Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

x 2 THEOLOGIA Deus. neque' liber est ad creandum vel non creandum ; nec ad hunc Uel alium mundum essiciendum, ex hypote si quod . se ad opus aliquod externum determinet: atqui res ita se habet. I'. Deus liber non e th ad creandum vel non creandum : nam liber non est Deus, nisi possit pro nutu

mundum create vel non creare. Atqui Deus non potest pro nutu mundum creare vel non creare. Nim creare & non creare

vel sunt duo aequalia respectu Dei, vel alterum altero melius. Si primum : ex principio Leibnitzii Deus tenetur inter haec duo suspensus haerere atque indete minatus ; nullatenus enim potest intelduo aequalia ad unum se determinare , cum nulla esset ejus determinationis ratio. Si secundum : ad illud quod est melius eadem adstringitur necessitate, quae sapiens est. Atqui necessitate naturae qua nulla major, Deus sapiens est. Ergo si melius sit mundum creare quam non creare , Deus ad decernendam mundi creationem necessitate omnium maxima adstringitur. Proindeque &c. Eodem argumento probaretur Deum non esse liberum ad hunc vel alium mundum essiciendum , ex hypothesi quod ad

opus aliquod externum se determinet.

Quocirca Leibnitetit principium liberta

tem Dei funditus evertita

162쪽

NATURALI S I p. 'EC rd ideo Deus liber esset, ut Lei Titinio videtur , quod . vim dc facultatem haberet sufficientem ad alteruili mundum efficiendum , vel etiam ad nihil crean-

Hum. Atqui vis illa physica.& potentia

d vexam libertatem non. sufficit , sed etiam requiritur ut nullo motivo necessi ante restringatur. Quemadmodum licetheati in coelo facultatem habeant activam ad creaturas erae Deo diligendas; tamen ad amorem illum liberi non sunt, eo quod motivo necessitante. ad amorem Dei super omnia ferantur. Ergo &c. 3'. Si Deus ad mundum omnium perfectissimum teneretur efficiendum , vel

qui mundus ille Deo ipsi melior esset, vel quia sapientia Deum necessiario determinaret ad mundum hunc prae altero eligendum. Atqui neutrum dici potest.

Non primum e etenim mundus etiam cae

teris persectior, nullum potest felicitatis, vel laetitiae, vel perfectionis gradum Deo

Conferre. Ergo mundus caeteris perfectior, Deo melior non est . Imo ni nil habet quod Deum moveat necessario ad creationem et alioquin mundus aeternus esset & necessarius. Non secundum, ut contra Mallebsanchium demonstratum est. Ergo &c. Tandem ex eo systemate eadem &Dlura quam ex Mallebranchii opinione

163쪽

1 T Η Ε Ο Ε Ο s i A. . deducuntur consectaria omninb absurda. Ex eo namque sequitur ,' quod apertε contendit Leibnitzius, nec esse noc exitatere posse in orbe universo entia duo

quamvis minutissima perfecte similia. Aia qui illud absurdum est. Mundum enim

comparat LeibnitEius cum ingente ma china r atqui in machina, ut domo , ut navi multae esse possunt, imo requiruntur partes similes, ut clavi, ut trabes. Ergo dcc. : .

Obj. Deus, ut sapiens est, non potest agere sine ratione & motivo. Atqui nisi mundum efficeret omnium perfectissimum , sine ratione dc motivo ageret. Ergo &c.' Dist. major. Id est, non potest agere quin opus ad finem destinet laudabilem, mediaque assumat ad finem obtinendum idonea i conc. maj. Id est, agere non potest quin rei faciendae bonitate moveatur atque determinetur ; nego maj. Sapientia quidem Dei postulat, ut Deus non temere agat, non coeco impetu ; ideoque

finem sibi proponat, ad quem opus suum destinet, mediaque assumae ad finem illum obtinendum idonea. Verum bonitate mundi etiam perfectissimi non ita movetur ut ad agendum determinetur. Eo namque Deus ad agendum non determia

natur, quod nullius generis bonum Deo' conserre

164쪽

WMTUR A s. I s iconferre valet di atqui mundus etiam Din- nium perfectissimus nullius generis bonum Deo conferre valet. Deus enim ex natura sua summe perfectus est atque beatus. Ergo &c. Scilicet cum creare vot non creare , i Cum mundum essicere perfectissimum vel

minus perfectum, sint respecta Dei omnino aequalia , similiterque indifferentia , ex eo quod nihil perfectionis.vel felicia talis afferre Deo valeant ; in his Deus Comparandus est cum homine, cui perii tus indifferens est ambulare vel sedere,

