Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

as 1 THEOLOGIA natio sit causa peccati ex natura sua es

Respondent i R. Thomistae eamdem esse difficultatem solvendam in quolibet stote male , quod concursum immediatum ad omnes hominum actiones necessarium st

tuito a

Verum si res ita se haberet, quod n fant Molinistae, ex eo tantum sequeret aec omnia systemata esse rejicienda. Respondent itaque et '. Deum praed terminare tantum ad materiale peccati , non vero ad formale. Cum enim formale peccati si merum nihil , mera privatio rectitudinis debitae, id Deus efficere non Potest. Quocirca soli causae deficienti qualis est homo, non Deo tribuendum

est.

Haec verba videntur Sc voces , praete- ,eaque nihil. Nam I'. qui alterum movet, atque ad scelus moraliter determinat, is est a

thor peccati formaliter sumpti, quidquid illud sit in quo formale peccati positum est. Ergo potiori iure Deus, qui ad actionem malam efficaciter determinat. χ'. Homo est author peccati sui formaliter sumpti . quamvis solam modificationem positivam efficiat, nec prosechbmases quam Deus efficere queat merum

nihil, meramque rectitudinis debitae pru

272쪽

vationem : ideo autem homini tribuit ut - formale peccati, quia actionem admittit quam novit nessarid cum formale pe

cati conj unctam. Ergo similiter Deu est

author peccati formaliter sumpti. Iino Deo magis quam homini tribuendum. Ex duabus enim causis efficientibus ad eumdem effectum concurrentibus , quidquid cum effectu conjunctum est, id cauta prius eligenti, alteramque de te minanti potius quam alteri causae adstrubendum : atqui Deus prior eligit, hominemque praedeterminat ad actionem cum qua formale peccari necessario conjungiatur. Ergo Deus potius quam homo peccati author est. Tandem haec responsio in eo fundatur quod formale peccati sit mera privatio

rectitudinis debitae: quod falsum esse jam

ostendimus. Malitia enim moralis sicut& bonitas formaliter sunt relationes qua dam ad morum regulam ; altera est relatio difformitatis, altera vero relatio con formitatis. Quapropter si bonitas mor iis formaliter sumpta dicatur positiva , idem de malitia morali formaliter sumpta dicendum esse videtur. Responsionem suam ut confirment Th mistae , hac utuntur comparatione, quae concursus immediati defensoribus probatur. Animus cum motum in tibia curva

273쪽

Σue THEOLOGIA vel breviori efficit, est quidem causa motus, non Uero claudicationis. Ergo similiter Deus non est causa actus mali, quatenus est peccatum , seu a morum reguladeiacit. Claudicat profecto adducta comparatioo Animus enim cum in tibia motumessicit eam supponit altera breviorem Vel curvam ε, ex quo defectu tibiae motus est claudicans. Cum vero Deus hominem

ad actionem praedeterminat nullum in homine vitium praesupponit, quo actio constituatur peccatum ; sed dumtaxat praeexistit morum regula, cui haec actio difformis est, in quo peccati formale confistit. Idem reponendum ad caeteras comparationes quas instituunt Thomistae, untacum faciant. . Quapropter cum addunt Thomime peccatum cauta deficienti, qualis est homo, non Deo tribuendum este , id nihih. significat. Ideo enὶm solum homo est causa deficiens, quod a morum regulis deviet, atque deficiat ; cujus defectionis Deus est causa praedeterminans. Sicquoe

Deo potius, quam homini defectio tribuenda esse videtur. Quartum argumentum. Non satis irr-

relligitur quid sit physica praedetermina

tio.. Dicunt mim Thomistar Deum suae Dr sica exaede iminationsi non solum es

274쪽

WATURALrs. 21 scausam efficientem actus humani ex. gr. amoris, sed etiam determinationis qua Voluntas humana ad amorem suum evi-eiendum se determinat. Quod manifeste significat , hanc determinationem esse aliquid reale & positivum , esse modifi-

Callonem positivam quae veluti medium: teneat in thr voluntatem humanam &am - rem ad quem voluntas humana sese determinat. Atqui illud falsum esse jam os tendimus , alioquin admittendus esset pr gressus in infinitum. Ergo physica prae- determinatione Deus aliud nihil efficicn i si actum humanum, ex. gr. amorem, &c Sententia Authoris Libri qui inscribitur de l'actitan de Dieu fur les creatures. Physicam praemotionem Thomistarunae recentiorum 1ensu jam exposito intellec- sum propugnat author Libri de actione Dei in creaturas inscripti. Eamque vul Cesse gratiam ipsam efficacem cujus extiarentiam docent Scriptura sacra, sanctorum Patrum , maxime S. Augustini traditio omnis, & Concilia. Verum longius,

progreditur, praemotionisque necessitate LR eo maxime probat, quod voluntas cremta nunquam modificationem novam, sibΚsola datura sit. cum creare non Valeatis. Quam propositionem geometrica metho.

275쪽

in Ontologia expositum est. Husdem stac. S. conservationem dire cham , quae sit Iterata singulis momentis creario , a struit; ex qua etiam praemotionis phy-scae necessitatem concludi r. Quia cum Deus animum creat, eumdem in eo statu n quo reperitur essicit. Status animi est ejus cognitio & amor. Ergo Deus hunc amorem essicit & conservat. Secti vero G. c. g. probare aggreditur praemotionem esse debere phylicam seu

causam evicientem , non moralem , eamdemque praedeterminantem, atque ex se seu natura sua evicacem.

