장음표시 사용
171쪽
a s 2 ' T H E O L o G I Atur; ut res substantiales creatae, ut naturae phoenomena : atqui haec Deus ex aeternitate certo cognoscit. Cum enim Deus non possit suspensus haerere, ex aeternitate ea omnia decrevit quae postmodum effecturus erat: atqui Deus ex aeternitate Scsua decreta quorum conscius est , cognoDcit, & ea omnia quae cum decretis suis necessariam habent connexionem ; non enim potest ignorare quae sit decretortam suorum vis atque essicientia. Ergo DeusEX aeternitate certo cognoscit futura ne cessaria.
Haec duo apud omnes confessa sunt, atque ab ipsis Socinianis omnibusque De istis libenter conceduntur. Verum negant aliam in Deo esse posse futurorum liberorum scientiam, quam conlectur tem , ideoque errori obnoxiam ; non quod summa atque infinita non sit in Deo. in
telligendi vis, sed quod liberae hominum
affectiones ejus generis sint, ut non possint certo cognosci futurae ; cum enIm liberae sint, hac sua natura contingentes sunt; tamque fieri potest ut eveniant, quam non eveniant. Quapropter quo perfectior erit intelligendi vis , eo clarius perspiciet liberas hominum affectionestam posse evenire quam non evenire , ad existendum vel non existendum penitus indifferentes esse. Deus. igitur etiamsi
172쪽
'nsnitὸ intelligens sit, non potest certo cognoscere liberas quascumque hominum affectiones esse futuras. Atque haec est Socinianorum opinio, quam revelationi , patrumque traditioni contrariam esse docent Theologi; quamque ex ipso rationis lumine impugnant omnes Philosophi.
An Deus ex atemitate certo cognoscac
futuras hominum actiones liberas tSi quod existeret Dei decretum , quod
esset actionum nostrarum causa essiciens ex aeternitare antecedens, ex quo actiones nostras fieri necesse soret, nihil esset in nostra potestate : sunt autem actus Voluntatis deliberati in nostra potestate, atque de iis solis nunc agitur. Eos igitiir Dbus
certo praevidere non potest in aeterno decreto , ex quo necessario sequerentur ;nec etiam in decreto antecedente ex natura sua emcaci, quod essentialiter cum actionibus nostris connexionem haberet: tum quia non immerird contenderent Sociniani cum multis Philosophis, tali decreto necessitatem inferri; tum quia , ut infra dicetur Deus malos humanae voluntatis actus non eficit; tum quia etiamsi ad ipsos actus malos physice praedete minaret certe non ad malitiam ipsam formalem , quam proinde in decreto prae- determinante' videre certo non pOHEL, G
173쪽
msi malitia formalis essentialpm eum actu connexionem haberet : ex quo Deum summe sanctum peccati formaliter sumpti authorem existere sequeretur ι quod Sociniani cum Philosophis multis asse- Terent. Itaque quodcumque sit in Deo concurrendi decretum , cum humanae voluntatis libertas non minor sit, quam si nullum supponeretur ; ad asserendam divinae praescientiae certitudinem nulla ejus decreti ratio habenda esse videtur, maximEin praesenti disputatione in qua Socinianos experimur adversarios. Expendendum inprimis est , an & curachio quaedam libera ex aeternitate sit revera seu determinath futura. Futurum id respectu alterius entis dicitur , quod ei nondum coexistit, cujus siroinde existentia non est alteri enti aequa-
is , sed posterior : quae quidem existentiae posterioritas, si sola & in se spectetur non est ens quoddam reale, nec modificatio positiva rei, quae futura vocatur, superaddita , sed mera quaedam relatio , quemadmodum & praeteritio. Jam si supponatur Petrus adium amoris liberum nunc essicere, amor ille in momento praecedenti ut hora, ut die profecto revera futurus erat ; alioquin actus
liber aliquando existens, nunquam fuisset
174쪽
ravera futurus , solumque praesens posset aut praeteritus: quod etiam adebeerum est, at si pridie dixissem , Petrus
Cras amabit , quamvis temere, quamVis
fortuito casu, tamen verum dixissem. Id igitur pridie reipsa verum erat, & proinde amor ille reipsa pridie futurus est agnoscendus. Verum nulla potior est ratio seeur duobus vel tribus momentis prius, quam existeret , futurus reveri fuerit kquam pluribus momentis, quam tax ipsa aeternitate : quod perspicuum est. Quare
