장음표시 사용
261쪽
x h ΤHEOLOGIA stante actum humanae voluntatis liberum existere : quod apertam contradictionem involvit. Quare cum divina voluntas ex natura sua essicax , ut ex dictis patet, si necessitans ', ejus generis voluntate Deus velle non potest actum liberum existere. Respondent a'. Thomistae quidam. Etiami, cum nostra voluntas agit, ut amorem actitatem essiciat, amor ille ex influxu & actione voluntatis essentialiter sequatur , tamen liber est. Ergo similiter, inquiunt, ex eo quod actus humanus ex physica praedeterminatione sequatur esse tialiter , non ideo liber esse desinit. Verum si haec urgeatur similitudo , causa cadunt Thomistae: nam fi voluntas nostra physica praemotione ad agendum determinatur , quemadmodum amor noster ad existendum determinatur influxu voluntatis ad eum essiciendum agentis , voluntas nostra non magis est libera sub praemotione physica, quam amor noster sub influxu & actione voluntatis. Atqui sub influxu voluntatis ad amorem essicie
dum agentis, amor ille non est in se & trutione sui liber, sed dumtaxit ratione personae agentis quae potentiam habet agendi vel non agendi pro nutu. Ergo .s militet sub physica praemotione voluntas nostra non esset in se & ratione sui libera,
262쪽
ν Λ T U R Λ Σ I S. 2 3 sed extrinsecus & ex parte Dei agentis, qui posset pro nutu voluntatem notiram praeae terminare, vel non praedeterminare.. Respondent 3Η. Stante physica praede terminatione ad amorem , repugnare qui- dem non amorem, si piaemotio spectetur in sensu composito, non vero si spectetur in sensu diviso; quod libertati non adver satur. Praemotio autem spectata in sensu composito , est praemotio cum actu humano compotita, seu spectata quatenus actum illum efficit. Sic spectata praedeterminatione repugnat quidem non actus , quilrepugnat actum simul & non actum exi
tere. Quae repugnantia cum ex sola contradictione oriatur, eademque foret negato quolibet Dei auxilio , idcirco liberiatatem non destruit. Praemotio spectata insensu diviso est praemotio in se considerata, non vero quatenus actum humanum
efficit : sub quo respectu libertatem humanam jam datam praesupponit, eamque non tollit. Haec responsio effugium est, non difficultatis solutio. Non enim idet, solum repugnat non actus, quia praemotio consideratur quatenus actum esticiens, quicum non actus simul consistere non po
test , sed quia praemotio in se spectatur .
de cujus essentia est, ut voluntatem --
263쪽
. manam antecedentεr determinet. Ae proinde essentiale est humanam voluntatem determinari. Atqui humana voluntas non
habet potentiam non agendi, si eam determinari essentiale sit. Ergo repugnat non actus etiam cum praemotio in se , in sua natura spectatur, non vero solum consideratur, quatenus actum efficit. Respondent 4'. eamdem de praescientia divina dissicultatem omnibus esse solvendam. Cum praescientia divina humanam actionem antecedat , eaque posita I repugnet actum voluntatis nostrae praevi' sum non existere.
Verum quae est in ista collatione similitudo λ Praescientia divina humanam deistprminationem futuram non antecedit, nec facit, quamvis existentem, quae ejus objectum non est, praecedat. Contra verbpraedeterminatio humanam determinationem sive futuram , sive existentem , non
solum antecedit, sed etiam ex natura sua efficit. Posita praescientia, actus praevisus tam potest existere, vel non existere, quam si nulla esset praevisio. Quia cognitio ex natura sua , seu metaphysicὰ certa, objectum contingens habere potest. Quare si dicatur actum praevisum non posse non evenire ; haec impotentia ex praevisionexon n scitur, sed ex sola contradictione,
264쪽
quia cum actus jam supponatur futurus, simili non futurus supponi non potest. Le santur quae de praeicientia Dei superius dicta sunt.
