장음표시 사용
231쪽
arx Τ HEOLOGIA que facultatem activam cum objectorum cognitionibus concederet, nihilque ulterius. Ergo &c. Coetera praetermitto momenta aὰ versus Durandum urgeri solita ;quod multa vel falsa videantur vel parum essicacia.
Primum sic proponitur. Non minus a Deo pendent modificationes substanti rum quam ipsae substantiae. Atqui sub
stantiae sic a Deo pendent, ut nullo momento existere queant, quin a Deo efficiantur, ergo & modificationes. Et vero si Deus animi existentiam singulis momentis renovet, . eum qualis est , seu cum suis affectionibus essicit , maxime cum animorum affectiones ab ipsis re ipsa non distinguantur. Ex. gr. si nunc sedeam, Deusque hoc ipso momento me producat , me sedentem essicit. Ergo Deus animorum modificationes producit. Utrumque argumentum falsum est, vel saltem incertum , tum quia conserVatio non est iterata & continuata creatio , tum quia animorum affectiones ab ipsis revera distinguuntur , ut jam probatum est. Praeterea negari potest major propositio, cum non eadem ratione substanti rum modificationes a Deo pendeant qua substantiae. Sic enὶm animi suam habent a Deo existentiam, ut eam passive omni-
232쪽
Db recipiant , nihilque hoc in negotio
operentur. Suas vero affectiones liberas ipsi efficiunt integras , non passive recipiunt. Ergo non eadem ratione in sitis affectionibus ac in sua existentia a Deo. Ens creatum non potest seipsum efficere melius, quam a Deo efficitur. Quod tamen contingeret, si solus ipse virtutis naturalis actus eliceret. Vis tota argumenti in aequivocatione consistit. Animus melior quidem est virtutis actibus ornatus quam illis destitutus; verum actus virtutis naturalis ipse non est animo melior. 2'. Illud argumentum mentis achivitatem destrueret. 3'. Valet ad summum pro bonis actibus non pro malis. Tertium. Deus utpote qui sit causa prima atque universalis debet res omnes etiam modales efficere. Ergo &c. Id ipsum est de quo controvertitur.. Neque en1m Dei dominium , nec ratio causae primae postulat , ut efficiendis actibus malis Deus peccati author existat.
Quartum. Deus conservata voluntate
libera cum objectorum ideis actus liberos impedire potest & destruere , est enim omnipotens. Atqui in durandi sententia id praestare non posset. Id enim facere non
233쪽
xi THEOLOGIA pollet nisi positive actuum non existentiam intenderet. Atqui decreto positivo
actuum non existentiam velle non potest. Decretum enim positivum terminaretur
ad nihilum , quod Suaregio videtur absurdum. Ergo dcc. Majorem propositionem ut contradictoriam negat Durandus. Si enὶm Deus velit voluntatem liberam cum objectorum ideis conservare, hoc ipso vult eam posse pro nutu suo actum efficere. Ergo line contradictione velle non potest actum impedire, vel destruere. Quod autem in confirmationem adducitur, id vana subtilitas, putidaque cavillatio nobis esse videtur , nec eo argumento usi sumus, cum directam conis rvationem propugnavimus. Nonnε enim
motus motu opposito destruitur λ domum evertere, vel generatim aliquid positivum destruere est agere ; proinaeque e si velle postipe, quamvis non sit velle aliquid positivum. De Concursu immediato. Varias de concursu immediato Phile sophorum opiniones priusquam referamus, Videmur operae pretium facturi, si
quasdam exponamus notiones ad suaentionis intelligentiam omnino necessarias.
Cum enim Philosophi qui concursum
234쪽
immediatum admittunt, eum ad omnes re singulas hominum actiones liberas necessarium arbitrentur ; contra statim ob-jieitur Deum hac in sententia aut horem peccati futurum eta : cujus incommodi ut suam opinionem faciant eXpertem, reponunt omnes Deum ad materiale peccati , ut aiunt, non ad formale concurrere : quod ipsis satis esse videtur ad propulsandam tanti momenti calumniam.