autem in omnibus momentis antecedentibus , atque ex ipsa aeternitate futurus erat λ Certe non propter causam praeposi-ram, quae ex aeternitate futuritionem ipsam efficeret, sed ob id solum quod nunc existar. Futurum antea fuisse , inquit Tullius , ex eo quia factum est, intelligi debet. Quemadmodum quidquid nunc exis- .rit, statimque desinit existere , idem ob
id solum in omnibus momentis subsequentibus praeteritum est , non propter Causam, quae praetctitionem efficiat. Imb etiamsi fieri potuerit ut Petrus non amaret, cujus in potestate amor erat: ramen, contendit Tullius , eamdem in futuris ac in factis immutabilitatem esse, nec magis commutari ex veris in falsa ea posse, quae futura sunt, quam quae facta
sunt. An alito , inquit Tullius, libro de
175쪽
TAEOLOGIA fato, hac enuntiatio vera ese non potest, capiet Numantiam Scipio , nisi ex alemi gate causa causam serens hoc erit essecturae
an hoc falseum potuiset esse s esset se
centis aute seculis dictum P Et s tum non esses vera hac enuntiatis , capier Numantia et Scipio , ne ilia quidem eversa Pera es hac enuntiauio , capiet Numantiam
Scipio. Potes igitur quidquam facitam esse quod non verum fuerit futurinuesse. Nam ut praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore vera fuerint infrantia, sic futura, quorum consequenti tempore vera erunt in stantia , ea vera dicemus. Nec s omne enuntiatum aut verum aut
falsum est, sequitur isiico ese causas immurabiles , e que at as , qua prohibeant . quidquam scista cadere, atque cassurum β. Fortuita sunt causa , id es liberae , qua effsciant ut vere dicantur, qua ita dicentur,: νeniet Cato in Senatum , non inausa in Terum natura atque mundo I O tamen tames immutabile venturum , cum es V um,
quam venis G nec odi eam causam fatum, aut necessitas extimescenda es s Atque haec Tullius. Itaque quamvis Tullius cum Socinianis praescientiae divinar certitudinem tollat , quia, inquit libro de Divinatione, praevideri non potest, quod neque causam habet, neque notam cur futurum
176쪽
NATUR ALI s. IIIst : tamen ipsi perspicuum esse Videtur,
liberas hominum actiones ex aeternitatu revera futuras esse, nec ob eam causam fatum aut necessitatem esse extimescendam : quod similiter negare non possunt Sociniani. Ided enim certam actionum liberarum praescientiam a Deo excludunt, quia cum actiones illae supponantur Γ-berae, hoc ipso contingentes sunt, &Consequenter tam possunt existere, quimnon existere; ex quo fit , inquiunr, ut fundamentum eraevisionis certae nullum esse queat. Verum etiamsi nihil esse posset, quod divinae praescientiae certitudi-mem stabiliret, non minus verum effer, actiones quae aliquando existunt , antea revera futuras fuisse r inde dumtaxat sequeretur eas nonnisi contingenter &' libere , quamv1s reipsa futuras suisse. Nam determinata futuritio contingentiae& libertati non opponitur : quod obvium Omnibus atque apertum est. Quibus prae
Deus ex atemitate certo praescivit liberas hominum actiones qua amellantur su- rura libera. Probatur. Deus ex ipsa aeternitate cerro
cognoscit res omnes possibiles, quod
177쪽
. Is 8 T Η Ε Ο Ε o G I Antentur Deistae & Sociniani. Atqui hoc Polito, ex ipsa aeternitate certo praescivit Iiberas hominum actiones : ideo enim' res omnes possibiles certo cognovit, quia sunt in se cognoscibiles δc determinatae, nullaque alia ratio afferri potest : quoa adeo evidens est, ut si supponeretur es sentiam materiae non cognovisse , nunquam explicari posset, quo pacto cognitionem illam in posterum acquireret. A qui liberae hominum actiones quae in tempore existunt , sunt ex ipsa aeternitate cognoscibiles t illae enim actiones sunt ex aeternitate cognoscibillas, quae ex aeternitate sunt determinate futurae. Atqui liberae hominum actiones quae in rempore existunt, ex ipsa aeternitate sunt dete minate futurae. Ut enim in praenotatis expositum est, si Petrus supponatur nunc
libere amare, hoc ipso & quidem solo
