Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

i 1 THEOLOGIA sit cognoscibile , determinate verum, quamvis contingens , & liberum. Quod fusius in superiori propositione expositum est. Ergo &c.

Ins. Si praescientia divina sit metaphysich certa inseparabilis est ab existentia

peccati praevisi quam ex aeternitate antecedit. Atqui si existentia peccati praevisi

sit inseparabilis a praescientia divina, peccatum praevisum est necessarium. Ergo &c. N. maj. Non quidem separabitur existentia peccati a praescientia divina ante cedente , sed non est ab ipsa necessarib imseparabilis. Quamvis enim praescientia fit metaphysice certa; peccatum ita eveniet, ut posset non evenire. Ergo &c. Ins. Praescientia non potest esse metaphylice certa , quin necessariam habeat connexionem cum peccato praeviso. Ergo necessario inseparabilis est ab existentia peccati praevisi. N. ans. Ut enlm praeseientia sit meta- physice certa lassicit ut ejus objectum sit determinate verum , id est determinate

futurum , non vero requiritur ipsum esse necessario futurum. Ergo nori requiritur ut necessariam habeat connexionem cum

peccato futuro, vel si qua sit necessaria haec est dumtaxat consequens

atque tum

lue hypotetica ; eo sensu quod peccam futurum non possit simul esse non

202쪽

N A T U R A L Is. I 8 3 . futurum : quod non impedit quin libet e futurum sit. Praeterea peccatum quod praevisum est futurum neque effectus est neque proprietas divinae praescientiae Quare non niu improprio sensu hic usurpantur voces illae necessoria connexio. Obj. Quod est essentialiter futurum, illud est necessario futurum ' atqui peccatum praevisum est ementialiter futurum. Nam haec propositio est essentia liter Vera , Peccatum a Deo Praevisum est futurum. Atqui haec propositio non potest esse essentialiter vera , quan peccatum a Deo praevisum sit ementialiter futurum : ergo peccatum a Deo praevisum est essentialiter futurum. N. primam & secundam min. Nam ad ementialem laudarae propositionis veritatem sussicit quod Deus non possit praevidere aliquid futurum quin id tuturum sit:

ad futuririonem autem essentialem peccati requiritur ipsum ita futurum esse ut non possit non evenire. Atqui ex eo quod Deus non possit praevidere futurum , nisi quod futurum est, non sequitur illud ita futurum esse ut non possit non evenire. Quemadmodum quamvis non possim sentire modificationem in animo existentem quin haec in animo existat, non sequitur eam necessario existete ; quamvis non

possim videre Petrum sedentem quin se '

203쪽

qeat, non sequitur ipsum ita sedere, ut non possit non sedere. Ergo &c. Ins. Attributum propositionis essentialiter verte subjecto essentialiter convenit. Atqui futuritio est attributum laudatae

propositionis, peccatum a Deo praevisam est futurum. Ergo futuritio convenit e sentialiter peccato praeviso. I Retorqueo argumentum. Essentia liter vera est haec propositio : peccatum futurum est futurum. Atqui attributum propositionis essentialiter verae convenit essentialiter subjecto. Ergo peccatum futurum est essentialiter & necessario fui ram. Quod certe visum movQt. Dist. maj. Attributum propositionis essentialithr verae convenit essentialiter

subjecto; si haec propositio sit absoluta,

conc. maj. Si sit hypotetica , n. maj. Pro positio absolute vera ea est, cujus .attributum convenit subjecto independenter ab ulla suppositione ; ut ista totum est sua parte majus. Propositio hypote licε vera illa est cujus attributum convenit subjecto dependenter ab aliqua suppositione ut ista , Bos volans est existens. Cujus propositionis attributum necessario convenit subjecto , in suppositione quod Bos volet ; cum fieri non possit, ut Bosqui supponitur volare non sit existens, quamvis Boa non nec*ssario existati