Igitur intelligendum est quid sint actus boni , quid mali , quid indifferentes ,
quid materiale & formale peccati. Itaque actus vel boni sunt, id est regulis morum conformes ; vel mali, id est regulis morum difformes , qui peccata
nominantur. Tertii generis actus admittendos esse arbitrantur quidam Philosophi, docentque cum doctissimo Buria ma- qui multos actus individuos & singulares existere, qui neque boni sint, neque mali, sed indifferentes. Nam, inquiunt, actiones illae dici meo rito post hiat indifferentes, quae nulli morum regulae , nulli legi praecipienti vel
prohibenti conformes sunt, vel difformes. Atqui multae sunt ejus generis actiones, ut brachium movere ad dexteram vel sinistram, aliaeque innumerabiles. Nam,
inquiunt, de Deo simili quodam modo eatiocinari possiumus ac de principe civili,
235쪽
T NEOLOGIA qui cum in omnes externas actiones dominium habeat, quasdam praecipit, alias quasdam prohibet, caeteras omnes ita in subditorum arbitrio relinquit, ut de illis
Omnino taceat, nihilque statuat. Similiter Deus etiamsi dominium habeat in omnes tum externas , tum internas actiones Itamen quasdam tantum praecipit , allas quasdam prohibet, ut quae Decalogo contanentur , 'caeteras omnes ita in hominum arbitrio relinquit, ut de illis omnino i ceat , nihilque decernat. Easdem autem actiones ratio neque praecipit, neque pr
hibet. Ergo multae sunt actiones quae nulli morum regulae , nulli legi praecipienti vel prohibenti conformes sunt aut difformes, ideoque sunt indifferentes. Quod argumentum sic confirmant. Cum omnibus perspicuum sit multas esse actiones quae nulla expressa lege vel regula praecipiantur aut prohibeantur ; ideo solum dici possent bonae vel malae , quia
teneremur actiones omnes ad Deum referre. Atqui lex proprie dicta nulla est
qua teneamur actiones omnes ad Deum
referre. Nam duplex tantum est actionis ad Deum referendae modus proprie dictus , intentio actualis, & intentio virtualis, ut loquuntur. Intentio enim interpretativa, sicut M habitualis, fatentibus omnibus, non nisi improprio sensu intenistioneS
236쪽
N Λ Υ U R A L I s. 2 I 'tiones appellantur. Atqui ex omnium confesso, non tenemur actiones omnes ad Deum referre intentione actuali ; cum fieri non possit ut semper inter agendum de Deo cogitemus, eaque actuali cogit tione singulas actiones , singulas voluntatis affectiones ad Deum dirigamus Scconvertamus. Idem de intentione virtuali dicendum. Nam intentio virtualis est ipsa intentio actualis moraliter perseverans rsic sacerdos qui dum abluit puerum , de Sacramento Baptismi conferendo , non actu cogitat; ejus tamen conferendi vi tualem habet intentionem; quia templum ingressus est cum tali intentione actuali, quae licet in seipsa non perseveret , in in effectu tamen perseverat. Quare actio cum intentione alicujus rei virtuali non fit, nisi sequatur ex altera actione quae cum actuali ejusdem rei intentione suscepta est. Atqui actiones nostrae omnes atque affectiones non sequuntur ex aliis , quas intentione actuali ad Deum retulerimus; imo nec id fieri potest. Ergo actiones omnes & voluntatis affectiones ad Deum referre non tenemur. Alioquin ad
impossibile adstringeremur ; quod nemo
Atque hinc est, quod qui docent nos praecepto teneri , ut actiqnes omnes ad Deum referamus ; id eo sensu intelligant, Tom. LI.
237쪽
M T Η a o L OGI A quod actiones omnes ad Deum saltδm quatenus natura: authorem debeant ego referibiles. Aliud authm est actionem esse ad Deum referuilem , aliud eamdem reipsa ad Deum. referri. Itaque cum octavo quoquo die vel saepius actiones omnes dc affectiones. die rum posteriorum ad Deum directas esse volumus . id quidem Iudicibus Beestam, mino, Nicolio dc aliis, vim habet oratio-tionis , precumquς muri tum : verum eκ eo concludi non potest actiones posteri xum dictum sive actuali sivo virtuali i tentione ad Deum esse relatas. Quae quidem de actibus indifferentibus dicta velim, ut intelligatur tidiculam non esse eorum sentemiam: qui actus indifferentes admittendos esse albitrantur,oon ut definiam quid de illa opinione sentiandum sit. Quaeres quid sit peccatum, & in quo
Peccatum est libera legis transgressiosve lex positiva sit, sivE naturalis, id est rationis praescriptum. Brevius definiret logis transgressio , cum lex nulla esse pocs nisi de his quae sunt in nostra potesset te. Vitium definitur habitus ad peccatum inclina .
