Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

xin ΤHEoa OGIA per veram difformitatem cum lege, quae

difformitas non minus dici potest relatio postiva , id est realis , & a cogitatione nostra independens , quam ipsa cum lege

conformitas. Verum neutra, ut ex sup

rioribus patet, dicenda est ens quoddam postivum. Etvero ideli patroni concursus immediati hanc opinionem excogitaverunt, ut negare possent Deum esse authorem peccati ; etiamsi ad actus peccaminosos concurreret. Quia, inquiunt, cum formalo

peccati fit merum nihil ; quodque nihilum est , id actione positiva essici non

queat; Deus peccatum non incit, quamvis ad omnes & singulos actus concurra Atqui haec ratio ridicula est; tum quia eadem omnino ratione probaretur hominem non esse peccati sui authorcm : quod

est absurdum. Tum quia quidquid sie

formale peccati, homo non est author vel reus peccati , nisi quia essicit actum quem legi difformem esse cognoscit. Atq. Deus concurrendo idem praestat; imo saepe contingit ut formale peccati necessario Cum materiale conjungatur , quod Deum sugere non potest. Ergo Deus tam author es et peccati quam homo; etiamsi malitia formalis effet mera privatio rectitudinis debitae. Quaeres 2'. an Deus possit en peccati

causa.

242쪽

N A TD N A tris. 113 Respondeo Deum peccati causam esse non posse. Quam propositionem adversus CalWinum , & praedestinatianos haete ficos Theologi evrdentes adstruunt authoritate, scriptulae sacrae, traditionis , dc conciliotum. Nos vero eamdem rationis lumine sic demonstramus. Ens summὸ sanctum, rarionisque praeditantissimae numen , non potest ejus esse causae, quod rationi advel satur & sanctitati. Atqui Deus est numen summae san titatis , rationisque praeshantissimae ; peccatum vero cum ratione repugnat dc Ian

titate ', ut evidens est. Ergo dcc. Eiver. Deus non potest ejus esse causa, quod summo odio prosequitur, quod detestatur, quod prohibet, a quo praemiorum spe, aeternarumque poenarum comminatione homines avertit. Atqui Deus summo odio peccatum prosequitur, dcc. E

Quaeres, cum voluntas aliquem actum elicii ex. gr. amorem, an determinatio voluntatis ad amorem , an etiam acti qua voluntas constituitur agens ut amorem producat, sin r positivae modi cationes inter voluntatem & eius amorem medita,

atque ab illis distinctae. Respondeo negando. Alioquin, ut inon tologia demonstravi, admittendus effer progressiis in infinitum.

243쪽

ΤHEOLOGIA De praemotione phasica.

Dominicani a Sancto Thoma Dominicano Thomsa dicti physicam praem

tionem ad actus omnes spirituum creatorum non indaeliberatos solum , sed etiam deliberatos sive naturales sive supernaturales necessariam esse contendunt. Quid autem sit praemotio physica , aliter a vem teribus , aliter a recentioribus Thomistis explicatur. Praemotio physica , ut Thomistis veteribus placet, est motio quaedam virtuosa, cum actu spiritus creati transiens , ultimumque complementum virtutis activae, quo fit ut voluntas creata actualiter agat. Quae cum obscuriora sint, ab aliis Tho

mistis praemotio physica definitur , inst

Tus praevius cum acta creaturae transiens,

quo Deus voluntatem spiritus creati adactum liberE eliciendum applicat, & physice seu essicienter determinat.

Thomistae illi duo esse sedulb distin

guenda volunt, ex una parte decretum divinum quo Deus vult voluntatem creatam absoluth & essicaciter ad agendum determinare , quod vocant decretum physice praedeterminans , ex altera parte praemo rionem ipsam , quae sit veluti instrumentum, quo Deus utitur ut voluntatem cre, tam ad agendum determinet. Quare prae-

244쪽

motio physica non est decretum seu volirio divina ; neque etiam est actus creatae voluntatis, sed aliquid creatum, ut aiunt, seu a Deo productum, atque in animis nostris positum , cujus ope Deus volunt tem nostram ad agendum efficienter appli

cat.

