장음표시 사용
211쪽
stantiale, quam quod sit modale , sed ex eo quod sit positivum quiddam existens
Nam ut adversariorum utar argumento etens positivum, quodcumque non magis potest ex seipso & sine causa fieri dem1LLente non existens, quam de non exi tente existens, de ente nihilum, quam de nihilo ens. . Quare si valeat adversariarum argumentum, eodem modo ratiocinandum .est de ente substantiali ac de ente modali, praesertim si positivum sit : atqui animorum affectiones sunt enti i positiva, ut patet ex iis quae de di ii rustione scripsimus. Imo Durandistae optanionem suam confirmant exemplo modificationum corporearum, quae non suntentia positiva, ut probavimus. Ergo &o. Obj. 19. Conservatio directa esset j gis influxus causae conservantis 3 ideoque es et creatio singulis momentis iterata MIe aovata. Atqui entis contingentis in exis. tentia perseverantis creatio non iteratur singulis instantibus vel renovatur. Nam quod creatur, id e nihilo educitur, seunt de non existente existens. Atqui quod sonservatur , non fit de non existente
existens ; quippὶ antea existebat. Ergo
N. maj. Conservatio enim non in eo posita est. , quod Deus singulis momentis existentiam enti contingenti iterum conferat s
212쪽
serat, proinde quasi suam renovaret creationis volitionem, atque diceret, volo utens illud iterum existat, atque iterum ,
sicque deinceps : quod ridiculum videtur. Sed in eo consistit, quod Deus semel velit ens contingens per tot momenta existere , vel etiam per totam aeternitatem.
Id enim discriminis est inter conservationem directam seu positivam , & in direc-ram seu nullam, quod in sententia Duatandi Deus simpliciter velit ens contingens existere , nec caetera durationis momenta determinet, vel ullatenus attingat ; sicque tamen ens creatum in exi rentia semel accepta semper ex se solo permaneat, donec per volitionem Dei positivam destruatur. In conservatione vero directa ens creatum non perseveret
in existentia, nisi Deus per volitionem expressam singula durationis momenta de. terminaverit, ut si finitum sit durationis spatium a Deo expresse constitutum, statim postea ens creatum ex seipso & sino nilo Dei decreto relabatur in nihilum. Atqui ad id non requiritur iterata singulis momentis & renovata creatio, sussicit quod Deus dicat, volo ens illud per tot momenta existere, quod iteratae creationi sat1s aequivalet. Ergo &c. Huic authm rei ponsioni quae nostram
exprimit sententiam, & qua posita disti- Tom. II. I
213쪽
cultates omnes a Baylo propositae evaneia cnnt. Omnino adhaerendum est. Qui creationem iteratam defendunt,
negata minore propositione , sic probationis majorem distinguunt. Quod pro
primo existentve momento creatur , id enihilo educitur ; conc. Quod pro sequentibus momentis creatur, id e nihilo educitur , subdistinguunt, educitur e nihilo in quo foret; conc. In quo erat antea, n. maj. Creatio est essentialiter eductio enihilo : quare ad creationis essentiam parvi refert, estque omnino accidentale , ut aiunt, sive ens educatur e nihilo in quo erat ante , sive e nihilo in quo futura esset, nisi voluntate Dei positiva in suo esse servaretur. Etenim ex seipsa reis laberetur in nihilum. Ergo , inquiunt , conservatio morito jure dicitur continuata creatio. Neque dicat Baylus hominem non futurum esse eumdem, si creatio singulis momentis renovaretur. Tam enim Deus velle potest eumdem omnino hominem iterum atque iterum existere , quam semel. Instabis. Vel Deus vult ens contingens existere pro secundo & sequentibus duis rationis momentis, vel non vult. Si primum , ens illud singulis momentis 1 telum cr*atur & proinde conservatio est
214쪽
illud in momentis sequentibus non extiturum est , vel ex se solo in existentia accepta perseverat. Respondeo argumentum illud meram eme cavillationem. Deus quidem id vult, sed unica volitione quae omnia durationis momenta complectatur , seu qua Deus dicat, volo ens illud existere, & per tot momenta in existentia perseverare. Nec alio modo intelligi potest conservatio directa , proinde quasi in Deo renovaretur volitio existentiae, Deusque diceret, volo iterum , iterumque volo, ut ens illud existat. Verbo dicam, vult Deus existentiam continuari, non reno ari.
