장음표시 사용
221쪽
2ΟΣ Τ AEOLOGIA trus amans. Ergo eadem ratione Petrum, ejusque amorem eviceret. 3 '. Si Deus me crearet agentem , quem admodum solus efiiceret, ut existerem , sic solus faceret ut agerem. Ergo cum pC-sta voluntatis actione ad amorem eliciendum , ex ea necessario sequatur amor ;imo cum voluntatis actio ad amorem eliciendum sit ipse amor, non vero modificatio quaedam media inter voluntatem Mamorem, Deus solus amorem meum esti
Tandem si Deus ipsa creatione malam actionem meam efficeret , qua ratione
mihi tribui posset actionis perversitas ,
cum eam non eligerem magis, quam existentiam. Ergo &c.
Ex his quae in hac tota disputatione
dicta sunt, perspicuum I'. videtur iteratam singulis momentis creationem defendi non posse, a R. sententiam Durandi animorum immortalitati magis favere ;eamque non levibus nixam esse rationibus λ maxime cum contingentia definiti posset capacitas ad existentiam actione causae accipiendam vel amittendam. 3'. Sententiam nostram providentiae divinae, Patrumque opinioni magis consentaneam.
222쪽
An O quod auxilium Deus entibus creatis ut agant, suppeditet. Seu de concursu. Jam demonstratum est corpora motum
suum ipsa non efficere , Deumque solum esse causam motus emcientem ; ideoque non agunt, .d potius aguntur. Quare in hac disputatione quaestio solum movetur de hominum animis , qui cum facultate polleant activa, actus suae Volesntatis fatentibus omnibus ipsi efficiunt. Sed ut quae dicenda sunt, intelligantur; Voces quaedam usurpari solitae, prius definiendae sunt. Concursus generatim sic definitur, ut
si actio unius causae cum alia ad eumdem effectum cooperantis ἱ dc duplex recensentur, mediatus atque immediatus.
Concursus mediatus appellatur ipsa agendi facultas ab altero concessa. Sic Daus a Durando dicitur ad omnes hominum actiones mediate concurrere, quia cum libertatem seu potentiam agendi veInon agendi hominibus dederit, ea mediante hominum actiones efficere cense- Iur. Verum facultatis activae largitio improprio sensu concursus dicitur. Cum enim producitur effectus , unica causa agit ;ea nempe quae agendi potentiam accepit, non illa quae faculatem activam concessit.
Concursus immediatus est actualis co
223쪽
peratio unius causae cum altera ad esse tum eumdem producendum. Concursus autem immediatus vel est praeVius, vel simultaneus. Concursus simultaneus est cooperatio concomitans, qua una causa ab alia non impellitur, non determinatur, nec etiam a uvatur quoadnisum , sed dumtaxat quoar effectum. Sic duo bajuli simul ad idem onus gestandum
Concursus praevius qui aliis nominibus appellatur praemotio, praedeterminatio est actio unius cauta qua altera impellitur, Ec ad agendum determinatur. Iterum praemotio , alia moralis , alia physica. Praemotio moralis est excitatio quaedam ad agendum quae fit vel motivis intrinsecis , ex. gr. delectationibus , ter- Toribus, variisque sensibus intimis , sive Iratis, sive ingratis; vel motivis extrinecis, ut precibus , minis, jussis, prominsonibus &c. Sic praecones sacri auditores suos ad poenitent1am excitant & praemo
Praemotio physica est actio unius causae qua altera physice & efficienter ad agendum determinatur. Status naturae hominum duplex potis-ssimum a Theologis distinguitur, scilicet
status naturae innocentis, & status naturae lapsae. .