VerSus ortum aut versus occasum progre

di. Atqui ut ad unum ex illis praedictus homo sese determinet, nulla ratio ulterior , nullumque motivum praeter vim libertatis requiritur; quod per se patet atque experientia confirmatur. Ideo enim sese ad unum ex illis determinat , quia exercere vult libertatis vim quam sentit, atque experitur. Ergo simili jure nulla ratio ulterior nullumque motivum assignandum est cur Deus ad ereandum vel non creandum, ad mundum perfectiorem vel minus perfectum essiciendum sese determinet , nisi quia vult suam exercere libertatem, nisi quia vult bona quaedam rebus contingentibus largiri , suaque atretributa hoc vel allo modo manifestare.' Iustabis. Ejus determinationis qua Deus

165쪽

xις 3 PREOLOGIA vult suam exercere libertatem, rebusque contingentibus bona quaedam largiri, requiritur ratio & motivum. Alioquin esset effectus sine causa.& a nihilo, cum tamen nihil fieri possit sine ratione suffi- Ciente. Ergo Deus agere non potest sine motivo quod eum ad agendum deter

minet.

N. an s. propter responsionem praecedentem. Aa probationem nego ans. Nam haec determinatio non est effectus sine causa , non est effectus a nihilo, quae ori tur ab ipsa vi libertatis tanquam a cauSat atqui haec determinatio oritur a vi liber

talis tanquam a causa. Ergo &c.

Instabis. Non sufficit causa efficiens,

sed requiritur causa movens. Non . enim

voluntas divina sine motivo velle potest magis, quam sine motivo iudicare : atqui non potest sine motivo judicare. Ergo nec potest sine motivo velle aut ad aliquid sese determinare. Dist. maj. Id est, voluntas non potest velle aliquod objectum quin cognoscat illud assumi posse , quemadmodum non potest judicare objectum esse verum, quin illud cognoscat.verum esse i concimaj. Id est, quin per illam cognitionem 'determinetur, ad objectum eligendum, vel assumendum ,'quemadmodum per scognitionem objecti veri determinatur

166쪽

N A T U R Aeta I et Hyad iudicandum illud esse verum. , n. maj. Itaque Deus cum sit erroris nescius, nora potest judicare objectum esse verum, quin illud verum, cognoscat , qua verita-a

tiendum impellitur. Similiter non potest aliquid extra se agendum decernere, quin cognoscat illud eligi posse vel assumi, nihilque in eo suis perfectionibus contrarium esse; sed non requiritur ut operis bonitate moveatur atque ad operandum determinetur. Nam existit in Deo vis libertatis,t atqui in eo maxime vis libertatis elucet, quod supposita agendorum cognitione ad unum ex duobus omnino indifferentibus sese pro nutu determinet. 'Ergo nullo motivo, sed ex seipsa sese determinat divina voluntas , vel,

ruod idem est, ipsa sibi motivum hippe-i

itat , chm suam libertatem vult exercere. Quod idem in nobis contingere experimur , cum sedere vel ambulare, ver-Sus Ortum aut versus occasum progredi

indifferens est. Obj. 1'. Non potest Deus eligere , nisi quod sapientia divina dictat eligendum ratqui divina sapientia dictat mundum perfectissimum prae minus perfecto eligendum. Ergo tenetur Deus ad persec

i'. N. min. Mundus enim perfecti

167쪽

1' T Hlloto Ir mus non est Deo ipsi melior quam minus perfectus. Ergo Ecc. . . 20. Dist. min. Divina sapientia dictat eligendum esse mundum perfectissimum , relative ad finem ad quem opus destinat, relative ad effectus quos in mundo producere intendit ; conc. min. Mundum abis: solute perfectissimum, n. min. & conseq. Responsio patet ex iis quae contra Malle-: branchium dicta sunt.. Instabis. Mundus in se atque absolutἡ: perfectissimus melior est mundo minus,serfecto. Atqui divina sapientia dictat il-ud eligendum quod melius est. Ergo

Dist. maj. Melior est rebus creatis , c. maj. Melior est Deo, n.imajo Non enim.