Jamvero cum ab illis postulatur , ut motionis illius virtuose vel influxus naturam exponant , clare explicant quid non sit. Dicunt enim eam neque ideam esse, neque sensationem , neque ullam ex animi modificationibus sive sensu intimo si Ve perceptione cognitis : quid autem sitneiciunt. Eam tamen appellant motionem virtuosam, quod voluntatem creatam moveat, non excitando solum , sed agendo, atque efficiendo ut voluntas sese ad actum determinet. Quapropter asserunt motionem illam esse ex natura sua efficacem.

Physicam praemotionem sic expositam rejiciunt cum recentioribus Thomistis ho- .dierni Philosophi. i1 q. Quia fatentibus Thomistis veteri

bus intelligi non potest quid sit ejusmodi

motio virtuosa. Nullum autem est systematis alicujus vitium majus , quam si

ejusdem systematis principium a nemine possit intelligi, nec ulla ratione probari. Quapropter ejusinodi motio virtuosa cum Κ v

245쪽

as Τ AEOLOGIA qualitatibus occultis vererum Philosophc Tum merito jure respuitur. . et v. Quia Deum aliquid extra se efficere est Deum velle, ut id existat. Ergo Deus per suum decretum seu volitionem suam immediate effectus sibi extrinsecos Peratur , non vero per aliquid medium inter volitionem suam, & effectus extri

3 Quia haec morio virtuosa liberr

rem aperth destrueret. Cum en1m haec motio sit quaedam modalitas animo inistrinseca ex natura sua adeo activa , ut ex . eadem sua natura voluntatem determi net non magis pendet a voluntate non determinari, quam pendet corpore impulso motum non habere , cum viS motrix ex natura sua activa corpus impellir.

Atque hinc est quod veteres Thom istae

dicant motionem illam esse cum actu non Iro transeuntem non permanentem: quia,

inquiunt, si permanens esset, Iibertatem tolleret. Atqui si non possit supponi per- , manens , quin libertatem destruat, eamdem simili thr evertit, etilmsi supponatuirransiens. Etenim actui praesenti ad quem

datur haec motio, omnino extrinsecum est, quod eadem ad actus posteriores conferatur , & perseveret. Nec eti m illius m tionis virtutem auget vel mutat ejusdem

Perseverantia ; cum aliud nihil fguificet

246쪽

NAT IR ALI s. a1 nisi ejusdem motionis durationem majorein. Ergo Si libertatem destruat , cum supponitur permanens, eamdem tollit, etiamsi transiens dicatur. Recentionum Thomisarum Sementia. Thom istae recentiores sentiunt praemotionem physicam aliud nihil esse nisi decretum seu volitionem divinam antecedentem & absolutam qua Deus vult ut determinatio, ut actus spiritus creati libetὸ existat. Deus enim , inquiunt, cum aliquid sibi extrinsecum essicit , id immo

diate per suam volitionem operatur. Idcirco dicunt auxilium divinum appellandum en praedeterminationem potius, suam praemotionem. Praemotio enim ,

inquiunt, sonat aliquid , quod sit animi

nostri modificatio; nostra autεm praede interminatio animo non inhaeret , sed xantummodb ejus effectus. Imo, ut aniam advertit Mallebranchius , praemotio physica rectius diceretur praeessectio : non solum enim facit, ut creata voluntas sese determinet, sed ejus determinationem , Omnemque actum essicit. Praedeterminatio physica dicitur antecedens , non eo sensu quod determinati nem animi nostri , ejusque actum essiciat prius, quam a voluntate nostra essiciatur. alioquin actus voluntatis esset in voluntate

247쪽

1 18 THEOLOGIA prius , quam voluntas ageret, eumque eluceret quod est contradictorium : sed eo sensu quod volitio divina praedetermina existat prius , quam determinatio voluntatis nostrae, ciari sit ejus causa , omnisque causa sit effectu suo prior. Quare, inquiunt, concursus ipse qui simultaneus dicitur , debet eodem sensu esse praevius , alioquin non esset actuum nostrorum causa efficiens. Tres potissimum numerantur physicae praedeterminationis proprietates, Ia. ejuS necessitas , 2 a. ejus virtus seu efficacia, 3 a. ejus agendi modus. Propter summum Dei dominium tum causae quo Deus debet esse rerum omnium etiam modalium causa prima, tum propistEr dominiam juris quo Deus potest v

luntatem creatam ad quemlibet actum voluerit flectere , necessaria est praedeterminatio physica ad omnes 3c singulos actus cujusti et spiritus creati, & in quolibet statu sivε naturae lapsae, sive naturae innocentis , sive actus naturales sint , sive super naturales, sive indeliberati, sive deliberati & liberi r clim hoc tamen discrimine quod voluntatem ad actus indeliberatos necessit et, non vero ad actus deliberatos , imo eorum libertatem stabiliat potius Scconfirmet ; cum sit volitio divina , qua Deus vult eos actus libere existere.