224쪽
NATURALI s. 2ο FStatus naturae innocentis vulgo definitur ille in quo primus homo Adamus Creatus est non solum peccati cujussibete pers , ab ignorantia , concupiscentia, morte , variisque vitae miseriis immunis, sed etiam justitia originali instructus. Status naturae lapsae dicitur ille in quo
homo nascitur cum macula peccati Originalis quod in primo hominum parente Adamo contraxit. Isque est status in quo geniti sunt omnes Adami posteri, ut eXIevelatione probant Theologi. Libertatis nomine intelligitur vera a que expedita agendi vel non agendi vis dc potentia. Quapropter actus liberi sunt,
ctim eos voluntas elicere potest pro nutu vel non elicere, vel etiam alios esticere. Αctus liberi vel sunt naturalis ordinis, vel supernaturalis. Aetiis appellantur Π turales, si naturae nostrae, vel potius vΟ-luntatis nostrae viribus esticiuntur ; supernaturales vero , si gratiae auxilio eliciuntur. Gratia autem a Theologis definitur donum supra vires nostras positum nobis a Deo concessiim in ordine ad aeternam felicitatem consequendam. Principia certa atque apud Omnes inconcussa.
Primum. Non revelatione solum , &traditione, sed sensu intimo & ratione
225쪽
ros THEOLOGIA metaphysice certum est hominem in eo in quo nunc nascitur statu , qui status naturae lapsae nuncupatur, liberum esse non solum ad agendum vel non agendum, si*d etiam ad bene vel male agendum. Secundum. Deus pro summo quod habet in hominum voluntates juris dominio potest illas ad quamlibet actionem vel affectionem voluerit, certo flectere , quod ex sola divinae omnipotentiae notione aperte deducitur. Nisi libertatis humanae jura serventur illaesa, meritum omne ac demeritum tollitur, de boni malique moralis ratione conclamatum est. Tora proinde religio funditus evertitur. Ex altera vero parte , niti Deus in sua potestate sic habeat hominum voluntates, ut eas possit pro nutu suo, quando voluerit , Sc ad quodcumque libuerit , convertere ; periclitatur ,
inquit S. Augustinus, initium fidei nostrae, quo credimus in Deum Patrem omenipotentem.
Varia autem a variis Philosophi excogitata sunt systemata, tum ut praedicta duo principia secum invicem conciliem. Lur, tum ut exponatur an & quod auxilium Deus hominibus suppeditet, ut suae voluntatis achiis efficianr. In hac porro tota disputatione de actibus solis naturalibus agitur , de supernaturalibus gratia
226쪽
elicitis disputare Theologorum est. Falcem in alienam messem non mittemuS.Iti referendis variorum Philosophorum diversis opinionibus , neque rationum momenta quibus propugnantur dissimulabo , nec argumenta quibus impugnan-rur : ex quibus poterit quisque facillime judicare, inventumne fuerit huc usquὰ aliquod systema, quo sua humanae liberati , simulque sua divino in hominum Voluntates dominio jura serventur illaesa. Durandi opinio. In asserenda hominis libertate , ita totus est Durandus , ut neget ullum a Deo auxilium suppeditari, quo humanae
Voluntatis actus cum voluntate nostra
efficiantur. Itaque sentit Deum creatione animis largitum esse veram atque eXpe ditam vim seu facultatem qua voluntaSpotest pro nutu agere vel non agere , bene vel male operari. Quod sensu intimo compertum habemus & exploratum. Ex quo cum omnibus concludit actum quemlibet voluntatis nostrae totum ab ipsa e
fici. Cum enim actus illi simplices sint,
partiumque expertes, non potest voluntas acttim quemlibet efficere, quin totum& integrum efficiat. Si autem, inquit Durandus , res ita se habeat, ut fatentur
omnes, & perspicuum est, nullum Deus
227쪽
ao 3 T Mao LOGIA auxilium confert ad actus voluntatis es ciendos : IM'.quia auxilium illud esset inu-- ille; et P. quia si Deus ad omnes actus
concurreret, peccata ipsa cum volunrate
humana efficeret; quod divinis attributis
adversatur. iHinc cum dicitur Deum esse rei cujuslibet etiam modalis causam primam, id de causa mediata intelligendum est. Qui enim alteri dat agendi vim & facultatem , ea mediante agere censetur. Quod non impedit quominus actio causae immediatae tota tribuatur, maxime si sit libera. Quare largitionem libertatis feci facultatis agendi vel non agendi pro nutu
concursum appellat mediatum. Iam autem observavimus , nonnisi improprio sensu facultatis activae largitionem concursum vocari, quia unica est causa quae agit, cum actus efficitur.