Posita vero praedeterminatione, nora potest voluntas numana non se determianare , quia per illam essentialiter detex
Respondent 1'. praedeterminationem, cum sit divina voluntas ut actus humanus existat, cadere quidem in modificationem seu actum secundum, ut loquuntur non vero in actum primum seu potentiam,quam
expeditam praesupponit. Quae quidem dicere quam probare cilius est. Nam I'. si physica praedeterrminatio potentiam agendi vel non agendi expeditam praesupponeret , absente prae-
determinatione posset voluntas nostra actum aliquem ex. gr. amorem efficere. Atis
qui id facere non potest. Actus enim ille reipsa existere non potest, cujus existentia
naturae divinar repugnat. Atqui absente praede terminatione physica, actus amoris divinae repugnat naturae. Etenim divinae repugnat naturae nullam in Deo esse actus existentis praescientiam , nullumque in eumdem dominium. Atqui absente prae- determinatione, si actus amoris existeret, Deus eum non praevidisset; cum ut Tho-
mistis placet, nonnisi in decreto praede
265쪽
a 6 THEOLOGIA terminante possit 1 Deo praevideri; nuulumque esset in eumdem actum dominium, cum Deus nonnisi per decretum praHeterminans dominium suum exerceat. Ergo absente praedeterminatione , actus quilibet humanus divinae naturae repugnat : quaproptes existere non potest. Hinc fatentur Thomitae, etiamsi su ponerentur infiniti homines per totam aeterni ratem conservari , eorum nullum unquam ad urum esse , si deesset phy sica praedeterminatio Quod satis ostendit ea absente potentiam agendi vel non agendi
chimaericam esse , non realem non eXpeditam : quis enim potentiam plenam diu Cer & expeditam , quae nunquam supponi potest in actum erumpere , quia deest aliquid ita necessarium , ut fi eo deficiem te potentia ageret, jlm Deus desineret
29. Physica praedeterminatio fatentibus Thomistis, potentiam animi nostri achia am eo sensu attingit, quod in ipsam
cum humanam voluntatem ad agenduro determinet. Expendendum, eamne relInquat liberam. Jam vero si post concessam animo nos tro veram libertatem Deus velle' animum ad agendum necessitare , profectd non re uireretur ut animi activitatem seri agen-'i potentiam auferret, e trimque passivum
266쪽
NAT U RALIM Iam saceret, ut perspicuum est. Sat1s esset 1 φsi Deus antecedentεr ad quemlibet sive futurum , sive praesentem animi nostri consensum, ita in animum operaretur, ut hanc Dei operationem sibi conciliare, vel impedire animus non possier. 2 . Per iulam Dei operationem omninb necessariam h sua indifferentia atque indeterminatione eximeretur ; sicque ad agendum determinaretur , ut eum agere ementiale esset, α proindε repugnaret eum non agere. Atqui physica pr determinatione sic Deus
in humanam voluntatem operatur. Ea enim praesente essentiale est voluntatem nostram ad agendum determinari ; cum praemotio sit ex natura sua efficax : est vero absente divinis attributis repugnat voluntatem nostram agere. Ergo &c. Et certe si praedeterminatio tantum d retur ad amorem nostrum efficiendum , deberet Deus explorare quo praecise m mento voluntas nostra in amorem suum erumperet; ne si momento rationis post vel antε volun ratem nostram ageret, Voluntas humana sola, vel Deus solus amorem illum efficeret. Ergo cum sic explorare Deo indignum esse, & ab ejus natura
alienum contendant Thomistae, non modo Deus amoris actum cum voluntate nostra efficit, sed etiam voluntatem nostram antecedenter determinax, ut in a
267쪽
T M E o L o G I Atum suum erumpar ; ita ut essentia ipsa atque essentiali essicientia praedetermin tionis voluntas nostra determinetur ad amoris actum essiciendum. Atqui- certε illud est potentiam ad unum adstrin ere , eamque necessitare. Nec intelligo qua aIta ratione posset Deus post datam animo nostro libertatem eum magis necessitare.
Secundum argumentum. Ex Dei boniatate 1umma atque aequitate. Quis prInc Pem malum esse negaret & crudelem erga
Iubditum, quem de scelere minime cogitantem , ramen jussis , vel precibus, minis, vel praemiis ad scelus patrandum induceret, ex quo subditi mors , horre daque supplicia sequerentur. Atqui in sententia Thom istarum Deus meliori jure
dicendus osset erga maximam hominum partem malus & crudelis. Nam non m veret solum & impelleret, sed etiam voluntate antecedente absoluta , atque ex natura efiicaci maximam hominum partem determinaret ad actionem regulis morum difformem, propter quam aete
nis eos suppliciis cruciaret. Ergo summe malus dicendus esset & crudelis, non vero justus. & optimuS. Quid reponent Thomistae λ An hominem stante praedeterminatione liberum esse , ideoque futurum sua non Dei culpa
268쪽
aeternum infelicem λ Esto : data ad malum praedeterminatione liber sit. Quo certe, si quae hac de re superius disputata sunt , consulantur, nihil minus perspicuum est.