248쪽

NATU RALIS. 229

De virtute & efficientia pr destinatio nis physicae luec statuunt Thomis har. Pra determinatio physica, inquiunt, est ex n tura sua efficax ; id est vi essentiae suae determinationem & actum creatae volunt

tis efficit. Est enim volitio antecedens Scabsoluta entis omnipotentis , quae ex natura sua effectum intentum sortitur non minus, quam decretum quo Deus mundum existere voluit Etuero, inquiunt, futura libera Deus certo metaphysice praevidet , certo meta- physice voluntatem crearam flectit , ad quemlibet actum voluerit. Haec autem praestare non posset Deus , nisi decrerum praedeterminans, in quo futura libera praevidet, & quo utitur ut voluntatem crea tam sectat ad actum quem voluerit , eX

natura sua eme tum suum sortiretur. Nisi enim ita se res haberet , supponi possedactum a Deo praescitum non evenire, supponi posset animum nostrum non se determinare ad actum quem Deus vellet, sicque Deus certo non posset peccatorem induratum ad poenitentiam convertere. Fr-go praedeterminatio physica ex natura sua est estica X. Tamen humanae libertati nequaquam nocet. Iv. Quia praemotio physica supponit in animo nostro veram re expeditem agendi vel non agendi potentiam x

249쪽

13o THEOLOGI Λ non datur ut potentiam illam conserat, seu non datur , ut aiunt ad actum primum ; sed ut astitatis modificatio efficiatur , seu , ut loquuntur , datur solummodo ad actum secundum. Sicque aliud nihil est pnedeterminatio physica quam influxus divinus in actum , quam productio asse monis nostrae. Influxus aulcm ille , productio illa etiam ex parte Dei spectata non magis nocet libertati actus, quam influxus voluntatis in actum erumpentis , & agentis ad actum efficiendum ejusdem actus libertatem destruit. Ergo

1'. Quia praedeterminatio physica est volitio Dei ut actus libere existat, idemque nedum libertatem destruat, eam potius confirmat. Nam , inquiunt , Deus velle potest voluntate absoluta, antecedente , & ex natura sua efficaci , quidquid in se possibile est ; alioquin voluntas Dei absoluta & ex natura sua efficax redderet impossibile , quod est in se possibile. Atqui actus humanus liber est in se possibilis. Ergo Deus potest voluntate

absoluta & ex natura sua efficaci velle actum liberum in animo nostro existere. Modus agendi praedeterminationis phy-scae , I'. absolutus est , non conditionatus; non enim Deus explorat, quid humana voluntas actura esset, si tali vel tali

250쪽

NATURALI s. 2 3 1

auxilio divino esset instructa, nec decernit concurrere si voluntas nostra agere velit ; sed absolute vult talem in animo nostro actum existere. 29. Est intaillibilis, Cum ex natura sua estactum sortiatur.3 Q. Est insensibilis, neque enim ullum sui sensum intimum in animis nostris ge-

Uerat, nec mirum : cum praedeterminatio physica non sit animi nostri modificatio. '. Libertati humanae est accomm datus. Quia Deus creaturas liberas novit libere praedeterminare. Atque haec est Thomistarum opinio. Licet autem communiter ' doceant praedeterminationem

physicam qualis jam exposita fuit, ad actus omnes non bonos solum , sed etiam malos necessariam esse i sunt tamen, pauci quidem , qui eam ad actus malos rejiciunt, quod ipsis clare videatur Deum facere peccati aut horem. Si ab illis quaeratur, in quo igitur medio futura hominum peccata Deus ex aeternitate cerib praevideat Reponunt, in absentia praede terminationis ad actus malos. Verqm sic urgentur. Ex defectu praemotionis physicae ad bonum , sequitur quidem hominem actionem bonam non effecturum , non vero

sequitur eumdem ad malam declinat rum ; cum possit ab omni actu sive bono sive malo temperare. Quam difficultatem profeci. non levem ut dissolvant,

SEARCH

MENU NAVIGATION