Obj. χ'. Ens contingens est indifferens ad existendum vel non existendum : atqui si ex se solo Jc sine ulla causa in nihilum relaberetur, non esset ad existendum vel non existendum indifferens ; cum deis terminatam veluti propensionem ex seipso haberet ad non existendum. Ergo dcc.
N. min. Cum enim non existentia causam nullam requirat, ens contingens ex
seipso sublata causae cujussibet actione, manet in nihilo ; lichi autem sic videatur ad non existentiam determinatum , id ta-mEn non impedit quominus indifferens sit ad existendum. Nam haec indifferentia
aliud nihil nihil esse potest. nisi capacitas existentiae ab alio recipiendae. Atquι
215쪽
x σνς THEOLOGIA quamvis ex se solo maneat in nihilo , id certe non impedit , quominus actione causae possit existentiam accipere , sicque de non existente fieri existens. Ergo ad existendum indifferens est. Instabis. Si corpus in aere libero positum ex se solo & sne ulla causa deorsum ferretur, non esset ad dessensum indifferens. Ergo simili jure, si ens contingens jam existens ex se solo in nihilum rela batur , non est ad non existendum indi
Respondeo I'. ergo similiter si ex seipso M sine causis lictione in existenti perseveret, indifferens non est ad existendum pro momentis primum subse- conseq. Ratio discriminis est,
euod cum res sine ulla causa statum quemdam positivum habet, qualis est motus, hoc ipso status ille necessarius est , ideoque res est ad talem statum determinata seum vero res ex seipsa relabitur in nihilum , non ideo status non existentiae illi necessarius est , cum possit existentiam ac xione causae accipere. Ergo id non impedit indifferentiam ad existendum vel non existendum. Et vero res quaelibet ad duos status indifferens quorum alter negativus
est alter positivus, ex se sola semper in statu nebativo reperitur, quod statua illoquentibus
216쪽
causam nullam requirat. Ergo propensi veluti innata ad statum negativum indifferentiam non tollit. Obj. 3'. cum Baylo. Illud admitten dum non est quod mentis humanae activitatem destruit. Atqui id praestat con servatio directa quae si renovata creatio. Nam mens humana non potest in primo existentiae momento esse activa , id est supponi non potest ab illa volitionem e fici. Atqui si conservatio directa sit renovata creatio, eodem modo ratiocinandum
est de sequentibus existentiae momentis ac de primo. Ergo &c. IV. Nobis solvendum non est illud argumentum , quod supponit conservatio
et q. Oui conservationem directam eo sensu intelligunt, ut sit renovata singulis momentis creatio, hi negant minorem propositionem de probationis majorem. Instat contra illos Ballus. Non potest animus volitionem suam producere, nisi volitioni praeexistat. Causa enim suo enfectu prior esse debet. Atqui animus non potest primo existentiae momento praeeXIDtere. Esset en1m simul primum existenti emomentum & non primum. Ergo mens humana non post in primo existentiae m mento volitionem producere.