ex ipsa aeternitate determinate verum fuit amorem hunc futurum esse. Ergo &c. Eivero fatentibus socinianis Deus certo coonoscit liberas hominum actiones cum existunt, vel praeteritae sunt nec alia est ratio , nisi quia enuntiationes de praesenti& praeterito determinatὸ verae sunt; Deusque ob infinitam quae pollet intelligendi
vim, id omne certo cognoscere debeat, quod determinate verum est. Atqui enun-
riationea de praesenti vel praererito nod
178쪽
.magis determinate verae sunt , quam enuntiationes de futuro; imo veritas enuntiationis de futuro ex veritate enuntiationis
de praesenti.& quidem sola oritur ; nec magis explicari potest sublato concursu , cur & quomodo Deus liberam hominis
- actionem praesentem vel praeteritam cog noscat, quam futuram. Ergo &αa Ideo Deus non posset ex aeternitate futuras hominum actiones cognoscere,
quia actiones illae cum sint liberae & contingentes tam possunt non existere quam in existere. Atqui contingentia haec atque indifferentia ad existendum non impedit
quominus certo cognoscantur. Actiones enim liberae praesentes vel a nobis certo cognoscuntur per sensum intimum , actiones liberae praeteritae certo nobis inno- ά tescunt per memoriam i atqui actiones liberae sive praesentes sive praeteritae non minus sunt contingentes quam futurae ,
vel si qua sit in actionibus praesentibus M
praeteritis immutabilitas ; cum haec ex eo aeso oriatur, , Quod idem non possit esse smul & non esse , seu, ut aiunt, ex primcipio cousradictionis , eadem in futuris , eodemque sensu immutabilitrs reperitur.
Non enim magis fieri potest ut quod supponitur futurum non sit futurum , quam. fieri potest ut quod supponitur libere ,existens non . sill existens ; non magis idem
179쪽
potest simul futurum esse & non futuis Tum , quam potest .smul existens esse de
3'. Actiones hominum-liberae futurae probabilirer a nobis praevidentur , quo major est hominis sagacitas , eo certius Praenoscuntur. Proinde cum possibiles sint spiritus creati alii aliis quasi in infinitum perfectiores, possunt actiones hominum liberae futurae certius & certius quasi in infinitum praevideri. Ergo cum intelli-- gendis vis In Deo sit infinita, debet Deus
cum certitudine omnium maxima.ideoque
metaphysica illas praenoscere. Tandesti certum est futuras hominum actiones liberas a Deo saepe fuisse praenuntiatas , quarum prophetiarum veritarem eventus sempes confirmavit. Ergo Deus certo praevidet futuras hominum actiones liberas. iobj. I'. Repugnat futuras hominum actiones liberas certo praevideri. Nam praevisio est cognitio innillibilis & meta- physice certa. Atqui repugnat cognitio-- nem actionis futurae liberae infallibilem. esse & metaphysice certam. Ergo Acci N. min. Hic enὶm per cognitionem in- fallibilem de metaphysice certam intelIigitur cognitio quae non potest esse errori
obnoxia . ex quacumque causa id oriatur.
Alioquin iis esset dei nomine. Atqui cog-
180쪽
nitio quam Deus habet de actione sutura libera , verbi gratia de amore libero
Petri futuro , est cognitio adeo certa , ut errori obnoxia esse non possit. Nam Deus
pro summa qua pollet intelligendi vi clari percipit quidquid est cognoscibile , seu
quidquid est determinate verutri. Omnis autem perceptio clara ita est certa ut errori obnoxia esse non possit. Atqui determinath verum est ex aeternitate amorem
Petri liberum esse futurum. Ergo &c. Ins. illa cognitio non est in allibilis &- metaphysicε certa , cujus objectum potest . aliter se habere ac cognoscitur. Atqui amor Petri futurus qui divinae praevisionis objectum est, cum liber sit, hoc ipso po- test aliter se habere ac cognoscitur. Nam praevisio divina objecti sui naturam non mutat. Atqui haec est natura amoris Iiberε futuri, ut possit alitEt se habere ac Cognoscitur , seu quod idem est ut possit
non evenire , cum futurus cognoscitur. Ergo &c. I 'P Retorqueo argumentum de actione libera existente vel praeterita. Fatentibus enim Socinianis Deus certo cognoscit actionem liberam existentem vel praeteritam; atqui tamἡn objectum illius cognitionis potest alitεr se habere ac cognosci tur. Actio enim libera existens vel praeterita, contingens est , non necessaria.