Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

232 THEOLOGIA respondent , Deum humanae voluntati concedere praedeterminationem physicam ut eam ex indifferentia tollat , atque i determinatione , .nec alteram addere PI determinationem ad bonum , ex quo sequitur voluntatem ad malum declinati ram. Sane non multis arridebit responsio. Quaero enim, tollatur ne voluntas ex indifferentia sua per actum generatam sumin rum , an per actum talem individuum M singularem. Si primum. Ergo existit actus generatim iumptus ad cujus existentiam datur praedeterminatio : quod est ab surdum. Si secundum : ergo non datuz duplex praedeterminatio , altera praeciSCUt voluntas ex indifferentia sua tot tui; altera ut talem actum singularem bonum eliciat ; qua deficiente possit Deus certo praevidere voluntatem male acturam. Tumenta in gratiam praedeterminationis

phaescae. Illa sententia est admittenda, qua sola

stare potest, I Q. divinae praesentite certitudo , et . divinum juris dominium in

manam libertatem non destruit. Atqui talis est praedeter minatio physica specialis jam exposita.

Quidem praesentiae divinae certitudo

252쪽

NATURALIS.

stare non potest , nisi praemotio ex natura sua essicax admittatur. Praescientia quippe divina est metaphysice certa. Cum naturis divinae repugnet, Deum circa liberas h minum actiones in errore vel ignorantia versari. Atqui praescientia divina non potest esse metaphysice certa , nisi Deus luberas creaturarum actiones praevideat in decreto physice praedeterminante ex natu ta sua emcace. Id enim solum parere potest certitudinem metaphysicam , quod est

certo metaphysice connexum cum liberis creaturarum actionibus. Quidquid autem ex natura sua cum illis conjun etiam non est, id certo metaphysice connexum esse non potest; eo quod contingentem tantum cum

Illis cognationem habet : quo posito fieri potest &supponi actiones illas non existere. Ergo quidquid ex natura sua conjunctum

cum liberis creaturarum actionibus non

est , id cetitudinem metaphysicam parere non potest.

Verbo dicunt ; praescientia Dei meta-

physice certa esse non potest, nisi meta- physice certum sit actiones creaturarum liberas esse extituras. id autem metaphy-fice certum esse non potest propter actionum illarum quae contingentes sunt naturam. Ergo debet esse metaphysich cem tum propter naturam alterius cum illis

253쪽

α3 4 THEOLOGIA Et ro , inquiunt , vel Deus liberasereaturarum actiones videt in decreto physice praedeterminante , vel eas in se ipsis determinate futuras certo praenoscit.

Atqui secundum illud dici non potest. Tum quia in se ipsis contingentes sunt di liberae, id est tam possunt existere quam

non existere. Ergo si nullius rei alterius ratio habeatur i, quo perfectior est divi nus intellectus eo certius cognoscit actiones illas tam posse existere , quam non existere ; ideoque non esse determinatε

futuras. Tum quia cum voluntas creata

non sit ex natura sua ad agendum potius, quam non agendum determinata , seu , quod idem est , cum actiones illae non sint ex natura sua determinate futurae, nec proinde determinatam futuritionem sibi dare valeant, eam ab aliqua Causa ipsis intrinseca oriri necesse est. Alia au tem causa determinatae futuritionis assignari, non potest nisi decretum physicε praede terminans. Tum qui actiones illae prius sunt mere possibiles, quam determinatε futurae. Ergo assignanda est aliqua causa illius determinatae futuritionis; quae contingenter in illis prodit , & nascitur. Ergo &C. 1'. Cum sola praedeterminatione phy-sca stare potest supremum Dei dominium. Nam Deus dominium habet quo

254쪽

MATURALIS. a 3 3cerib metaphysice valeat creatam voluntatem ad quamcumque actionem voluerit , cumque libuerit, flectere. Cum enim do minium illud in natuta Dei qua omni. potens est, fundatum sit, ideo certo me a physice estectum assequitur intentum. Atqui sola praedeterminatione physica id Deus praestare potest. Non aenim certo metaphysice potest quamcumque actionem Noluerit a voluntate creata obtinere , nisi medium adhibeat certo metaphysice cum actione intenta conjunctum. Ergo nisi phy-sca praedeterminatione utatur. QEod a omentum , ne repetita displiceant, eadem ratione ac superitis urgeri potest de