204쪽

Η A T u R A L ἔ s. IssEquidem attributum propostionis albi solutae essentialiter verae, subjecto essentialiter convenit, non autem si propotatio sit tantum hypo retica, quod pater exaltatis duabus propositionibus. Iam vero laudata propositio est hyp Ierica ; idem enim est ac si diceretur, peccatum quod supponitur a Deo praevisum, futurum est. Ex quo non sequitur peccatum illud esse necessario & essenti liter futurum. Nam ex eo quod essentia liter vera sit haec propositio, peccatum futurum est futurum , non sequitur pec)catum illud esse essentialiter futurum. A qui cum dicitur, peccatum a Deo prae- visum est futurum, idem est ac si giceretur , peccatum quod supponitur futurum est futurum. Non enim a Deo prae-

visum est, nisi quia jam supponitur futurum. Ergo etiamsi essentialiter vera sit haec propositio , peccatum a Deo pravisume si futurum, non ideo peccatum illud est

essentialiter & necessario futurum. . 'Dei omnipotentia Dei.

bi Deum extra se operari, ex. gr. efiicere ut corpus de non existente fiat existens, est Deum velle ut corpus existat; proindeque Deum posse aliquid extra se es uere , est Deum velle posse, ut id existat. Quare potestas Dei est ipsa Dei volun

205쪽

tas. I tk sentiunt omnes. Jam probavimus , ubi de existentia si- premi Numinis , Deum esse orbis uni. versi creatorem, eumque omnipotentia praeditum. Ex quo facilὸ concluditur cremtionis possibilitatem a posteriori, id est ab effectibus demonstrari: quod sic com fecimus. Existunt entia contingentia , ut corpora , ut hominum animi. Ejus auten, generis res substantiales neque a se ipsis existentiam habere possunt, nec eam tibi dare. Necesse igitur est, ut eam ab alioente accePerint. Ergo cum entia haec non nisi creatione existant, creatio possibilis est. Ab actu enim ad posse valet cons

cti tio. Quaeritur nunc utrum entia creata conserventur a Deo. Ii: I

De Conservatione. l - l a Conservatio ex parte rei conservatae

spectata est lese rei duratio ι seu existem

Quaestio est, utrum res creatae ut in sua existentia Perseverent, indigeant actione Dei politiva qua Deus gelit eas in existentia sua permanere, vel per determinatum temporis spatium, vel per totam aeternitatem , ita ut nisi Deus id vellet Voluntate positiva, ex se ipsis relabLxentur in nihilum. An vetb utrum entia

206쪽

ereata hoc ipso quod i existentiam accepe--runt, ex se ipsis & sine ulla causa in exis. tentia semel accepta permaneant . ita ut non possint redire in nihilum, nisi decreto. Dei positivo destruantur. Primi generis conservatio appellatur directa, dc positiva ; secundi generis conservatio indirecta nominatur & negativa. Prima dicenda est conservatio realis, se-Cunda vero nulla. Si enim entia creata ex seipsis & quidem solis in existentia semel accepta perseverent , donec eas Deus voluntate positiva destruat ; nisi

verba dentur, non magis eas conservare

Deus jure merito dicitur ἰ quam quis dici potest hominem conservare , quem

- non occidit. i

. Conservationem in directam , seu quod idem est, ex parte Dei nullam admittit Durandus , hoc maxime ratiocinio nixus. Entia creata sunt contingentia, id est ad existendum vel non existendum indifferentia : ens autem ad duos status indiffe-- rens eX.se permanet in eo statu in quo semel positum est, donec causa quaedam positiva statum illius mutet: si e corpus ad motum & quietem indifferens , si semel quiescat, semper quiescet; si moveatur , semper movebitur, donec cauta cujusdam positivae actione a quiete admotum, vel a motu ad quietem transe .

207쪽

mel existens, iam phr extiturum est, do nec voluntate positiva Deus illud destruat. Σ'. Ens contingens non magis potest ex seirso fieri de existente non existenS, quam de non existente existens. Et vero

res positiva si sit ex partibus substantialiabus extra se positis composita , dividi quidem potest, sicque corrumpi. Si vero simplex sit, nullum corruptionis, nullum destructionis in se principium continet , ex seipsa nullatenus ad nihilum tendit. Ergo exseipsa in existentia semel accepta perseverat; ideoque sola cauta positivae actione destrui potest.