Quod autem ad dominium Dei spectat,
contendit Durandus summam esse animorum nostrorum in efficiendis suae voluntatis actibus a Deo dependentiam , cum Deus actus illos pro nutu impedire valeat ; tum quia potest animum nostrum annihilare, thm quia potest objectorum ideas quas solus essicit, recusare. Nihil autem expeti potest, nisi prius cognoscatur. Verum si Deus velit animum humanum cum plena atque expedita agendi
228쪽
vel non agendi pro nutu facultate conservare , objectorumque ideas concedere ;Deum simul velle actus voluntatis nostrae impedire contradictorium esset. Eo igitur sensu intelligi non potest supremum Dei dominium. Atque haec est Durandi opinio, quae nunc omnibus improbatura
Refessitur Durandi sententia. Primum argumentum. Supremum Dei
dominium non modo postulat, ut Deus quemlibet actum impedire valeat , sed maxime ut quam actionem voluerit, eam ab homine possit certissime obtinere. Atq. auxilium quoddam requiritur, ut naturalem quamcumque actionem ab homine Deus obtinere voluerit, eam assequatur. Ad eam en1m obtinendam contrariae sepissime propensiones sunt immutandae. Atqui profecto ut contrariae mutentur praepensiones , auxilium aliquod necessa
rium est. Atque hinc est quod Theologi
Omnes ex scripturis sanctis & traditions doceant necessarias esse pro actibus 'supernaturalibus gratias propter gravioresciversi generis concupiscentias obsistentes; praesertim si peccator quem Deus ad poenitentiam , & virtutis cultum flectere voluerit ; vitii consuetudine detentus jam sit obduratus. Ergo &c.
229쪽
Mo THEOLOGIA Et vero ea sententia rejicienda est . qua posita non tantum est Dei in homines dominium , quantum salva eorum libertate esse potest. Nec enὶm fas est Dei dominio limites pro arbitrio nostro adscribere. Atqui posita Durandi sententia non tantum est Dei dominium quantum esse potest salva hominum libertate. Nam si Deus speciali quodam auxilio homines ad bonum moveret , ad virtutem inclianaret , nihil quidem circa malum ageret, sed ex malis bona quaedam erueret , Dei dominium quam in sententia Durandi m jus esset. Quis vero negaverit Deum id praestare posse illaesa hominum libertate ;praesertim si supponeretur auxilium illud
esse meram quamdam internam moti nem , non ex natura sua essicacem. Proi
de quasi cum homo alterum movet & aa agendum inclinat , ejus libertati noceat Ergo dcc.
Secundum. Agnoscenda cum Philosophis omnibus & Theologis in Deo est quaedam
Terum humanarum cura, sapientissima
que providentia. Atqui posita Durandisintentia nulla esset in Deo rerum humanarum procuratio. Concessis enim ad agendum pro nutu viribus expeditis homines arbitratui suo vermitteret, nihil ipse age Tet , eventum nullam dirigeret, sed affectiones hominum atque actiones , impe-
230쪽
NATURALI s. IIIxiorum , societatum, familiarum eventus speculator otiosus contemplaretur. Qui ergo contingit ut natura duce in periculis,
in necessitatibus , in adversis , in virtutis difficultate divinum e magitemus auxialium 8 Ergo &c.
Tertium. Sic natura constituti nascimur, ut difficultatem ad virtutis cultum maximam experiamur , facilitatem vero maximam & propensionem ad objecta sensibilia sive jucunda sive utilia, quae cum saepe vetita sint , hinc exurgit ad malum proclivitas. In hoc autem rerum statu miserrimo necessarium videtur divinum aliquod auxilium quod infirmitatem nostram sublevet, animumque ad virtutis naturalis actus corroboret. Id suadet omnibus insita divinae bonitatis notio , id etiam postulare videtur divina aequitas, quae non solum non patitur nos tentari lupra id quod possumus, sed etiam virtutis cultum, vitiiqcte fugam tanta severitate non pra ciperet , nisi Deus contra concupiscentiae impetus nos adjuvaret. Ergo agnoscendum est divinum quoddam auxilium saltem adactiis bonos. Et vero nonne Deo gratiarum actiones persolvendae sunt , cum malum fugimus bonumque prosequimur. Atqui in sententia Durandi nullae Deo gratiarum asstiones cssient tunc persolvendae. Quippe ad utrum-