Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

1 1 THEOLOGIA Omnes igitur istius generis captiones eo dem modo refelluntur. Ita Tullius. 2P. N. mi. quod aute in ad dilemma proinpositum attinet , nego utriusque partis consecutionem. Non eiam praeicitus ni salvandus vel damnandus , nisi quia ex libera mea electione bene vel male acturus sum. Ergo falsum est salvum me futurum

esse vel reprobum , quidquid acturus sim. Verbo dicam praescientia divina nihil ad

meritum nostrum vel demeritum confert,

nihil proinde ad salutem vel damnati nem. Nedum igitur omnis salutis cura sitvbjicienda 3 omni opera enitendum est, ut

bonis operibus certam nostram vocationem atque electionem faciamus.

Obj. s'. Cum authore actionis divinae in creaturas si nullum supponatur Dei decretum, quod cum futuris creaturarum actionibus liberis connexionem habeat in fallibilem; eas in se ipsis Deus cognoscere, dc praevidere non potest. Nam ens quodiscumque . intelligens non potest rem extra se positam videre vel cognoscere , nisi de

eadem re moneatur; moneri auitim non

potest per solam ejusdem rei praesentiam,

quae cum sit extra ens inteli igens posita , eadem ratione se habet, ac li non existe- ret. Sic quamvis Deus nobis immediate praesens sit, eum non Videmus. Requi-

'titui ergo quadam communicatio, ut em

192쪽

NAT ALIS. I 3 intelligens de rei praesentia moneatur. - . Non potest autem esse inter haec duo communicatio , nisi aut ens intelligens in rem cognoscendam agat, aut res cognoscenda

in ens intelligens operetur , ut illud de sua praesentia moneat, imb sui ipsius cognitionem ei conferat. Sublato quolibet

Dei decreto, Deus in liberas creaturarum actiones non agit. Quocirca futuras creaturarum actiones liberas in Deum agere necesse est , ut Deus de earum determinata futurione moneatur , eamque videat : atqui certe futuras creaturarum

actiones liberas in Deum agere prorsus absurdum est & impium. Ergo Deus non potest eas in se ipsis videre. N. maj. Ut Deus suturas creaturarum actiones liberas certo cognoscar, neque Deum in eas agere , nec ipsas in Deum operari necesse est mag1s quam ut cognos cat res mere possibiles. Atqui id secundum non est necessarium. I'. Deus Inres mere possibiles non agit cum rerum possibilitas sit a Deo independens. Res merε possibiles in Deum non agunt ;cum nihil sint existens , nec etiam inessentia divina continentur quales cognoscuntur. Nam corpora possibilia cognoscuntur solida, figurabilia, &c. Atq. Deus in sua essentia videre nihil potest,

quod sit re ipsa solidum divisibile , fig

193쪽

THEOLOGIA rabile, &c. Ergo ut Deus la turas creaturarum actiones liberas cognoscar, sufficit eas esse determinate futuras, determi

nate Veras.

Qua autem ratione futura libera Deus Cognoscat, quamvis explicare non tenea

mur ; id ingeniose sic explicat recentior Philosophus inter Collegas Parisienses eruditionis dc ingenii fama notissimus. Divina perfectio cum postulet, ut Deus

rerum omnium cognitionem habeat, cumque suam necessario Deus amet peris

tionem , non potest quin velit absoluta Voluntate ea. scire quae sunt & futura sunt. Hinc quoniam efficacissima est Dei voluntas absoluta ; simul atque , qui yiam futurum esse . ut ita dicam, incipit ;allico vi divinae voluntatis, qua DeuS Veritatem omnem cognoscere de siderat, enascitur in ipso propensio insuperabilis ad judicandum rem illam esse futuram, sicque Deus intelligitur admoneri de objectiva futurorum contingentium veritate. Si quaeras causam vi cujus oritur talis an Deo propensio ad hoc vel illud judicandum ; respondeo causam occasionalem esse ipsam rerum contingentium , ut ex dictis intelligitur, veritatem objectivam

causam vero efficientem esse virtutem omnipotentissimam divini desiderii , quo Deus ardet quidquid verum est cognos-

194쪽

N A T Ox A LI s. II rem I quae quidem virtus exerit sese statim atque Neritas aliqua contingens determinata concipitur ; atque advehit in divinum intellectum futurorum contingentium cognitionem , quae in divino i aellectu non absoluta necessitate erat i sta ; cum fieri potuisset, ut Deus h mines nullos efficeret.