3 v. Physica praedeterminatio humanam 1ibertatem non destruit. Quod pro aris Mifocis destendunt Thom istae, probantque -L'. quia praedeterminatio physica libertatem integram stpponit, nec datur nisi ad -actualem modificationem essiciendam ;

tum quia aliud nihil est nisi volitio Dei

ab luta, qua Deus vuli actum creatae voluntatis libere existere. Deum autem id Velle posse, quis negare ausus fuerit. Quod utrumque argumentum supra expositum est. 3 '. quia certum est arua omnes Deum velle voluntate absoluta quosdam homi-ines salvare , neque tamen hanc volu ura

tem humanae libertati adverseri. Physica

255쪽

Σ3 6 THEOLOGIA autem praedeterminatio aliud nihil est, nisi

voluntas Dei absoluta. 4'. Physica prae- determinatio, si libertatem humanam lae Meret , certe non quia efficit actum , sed quia determinationem voluntatis nostrae antecedit, dc cum illa ex natura sua conjungitur. Atqui fateri coguntur catholici omnes ob eam causam non destrui humanam libertatem. Etenim apud omnes catholicos in confesso est praescientia divina humanam libertatem non destrui. Atqui tamen praescientia divina humanam de te

minationem antecedit, cum haec in tem pore existat, illa vero ex aeternitate. Praes cientia divina ex natura sua conjungitur cum futura voluntatis determinatione , cum ex natura sua sit certa , tamque praes cientiae divinae essentia mutaretur , si

quod praescitum est pon eveniret, quam essentia praedeterminationis, si quod prae-

determinatum est non contingeret. I. . Nec dicant praescientiam inter & praede terminationem differre quod praescientia

futuram determinationem liberam prae supponat, non faciat; quoniam , ut est in axiomate , non ideo res est futura , quia Deus eam praevidet, sed ideo, prae videt , quia futura est. Contra vero pro determinatio non supponat sed anteccdat humanae voluntatis determinationem , quam elficit. Nam inq0lunt, ut realis sit

256쪽

κATURA Las. 237 humana libertas satis non est voluntatem nostram liberam esse in momento rationis praescientiam divinam antecedente, quod cum mera sit mentis nostrae abstractio,

libenter a Socinianis concederetur; sed praeterea necesse est , ut etiam in quolibet momento reali praescientiam divinam sub sequente, sed actualem determinationem

antecedente , voluntas humana possit pro nutu agere Vel non agere t atqui si valeat dissicultas contra praedeterminationem proposita , Voluntas humana non posset pro nutu agere vel non agere in momen iis omnibus post praescientiam divinam antecedentibus actualem determinationem ;quoniam praescientia divina ex natura sua conjungitur cum determinatione praevisa; nec potest voluntas humana divinae praescientiae essentiam mutare. Imo , inquiunt Thomistae , circulus vitiosus admittitur. Ideo enim determinatio nostra ex aeternitate futura erat libera , quia hic & nunc voluntas sese libere determinat. Ideo autem supposita praescientia , voluntas hic Et nunc se libere determinat , quia ejus determinatio ex aeternitate futura erat libera. Ergo praedeterminatio physica non magis , quam praescienria divina humanae libertati adversatur. Tandem, inquiunt Thomistae, eadem est difficultas in omni-Τbus Molinistarum maxime recentiorum

257쪽

systematibus, quod suo loco exponetur. Ergo ob eam causam physica praedetermia natio non est rejicienda. ymema Niria discam Thomi larum

praedeceminacionem.

1μ . Physica praedeterminatio humanam tollit libertatem. Nam voluntas mana

non est libera , di non postli pro nuda abstinere ab actu. quem datur physica praedeinterminatior atqui sic se habet volantas hiromana. Si enim voluntas humana posset ab illo actu abstinere, posset physica praede . terminatio non esse efficax. Arqui physiea praedeterminatio non potest non esse effi-CaX , cum ex natura sua seu essentialiter efficax ab ipsis Thomistis statuatur. Uel, quod idem est, non potest voluntas humana physicae praedeterminationis essentiam seu naturam mutare t atqui si abstineret ab actu ad quem datur physica praede terminatio , ejus essentiam mutaret. Quippe physica praedeterminatio ex natura sua efficax est. Ergo &c. Profecto supposita Dei voluntate abs tuta ut mundus existat, non potest mundus in nihilo remanere : idque ideo solum, quod haec Dei voluntas absoluta sit ex natura sua effieis. Ergo similiter posita Dei voluntate absoluta, quae sit ex natura sua efficax, ut actus humanus exintat; non pudesta allis remaneve in ub