Verum hoc certum est , hominem ad actionem malam praedeterminatum, quamvis posse supponatur a peccato abstinere, ab eo tamen nunquam temperaturum iidque, tum propter hanc ipsam praedeterminationem , tum propter defectiunalterius praedeterminationis ad bonum, quam sibi comparare pro nutu non potest. Quare idem semper incommodum
recurrit gravissim Im.. Imo hoc ipso Deus malignior esset &crudelior. Ideo enim peccatum liberum Aesset , quia Deus absolute vellet actionem malam existere , eamque simul liberam esse, quo efficacius nihil aptiusque excogitare posset principium summe malum a Manichaeis admistum, ut quam intenderet aeternam homimum infelicita tem , promoveret. Si enim vellet dumtaxat actionem malam existere ; haec ex jam dictis, necessaria esset : sicque damnatis illud saltem esset solatium, quod poenas immerito atque injuria luerent. Si autem fimul velit actionem malam ad quam prae- determinat, esse liberam : ergo absoluta& efficaci voluntate vult Deus homines non mQdo ae ternum infelices essς, sed
269쪽
x so T Η r o Lo G I Aetiam eoiaem esse reos, eosdemque diν nos qui Poenis crucientur aeternis. Quapropter absoluta& efficaci voluntate Deu vantecedenter velle non posset actiones hominum malas existere , easdemque λmdl esse liberas, nisi ut sub quagam aequutatis umbra homines aeternis queat poenis
afficere , nullumque in ipsorum infelicitate solatium possit superesse. Quo nihil
crudelius. Is contra Thomistas Manichaei. Tertium argumentum ex sanctitatae Dei summaque ratione. Deus non potest esse author peccati, ut aiunt, formaliser sumpti, seu actionis malae, quatenus m -- Tum regulae difformis. Quod ex divingsanctitate patet summaque ratione, retaque in confesso est. In sententia autem Thomistarum Deus sic esset author peccati. Nam is est author peccati formalith sumpti, qui licet ad id nec teneatur, nec exigat hominis natura vel conditio , 8c proinde ex solo beneplacito hominem innocentem de peccato non cogitantem UΟ-Iuntate absoluta , antecedente , & ex natura sua eruaci determinat ad actu nem quam novit morum regulis diffo
mem. Atqui sic se gerit Deus in semen tia Thomistatum. Nam in exempIum sit primum Adami peccatum, ad quod , ue
omissis videtur , Deus physicam dedit
270쪽
NATURALI L et frpraedeterminationem ; cum ad omnes hominum actiones necessaria sit. Atqui Deus nullo jure tenebatur Adamo dare prae determinationem ad illud peccatum portus , quam ad actum virtutis; nec illam exigebat natura Adami vel conditio; Adamus erat innocens, dc de peccaro in mime cogitans. Nam de primo peccato agitur. Cum autem Adamum ad illam actionemessicaciter praedeterminavit, noverat eam regulis morum difformem esse. Jam enim prohibuerat , ne Adamus de illo fructu comederet. Verbo dicam, Deus Adam umessicaciter praedeterminavit ad actionem eum qua cognoscebat formale peccati ne
cessariis conjunctum esse. Quipm jam ipse legem tulerat; cui proinde actio illa
rum erat necessarid difformis. Ergo in sententia Thomistarum Deus esset authoc peccati formaliter sumpti. Et vero qui alium hominem de sceferre non cogitantem minis , promissionibus ,1ussis, precibus', ver alia quacumque ratione movet, & ad stelus patrandum reipsa determinat, is apud omnes sceleris author est, quamvis lit dumtaxat causa -- talis, cique moventi ic suadenti potuerit pro nutu non obtemperare , qui se
Ius admissi. Ergo potiori lares Deus es author peccati, cum P sicae praede -- -