PROPOSITIO ΙΙ.

Praescientia dixina homintim libertatem non tollit.

Probatur. Quod actionum humanarum libertatem supponit , nec in illas ullatenus influit ε, id hominum libertatem non tollit. Atqui praescientia divina humanarum actionum libertatem supponit, nec in illas ullatenus influit. Praescientia enim divina , quemadmodum quaelibet cognitio supponit objectuin suum , illud non facit, nec in illud ullatenus influit. Sed illud tantummodo contemplatur. Ergo , &c. - Εt vel b eodem modo se habet praes.

num, ac visio mea ratione deambulationis petri ; cum utraque sit mere speculativa. Atqui visio mea nullam petro necessitatem infert, ut ambulet ; libertatem supponit, in ambulationem , vel am-

195쪽

Τn Eox ad Ainuationis modum non influit. Ergo &ec Obj. I'. Illa cognitio libertatem tollit , cujus objectum est necessarium. Atq. objectum pra scientiae ex. Eri peccatum Antichristi praevisum , necessarium est. Ilia lud enim necessirham est, a quo. Antia christus non potest abstinere. Atq. Antia christus non potest abstinere a peccato quod futurum praevisum est.. Ergo Zcc. N. min. Ab eo namque potest Anti christus abstinere quod ita praevidetur futurum, ut simul praevideatur posse nota Evenire e atqui peccatum Antichristi siepraevidetur futurum , ut simul praevideatur posse non evenire , cum praevideatur futurum libere, non nece starid. . Ergo Ins. Antichristus non potest Deum ALIere , nec essentiam divinae praevisionis mutare t atqui si abstineret a peccato ,

uod praevisum est futurum , essentiam

ivitiae praevisionis mutaret. Ergo non potest abstinere a peccato, qHod futurum

praevisum est. rI'. Retorqueo argumentum, ' Antichristus non potest eiscere ut quod est futurum , id non sit futurum : idem enim non potest esse simul & non esse. Atqui si Antichristus abstineret a peccata suo libere futuro esticeret ut quod est futurum non esset fututum. Ergo Antichristus non

196쪽

NATURALIS. III

potest abstinere a peccato suo libere futuro. QuarE si valeret argumentum propositum , futuritio sola libertatem tolleret. Quod absurdum est. Σ'. Captiosum est illud argumentum, utque legitimum fiat , sic proponendum

est.

Antichristus non potest divinae praesciemtiae essentiam mutare ; atqui si posset abstinere a peccato quod fururum praevisum est , posset divinae praevisionis ementiam mutare ; nam si abstineret a peccato quod futurum praevisum est , divinae praevisionis essentiam mutaret ; ergo si posset ab illo peccato abstinere, posset divinae prae-vifionis essentiam mutare.

Cujus quidem argumenti nego minorem , proptEr superiorem responsionem, .& concesso antecedente probationis nego consequentiam. Antichristus quidem divinae praevisionis essentiam mutaret, si abstineret a peccato , quod futurum praevisum est , tunc enim aliquid faceret divinae praescientiae contrarium. Verum ex eo quod

possit a peccato illo abstinere, non ideo potest aliquid facere divinae praescientiae

oppositum ', cum Deus hanc non pecca

di potentiam simul cum peccato futuro praeviderit. Exemplo res illustrabitur simul ac co firmabitur. Ut Petrus Ioannem fallat .

197쪽

I 8 THEOLOGIA non sufficit ut mentiatur, requiritur in super , ut ejus mendacio Joannes fidem adhibeat. Ob eamdem causam, ut Petrus

possit Joannem fallere , non susticit quod possit mentiri, sed eti m necesse est eum facere posse , ut Joannes mendacio Petri fidem adhibeat. Similiter ut Antichristus possit Deum fallere , non susticit ipsum

posse non peccare , praesertim cum Deus hanc non peccandi potentiam cognoscat; necesse est insuper ipsum facere posse, ut Deus praevideat eum peccaturum etiam fi peccaturus non sit. Atqui pro se to id facere non potest Antichristus, quamvis possit non peccare. Ergo etiamta pos- si non peccare , non ideo potest Deum fallere, divinaeque praevisionis essentiam mutare. Quemadmodum homo quem vi deo sedentem , non ideo potest meam visionem fallere, quia potest non sedere. Itaque captiosum est argumentum propositum , quod argumenta duo quamquam non expressa contineat ; reticetur

minor prioris argumenti, quae falsa est, ejusque loco ponitur antecedens posterioris argumenti seu probationis, quod verum est. Hinc concessis majore & minore propositionibus argumenti propositi negari posset consequentia.

