eo mundi persectimini necessitatem deducit Malle, anchius quod intEr mundum miniis perfectum , acti nemque creatricem nulla esset proportio, quod teneatur Deus ratione perfectissim perfectiones suas quarum amore operatur,m opere depingere ; ex quo fit , ut si mundi duo inter possibiles omnes reperirentur, qui habita ratione ilim pulchritudinis entium, itim perfectionis viarum

quibus illi mundi regerentur, eont aequar

158쪽

NATURALIS. I 3 'liter perfecti, unusque tam alterum superaret entium pulchritudine, quam ab altero superaretur viarum perfectione , tum

Posset Deus ex illis duobus quem vellet,

eligere. E contra Leibnitetius asserit Deum nsnsosse ex mundis duobus perfecte aequa-ibus unum eligere , nec ex inaequalibus minus perfectum et cujus ratio haec est. Nec Deus , inquit LeibnitEius , nec ens quod- 1ibet intelligens agere potest sine ratione, seu motivo sussicienti: ageret autem sine ratione sufficienti, si ex duobus aequaliabus ad unum se determinaret relicto altero cum nulla sit ratio cur ex aequalibus unum assumatur, alterum relinquatur.

Α fortiori, si ex duobus inaequalibus mu nus perfectum eligeret. Quapropter, in quit, Deus, ex hypotesi quod agat, tenetur ad efficiendum mundum omnium perfectissimum.

Mira profecto sunt atque ad Leibnit

et tum usque inaudita, quae ex eodem principio consectaria deducit ; concludit enim nec duas aquae guttas, nec duas auri vel farinae particulas omnino similes in mundo nunc existere , vel existere posse. Nam, inquit, si duo entia perfecte similiae in mundo existeront, nulla esset ratio lassiciens, cur alterutrum Romae potiis quam Paria

sis futuet collocatum. Hinc fit ut homi-

159쪽

r o THEOLOGIAnes duo non cernamur omninb simi sex.

Qui autem fieri possit, ut mundus ac pectabilis caeteris omnibus perfectior sit, quamvis multis defectibus & malis sc tere videatur ; id praeclare exponit author laudatus. Fatetur quidem singulas mundi partes, si seorsim ab aliis spectentur, esset posse meliores , tabcipe imperfectas vuderi. Verum contendit non sic esse cor fiderandas, sed quatentis ad rerum unia versitatem , orbitque totius harmoniam referuntur. Mundus enim ad instar in gentis machinae se habet, cujus singulae partes non sunt aeque teretes & delicatius elaboratae, sed nonnullae rudes, impolitae ,

.s vero cum toto comparentur , n*que aptiores esse possiunt, nec magis consen-raneae, nec munia sua melius obire. Quocirca nemo potest in mundo defectus arguere , nisi persuasum habeat assecutum se fuisse non solum finem mundI generalem , sed etiam variarum partium de tatinationem , earumque ad finem totius relationes. Quod certe nemo sine temeritate ausus sit asserere. Nec etiam pluris aestimari debet opus quoddam propter malorum omnium absentiam. Nam, inquit , mala saepissime sunt conditio sino

qua nota bona plurima existerent. Sic tyrannorum crudelitate fusum ma rum san

guis semen Christianorum fuit , nec do

160쪽

NATURALIS. I xHuxisseno heroicae eorum virtutes sublatis Persecutorum criminibus. His praenotatis.

a . I . .

Probatur. Illud systema non est admi vendum cujus principium omnino falsum est , dc consectaria ex principio dedaina valde absurda: atqui I v. ejus syllematis principium omnino falsum est. Istud enim principium statuitur, Deus non potuit

ex duobus aequalibus unum assumere, nec ex inaequalibus minus bonum, eo quod

nihil facere possit sine ratione sufficienti. Atqui principium ilIud omuino falsum

est. Etenim penitus aequale erat planetas moveri ab occasu in ortum, prout nunc moventur; vel ab ortu in occasum. Atqui inter haec duo ad unum se Deus determinavit. Ergo &c. Et vero concipiuntur individua multa'

sngulorum existentium perfecte similia. Quod certe fieri non posset, nisi possi. bilia essent. Ergo inter aequalia Deus: ad unum se determinavit. 1'. Illud prinei pium falsum est, quo Dei, hominisque libertas funditus ever-xitur. Atqui Lei itziii principium Det 'libertatem destruit. Illud i enim. princia

pium Dei libertatem destruit , quo posito

SEARCH

MENU NAVIGATION