Negant majorem propositionem. Si enim
217쪽
sis 3 Τ AEOLOGIA spiritus non posset volitionem producer quin volitioni suae pr existeret; non potuisset Deus amorem sui ipsius ex aeternitate elicere. Id tamen praestitit Deus:
nec en Im potuit vel unico momento existere sine illo sui ipsius amore λ cum per
Laudatum autem axioma non intelligitur de prioritate temporis, sed de prioritate ordinis & naturae. Nam si supponeretur spiritus necessario agens, actioni suae non praeexisteret magis quam extensio suae divisibilitati prete existit; cum ac tio illa esset genus quoddam proprietatis Atqui extensio non est divisibilitate prior,
nisi prioritate ordinis & naturae, non vero prioritate temporis , vel etiam rationis. Ergo dcc. Instat Σ'. Si Deus animum creat singulis momentis, eum creat qualis est seu cum suis affectionibus. Ex. gr. Si nunci sedeam, eoque ipso momento Deus me producat: profecto me creat sedentem. Atqui si Deus animum creat cum suis affectionibus, activus non est animus; nec potest in suas affectiones influere mag1s , quam in suam existentiam. 1'. Negant min. Si enim Deus crearo possit animum agentem suasque modiscationes efficientem, animus est activus,
218쪽
NATURALI L I99 atque in suas affectiones inquit magὶs , quam in suam existentiam : atqui Deus Creare potest animum agentem suasquet modificationes emcientem ; tam in1m id Deus praestare valet, quam potest existero spiritus ex natura sua activus. Atqui rei'sa existere potest spiritus qui ex natur sua sit activus. Ergo &c. 2'. Negant etiam majorem. Cum enlrra animi volationes ab ipso re ipsa distinguantur , sintque positiva quaedam animo superaddita, Deus non intelligitur eas efficere praecish per decretum quo vult aniamum existere. Ergo &c. Obj. P. Posita conservatione girecta, mens nostra non potest esse libera. Nam in primo creationis momento animus
non potest esse liber. Hinc docent Theologi Adamum non potuisse creari peccati actualis reum. Atqui non magis potest esse liber in momentis primum sequentubus ; supposita enim conservatione di
recta, tam animus creatur in momentivprimum sequentibus, quam in primo exictentiae momento. Ergo m.
I R. Sententiam nostram non impugnae haec dissicultas, quae conservationem directam supponit esse renovatam singulis
2'. Negant minorem propositionem qui renovatam creationem tuentur. Nam,
219쪽
'Ioo ΤΗΕOLOGIA inquiunt, in primo creationis momento animus non donatur obj ectorum cognitionibus , quae ad electionem liberumque amorem necessariae sunt ; cum nihil amari possit, quod non cognoscatur. Verum in momentis primum sequentibns jam mens obj ectorum amabilium cognitionem adepta est, sicque potest haeε objecta libero amore prosequi. Ergo &c. Praeteret, inquiunt, fieri etiam posset
ut in primo & unico existentiae momento animus simul cognosceret, atque objectum aliquod amaret. Quemadmodum nullum est momentum ex aeternitate , in quo Deus non se ipse cognoverit, simulque amaverit, variaque circa res contingentes decreta tulerit. Ergo &c.
Atque hae sunt responsiones, quae ad Bayli objectiones ab iis afferri possunt, qui conservationem directam sic intelligunt , ut sit iterata singulis momentis
Creatio. Fatendum tamen est eas ab iis
Philosophis vel Theologis adhiberi non posse , qui conservatione directa praedicto
sensu intellecta utuntur, ut probent Deum ad singulos humanae voluntatis actus physice praedeterminare , vel concurrere :quem abusum praesertim in authore Actionis Dei in creaturas non possumus non
Sic enim ratiocinantur : si nunc velim
220쪽
aut amem, Deusque hoc ipso momento me creet ; profecto me volentem veΙ amantem creat , ideoque volitionem meam atque amorem evicit, maxime cum mentis affectiones ab animo reipsa non
distinguantur, amorque sit ipse animus
Quo quidem ratiocinio semel supposito insuperabiles videntur propositae a Jaylo difficultates, quibus probare nititur nullam fore mentis nostiae libertatem, nullam achivitatem, Deumque peccati formaliter sumpti a viliorem futurum esse. Nam 1'. si Deus amantem me creat, sicque amorem meum essiciat ; ad hunc amorem habendum non ago magis, quam ad existentiam, tam amorem quam existentiam accipio. Ergo nulla in mente mea vis inest, nulla activitas. Σ'. Etiamsi spiritus necessario agens neque tempore reali, nec etiam rationis momento , sed dumtaxat ordine praeexistere amori suo debeat: tamen cum finitus est 3c libere agit, momentum saltem uni-Cum necessarium videtur , ut deliberationi & electioni locus sit. Ergo si ipsa creatione Deus volentem me vel amantemessiciat, nulla deliberatio esse potest, vel electio , nulla proinde libertas. Et vero in adversariorum sententia Deus sic decretum ferret. Volo ut existat Pe-