Ins. Deus posset falli , si posset rem praevidere alitEr ac est; atqui Deus potest

198쪽

rem praevidere aliter ac est. Nam objectum praescientiae potest reipsa se haberealitEr ac est; atqui Deum posse rem prae-Videre aliter ac est , & praescientiae obje aum posse alitEr se habere ac est, sunt quid unum est idem. Ergo &c. N. min. Multum enim differt, utrum objectum praescientiae possit aliter se habere ac est, an etiam Deus possit rem praevidere aliter ac est. Ut enim objectum praescientiae possit aliter se habere ac est ;sufficit illud contingens esse & liberum. Sic esse potest vel non esse. Ut autem Deus possit rem praevidere aliter ac est , debet Antichristus facere posse ut Deus praevideat eum esse peccaturum, cum non est peccaturus. Atqui etiamsi Antichristus possit non peccare, non tamEn facere potest , ut Deus eum praevideat peccaturum , cum non est peccaturus. Ergo &c. Ins. Illi duo actus scilicet Deum falli,& rem praescitam non evenire, identificantur. Atqui identificatis actibus potentias identificari necesse est. Ergo si peccatum praescitum possit non evenire, Deus

falli potest.

I '. Dist. min. Identificatis actibus identificantur potentiis aliquando, c. mi. Semper, n. min. &consequentiam. Praetensum axioma non est universale, ut ex jam

dictis patet. ' -

199쪽

aso T H Eo L o G 1'. Alii distinguunt. Si actus sint in. ter se compossibiles , c. min. Si sint incompossibiles n. min. Actus compossibiles illi sunt, qui simul existere possunt ό

ut elicere actum contritionis perfectae, gratiamque mereri sanctificantem. In com possibiles vero qui simul existere non possunt, ut amor & odium Dei. Jam verbpeccatum praevideri futurum , illudque Non evenire , sunt duo incompossibilia. Non enIm praevidetur futurum, nisi jam futurum supponatur. Peccatum autem non potest simul futurum esse & non fuisturum. Quare peccatum praevideri futurum, illudque non evenire , sunt duo incompossibilia. Sed actibus incompossibilibus identificatis , non ideb potentiae identificantur. Cum enim actus sunt incompossibiles , uno posito alterum non sequitur propter identificationem. Ergo

Alii distingunt. Si actus absolutὶ iden-rificentur, conc. min. Si hypotetice tam tum identificentur, n. min. Peccatum non

evenire , Deumque falli; haec duo non identificantur absolute, sed hypotetice , seu ex hypotesi quod supponatur praevisum esse peccatum futurum. Ut ut fit ex his liquet, praetensum axioma non esse

universaliter verum.

Ins. Posito possibili in actu, nihil se

200쪽

NATURALI s. I g rquitur absurdi ; ut est in axiomate. Ergo si Antichristus possit non peccare, sine absurdo supponi potest non peccaturus. Dist. ans. Posito possibili in actu nihil sequitur absurdi, si non fiant suppositiones contradictoriae conc. an s. si fiant se positiones contradictoriae n. ans. dc cotise

quentiam.

Fiunt autem suppositiones contradictoriae , crin ex una parte supponitur Deus praevidere futurum esse Antichristi peccatum; & ex altera parte supponitur poditentia non peccandi ad actum redacta.

Nam supponi non potest Deus praevidere

peccatum esse futurum , nisi reipsa faturum supponatur. Ergo si ex altera parte supponatur potentia non peccandi ad actum redacta , supponitur Antichristus peccaturus simul & non peccaturus : quod est contradictorium. Obj. χ'. praescientia divina non est mephisice certa, nisi ejus objectum sit neces. iarium. Ergo&c. N. ans. praescientia metaphysice certa est propter ndituram suam non vero propter objecti sui necessitatem. Nam ideo praescientia est metaphysice certa, quia estidea clara ; omnisque idea clara ex sua eL sentia est vera. Atqui ut alicujus rei habeatur idea clara , non requiritur ut obiectuin illud sit nece ilarium , sufficit ut

SEARCH

MENU NAVIGATION