majus Deo bonum affert. Ergo Deo ipsit

Instabis. Si mundum minus perfectum, Deus eligeret, vel sub ratione boni, vel , sub ratione minoris boni; neutrum dici: potest : non primum ; ratio en1m boni in nrundo perfectiori simi liter reperitur. Ergo non potest Deum determinare ad mundum miniis perfectum perfectiori a iteponendum. Non secundum : mundus enim minus perfectus sub ratio minoris

boni est imperfectio, est perfectionis desectus t atqui Deus sapiens imperfectio

168쪽

'Ni A et Π t I s. I 'non potest. Ergo &c. N. suppositum majoris. Supponit enὶm- bonitatem mundi , 'sivo majorem , sive minorem motivum esse vel rationem quae Deum ad mundum hunc vel alterum ef-- sidiendum determinet: atqai res ita non' est, ut ex dictis liquet. Ergo &c. Caeterae , si quae sint, objectiones sol- ventur ubi de libertate. De scientia Dei. . . Deum summe intelligentem esse . ideoque cognitione omnium perfectissima praeditum demonstravimus ubi de existentia Dei disseruimus ; quae quidem cog/ nitio lato saltem & generali nomine scien-

- tia nuncupatur.

Multiplex in Deo scientia distinguitur

. pro variis objectis quae divinus contem- platur intellectus. Scientiae enim, ut aiunt,

ab objectis suis specificantur. Objecta

porro quae a Deo cognoscuntur diversa sunt , aliaque aliis priora concipiuntur.' Cognitio qua Deus seipse perspicit omnesque res possibiles, appellatur scientia - simplicis intefligenti cognitio verb qua

res in aliqua remporis differentia existen-- tes, ut praeteritas praesentes futuras cognostat, vocallio scientia visionis. . . i 'γ Quaedam antem absolute futura sunt,

i quaedam sub condisiope tantumli ut coi

169쪽

versio Tyriorum, si facta fuissent apud

ipsos miracula, quae patrata non sunt. Horum futurorum cognitio appellatur scientia conditionalium , quia versatur circa futura conditionata. Non sine animorum aestu controvertitur, utrum scienistia conditionalium media sit , scilicet inter scientiam simplicis intelligentiae, M scientiam visionis. Quae controversia exiguissimi momenti est, cum vel sit de nomine , vel tota logica ; ex eo namque religata pendet, an objectum conditionale futurum medium quid sit inter merε possibile , & absolute futurum , seu sit quid minus quam absolutε futurum , plus vero quam mere possibile. Cujus quidem judicium ad Logicam pertinet, eique deferendum. Quare risum movent, qui de religione ipsa conclamatum esse putant, si scientia media defendatur. Utrum a tem Deus in condendis suis decretis scientia conditionalium utatur; illud est quaes- . tio omnino diversa, magnique momenti, o de qua dicetur cum de concursu dispu-

Res in aliqua temporis differentia exis. tentes, Vel pendent a sola Dei voluntate potentissima , ut substantiae creatae , ut naturae phoenomena ; appellanturque fu- . tura necessaria, quia ex solo Dei decreto

sequuntur , & quidum necessexid a vel

170쪽

. N A T d R A et I s as rpendent a liber animi nostri electione . α futura libera nuncupantur. His pra m istis.

seipse cognoscit, omniaque pesbilia. Probatur. Deus est ex natura su summe perfectus. Atqui praedicta cognitio est persectio maxima , & a qualiber suppositione indetendens. Ergo dcc. Σ'. Deus cum sit omnipotens facere potest, quidquid est possibi Ie ; atqui quae possibilia sunt, facere non posset, nisi ea cognosceret. Ergo possibilia quaeque Deus

cognoscit.

3 Q. Quodcumque possibile certe in se cognoscibile est: atqui Deus pro summa qua pollet intelligendi vi cerib cognoscit , quidquid est in se cognoscibiIe ;quaedam enim prosechb cognoscit nec

est ratio cur quaedam cogno1cat, caetera. vero non cognoscat. Ergo Sco.

PROPOSITIO II.

Deus ex aetermitate cerro cognoscit futuria necessaria. Probatur. Futura necessaria ea dicuntur quorum causa est Dei decretum, Scquidem selum ex quo necessario sequia

SEARCH

MENU NAVIGATION