258쪽

NATURALIS.

hilo , seu voluntas humana non potest ab illo actu temperare. Rem ita se habere Thomistae salthm reo centiores ingenue fatentur, si praedeterminatio. spectetur dum tinat dc praecise qu te us est voluntas divina ex natutas suaesificax , ut.actus bumanus existat 3 non Ve- in quatenus, est. volaeneas ut actus illo sit liber, id in dominio creaturae subjectus. Haec autem duo simul essentialiter comis pIectitur praedeterminatio ; nec minus ejus essentia in taxetar, si actus praedetermi natus non exist et, quam si non esset liber , seu creaturae dominio subjectus. Jamvero, inquiunt, ut humana libertas tollatur , satis nota est si sub aliquo respectu non adsit resistendi potentia; requiritur insuper & maxime , ut excludatur resistendi potentia sub omni respectru Ergo, inquiunt, physica praedeterminatio nedum libertatem nostram infirmet, eam potius confirmat. Ad libertatem enim

aliud nihil requiritur , nisi ut homo ita sit

actionum suarum dominus , ut pro metu Dossis agere, vel non agere. Quod λ en Deus vult per suam praedeterminationem.

Visbo dicunt; Deus qui&m absolute vult

per suam praedeterminationem essentiu Ter efficacem actum. humanum existere non autem vult actum tuom essentiali de

seu necessariis existere, sed potius libere';

259쪽

a o T HEOLOGIA ex quo perspicuum est, si concedatur sub aliquo respectu non adesse resistendi potentiam 3, id dumtaxat concedi, ut cavillationes vitentur. Atque is sensus est quo Thomistae omnes dicunt creaturas liberas libere praemoveri, necessarias necessario. Itaque ideo prcede terminatio divina humanae libertati non adversatur, quia duo simul complectitur Dei decreta , primum quo Deus voluntate ex natura suae efficaci vult actum humanum existere ; alterum . quo Deus simul vult actum illum esse liberum , & dominio creaturae subjectum. Atqui duae illae voluntates secum Consistere non queunt. Nam si Deus dumtaxat vellet oluntate ex natura sua seu es sent 1aliter efficaci actum humanum existere , actas ille ex essentia divinae voluntatis sequeretur , seu , ut aiunt, de essentia divinae hujus voluntatis esset actum humanum effici. Cumque Deus hanc suae voluntatis cum actu humano essentialem cognationem , seu potius essentialem efficientiam, ignorare non posset ; vellet

igitur Deus hac sua voluntate actum humanum essentialiter effici. Si autem simul vellet actum illum esse liberum ; vellet proinde hac eadem sua voluntate praedi tum actum contingenter effici. Atqui Deum velle suo decreto actum humanum essentialiter

260쪽

essentialitEt simul & contingentεr essici; haec duo secum invicἡm repugnant, ne homo potest pugnantia loqui magis, quam

si dicat actum quemdam humanum cum eadem divina voluntate cognationem eia sentialem simul δc contingentem habere. Ergo S C. Praeterea velle actum humanum: esse liberum est, velle actum cum expedita agendi vel non agendi potentia. Quare cum praedicta duplex voluntas sit ex natura 1ua essicax; Deus sua praedetermin tione actum humanum simul & potentiam agendi vel non agendi expeditam conferret , atque essiceret: quod Thomist rum principiis adversatur. Dicunt enim phy sica praedeterminatione nec conferri, nec auferri potentiam agendi vel non

agendi, sed eam praesupponi. Ergo &c. Urgent Thomistae. Deus velle potest

etiam voluntate ex natura sua essicaci id

existere quod in se possibile est. Atqui actus humanus liber in se possibilis est.

Ergo Deus velle potest etiam voluntate ex natura sua incaci existere actum hamanae voluntatis liberum. Argumentum in Thomistas regeritur.' Deus velle potest voluntate necessitant'

id existere quod in se possibile est i atqui

actus humanus liber in se possibili, est. Ergo Deus velle potest voluntate neces-- - Tom. H. L

SEARCH

MENU NAVIGATION