Carthesius e contra stat pro conservatione directa & reali , eodemque principio utitur ut sententiam suam defendat. Entiai contingentia , inquit , etiamsi existentiam acceperint, non desinunt esse Contingentia. Ergo debent pro secundo momento existentiae determinari ad exi tendum. Quare ut conserventur, seu exis, tere pergant, eadem voluntate Dei positiva indigent, qua creata sunt. Cum utraque sententia fundetur in

notione entis contingentis, accurate definiendum est quid sit indifferentia ad

existendum vel non existendum. . . Primum animadvertere est indifferen . tiam illam non esse statum quemdam

208쪽

NATURALI s.

medium inter existentiam & non existentiam, cum inter haec duo nihil medium sit: deinde ens contingens, ut non exitatat, nulla indigere causa positiva. Ex quo fit, ut videatur ad non existentiam determinatum , cum ex seipso maneat in

nihilo ; quamvis actione positiva cauta possi t e nihilo educi, seu fieri de non existente existens. Ex quibus concludendum videtur indifferentiam illam aliud nihil esse nisi capacitarem existentiae recipiendae , quam ex se solo nunquam ha-Deret. His praenotatis. ' .

Deus res creatas retipsa seu direct/

Probatur. Entia creata conservatione

positiva indigent; si ens positivum con-ringens jam existens ex seipso & sine ulla Causa destruente in nihilum relabatur: atqui res ita se habet. Nam affectiones aniani nostri sunt entia positiva, utporὶ quae producantur ab animo, sensumque sui faciant & quidem vividum: atqui affectiones illae jam in animo existentes ex seipsis &sne causa positiva destruente evanescunt, abeuntque in nihilum. Testis enim est sensus intimus non requiri volitionem positivam ut destruantur. Ergo &c. i

209쪽

19ω THEOLOGIA 'Profecto in sola Carthesii sententia e plicari potest, cur in nobis sive dormientibus , sive vigilantibus, tam rapida fiat cogitationum successio. An dicent Duran- distae astectiones illas ab animo non dis. tingui. Hs re ipsa distinctas esse probavimus. Verum ti non distinguantur, eamdem habent cum animo existentiam λ proindeque ex seipsis & sine causa destrui non possunt magis , quam animus. Andicent illas assectiones alias ab aliis trudi atque expelli. Id sepissime falsum est, cum multae quae evanescunt, possint simul extia tere, & saepe simul existant. Ergo &c. 1 . Ens illud directa & positiva conservatione indiget, quod in existentia semel accepti ex se solo non perseverat: atqui tale est ens contingens. Nam vel est necessaria connexio inter primum exis tentiae momentum & sequentia, vel est dumtaxat connexio contingens Si sit necessaria connexio : ergo Deus non potestens crearum destruere ; cum non possit , quod necessarium est, tollere. Quam ob causam non potest essentias rerum mu tare. Si connexio sit continῖens : ergo enscreatum existens indiget determinari ad existendum pro momento sequenti, seu indiget actione positiva cauta conservar-Fs. Verbo dicit Wolf, nunquam ex seipso habet existentiam. Ergo ut illam habeat

210쪽

in secunda momento deber eam pro tali momento'a Deo accipere: Ergo &c.: Quae quidEm probatio nisi ex priore vim acciperet , iin aequivoco ludere vide retur: Dici namque posset connexionem inter primum & secundum existentiae-mo. mentum necessariam esse hypotetice, scilicet ex hypothesi quod rom -continge tem Deus non destrueret; non vero ab-Ωlate, cum Deus eam pro nutu destruem

-DTandem ad Dei providentiam referendum esse videtur, quod i conservemur. Quae communis est SS. Patrum de Theologorum sententia. Verum admissa Durandi opinione, a Deo non conservamur. Qui enim hominem non occideret, qui domum non combureret, is nonnisi inepte dici posset, ideb domum vel hominem Conservare. Atqui non alio sensu a Deo conservaremur, si valeret Durandi sententia. Ergo &c., Obj. 1 9. De substantiis, earumque affectionibus eodem modo ratiocinamuri Tamen non eodem modo ratiocinandum. Solarenim substantiae sunt entia proprie dicta; affectiones vero non tam sunt entia quam merae quaedam evolutiones. Ergo &c.

N mina Si enim ens aliquod non . possit ex seipso in nihilum. ire , id certhoon eX eo potius oritur, quod sit sub-

SEARCH

MENU NAVIGATION