238쪽
dam assimilatione duo in peccato communiter secernuntur, materiale & rina, te. Actus ipse qui peccatum est, materiale peccati nuncupatur; quia quemadmodum materia dicitur corporibus omnibus communis , sic actus quatenus actus, in quid hono & malo morali commune. Ratio vero, sed, ut aiunt Veteres , forma qua actus peccatum constituitur , est Arma peccati, quod vulgo appellatur malitia formalis. Controvertitur, sermale ne peccati sit quid positivum, an merum ninit, seu . Me aiunt, mera privatio rectitudinis debitae. Quae quidem controversia, ut Tec te animadvertit Doctor l'Herminier. Cum
rota sit meta disica , non es auctorizate finienda. Licet en m aperire tereretur O inscripturis O apud sanctos patres pece tum esse nihilum o priva tionem ς tomea certo non constat in eiusmodi loris sermo nem e se de ratione formali consitutiva peccari prout peccatum es quomodo a ripitur in hac jubtissima disputatione. Seia iret dicent assii qui formale peccati putant non esse positum in privarione rectitudinis gmeres plerumque ex eo quod cum ratione
formari peccat, conjunctum es naturam Odefinitionem ilitus nobis tradidisse potiusquam ex ipsa ratione formali. Chm h Mant omnia peccata sibi conjunctam quam
239쪽
Oc. adeoque ex notissimo essectu. pmprietate peccati illud designasse , nec unquam curasse rationem formalem peccati , ut peccatum es exprimere. Ita l'Hermirier. Quibus praenotatis I'. Certum est formale peccati seu malitiam moralem sicut & bonitatem formaliter sumptam non esse aliquid positivum actui libero superadditum. Si enim nulla esset lex , aut morum regula , idem esset actus liberi positivum , ac supposita morum regula. Quod perspicuum est. Ergo neque bonitas neque malitia
moralis formaliter sumpta dici potest aliquid positivum actui libero Iuperaddi
au. Formale peccati est mera relatio ad legem , vel quamlibEt morum regulam. Achus en1m moraliter malus est hoc
ipso & quidEm solo quod est contra le
gem , contra morum regulam. Quemadmodum actus ex eo morali thr bonus, quod regulae morum consentaneus est. Rerum autem contingentium relationes
ad alias res positivas, ut similitudo , aequalitas , &c. nbn sunt entia quaedam positiva rebus relativis superaddita; quod in Ontologia demonstratum est. Ergo meliori iure relatio qua actus liber est secundum vel contra morum regulam , non
240쪽
est ens quoddam positivum actui libet
succrescens. 3 v. Hinc tamen ne concludas formale peccati meram esse privationem rectitudinis debitae. Quid en1m rectitudinis illius nomine significatur 3 Aliud nihil imtelligi potest nisi conformitas cum lege ἔquae conformitas dicitur debita; quia lex obligat , ejusque ad normam actiones nostras dirigere debemus. Quaproptet privatio rectitudinis debitae est privatio
conformitatis seu non conformitas cum leges Jamvero formale peccati immerito diceretur mera non conformitas cum lege.
Nam formale peccati illud est quo actus liber constitui tui peccatum. Atqui actus
liber non constituitur peccatum per meram non conformitatem cum lege. Actus en1m haberet non conformitatem cum
lege , hoc ipso quod a couformitate vel difformitate cum lege abstraheret. Atqui actus liber non constituitur peccatum per illud quod a conformitate vel difformi- rate cum lege abstraheret. Sic actus indifferens . si quis esse supponeretur, haberet non conformitatem cum lege , nec certe peccatum esset. Ergo actus liber per meram non conformitatem cum lege non constituitur peccatum.