Sech. 7. c. 3. fatetur posita praemotione absurdum fore, si homo non ageret. Contendit tamen humanam libertatem non destrui, i '. quia praemotio physica ac iam dumtaxat essicit. Actus autem repugnat cum non actu, vel cum actu opposito; Verum actias & potentia non agendi nullatenus Opponuntur ; quemadmodum s

dere simili & non sedere, vel stare sunt quidem opposita ; at sedere & posse non sedere vel posse stare, ambulare, secum non repugnant. Quare praemotio physica Integram relinquit non agendi potentiam; sicque libertati non adversatur. 2'. Quia praemotio physica nullam in animo qualitatem destruit vel realitatem in qua posita. sit non agendi potentia. Ergo

276쪽

NATURA ET S. 23 libertatem non aufert.

Hujus authoris doctrinam, quam vehementer improbat Mallebranchius, ut refelleret, librum adornavit inscriptum ,

autem Geometricae methodi apparatu decipiantur incauti, sic loquitur. Affsuriament Phut eur ne devmis pas astecter lamantere d'Drire des GEometres; Age ne convient ni is sa mariere , ni a son 'le , on te volt asser, ni mgme a Ia persenne gles paroles qui suiuent en sone la preuve. Itest alia , dit Pauleur, feci. 7. Ch. r. n. . de conno1tre les dimensions d'un qua re , & celles d'un cercle ; mais de dete miner la correspondance & la proportionde l'un avec l'autae, c'est quot nul es-

n'oni potnit non plus cherAg de correspon-danee, ni de proportion entre te cercle olequaria; de correspondance, car res un

277쪽

Refessitur praedicti Authoris sentensia.

Primum argumentum. Hac sententiae creatae voluntatis activitas penitus tolt

Lur , quod, ut opinor , in Ontologia d monstravi, ubi de causa disputatum est. Similiter, ubi de conservatione diximus, probatum est conservatione directa sensu piaedicti aut horis intellecta non solum libertatem animi, sed etiam activitatem

destrui. Secundum. Supposta etiam voluntatis nostrae activitate , libertas evertitur. Nam posita praemotione , seu potius praeeme rione , ut fatetur author , hominem non se determinare, non agere absurdum e

set. Si absurdum id sit & contradictorium , homo non habet non agendi potentiam. Etenim neque homo , nequo

Deus ipse potentiam habet in id quod

absurdum est & contradictorium. Enimvero illud absurdum non oritur , ut illudendi causa portendit author , ex eo quod actus simhi eum non actu se clari non queat , sed ex aliquo antecedente , ex ipsa natura praedeterminati nis, de cvj's essentia est , ut determinatio , ut a tus ad quem datur , existat.

278쪽

Atqui si propter essentiam alicuius rei

determinationem humanam actumque a

recedentis & praeessicientis, hominem non agere absurdum sit, revera nulla superest non agendi potentia. Ad hoc enim requireretur ut posset aut existentiam illius praedeterminationis impedire , aut ejusessicaciam essentialem suspendere. Quod cum non possit, hinc eum non se de te minare , non agere absurdum est , ideoque impossibile. Ergo &c.

Et vero idcirco non tolleretur humam libertas , quod suadere conatur author , quia praemotio nullam aufert vel destruit qualitatem aut realitatem, in qua potemetia hominis libera consistat ; cum p motio determinationem humanam actumque essiciar , sicque gradus entis in animo augeat potius , quam existentem jam realitatem destruat, vel auferat. A qui libertas tollitur ; etiamsi nulla animi nostri realitas aut qualitas auferatur, Vel destri1atur. Nam I v. praemotio physica ad actus in deliberatos certε libertatem tollit, nec tamen ullam animi realitatem vel qualitatem aufert vel destritit. Σ'. Si ad amorem eliciendum mihi Deus auxilium nunc suppeditaret ejus simile, quoἀbeatis in coelo largitur, profectb libertatem tolleret, nec tamen ullam animi metrealitatem auferret vel destrueret. Ergo

279쪽

1so Τ AEOLOGIA ut tollatur libertas , non requiritur ut quaedam animi realitas destruatur : satis est , si potentia animi ad unum invincia. biliter atque essentialiter praedeterminetur i, quod facit praemotio vel rectius praeeffectio physica ex natura sua efficax.

Idem evincitur argumentis contra recentiores Thom istas superius relatis, quia bus aut horis praedicti Goctrina impugna

Tandem quaenam est haec non agendi' vel contrarium agendi potentia , qua: nunquam supponi potest exerceri , imo quam exerceri divinis attributis repignat , quod superius probatum est. Contendit author veram saepe, expedi tam que haberi potentiam, quae tamen

nunquam exerceatur, vel etiam nunquam

supponi possit exerceri. Nam, inquit, quicque sensu intimo experitur Veram potemtiam sese igne lento comburendi, sese e summo georsum dejiciendi: quae tamen potentia nunquam supponi poterie ab homine sano exerceri. Exemplum enim Empedoclis qui sese in aetnaeum ignem

conjecit, coeteraque ejusdem generis quae Circumferuntur exempla , probant quiadem hominem vel dementia, vel motu

quodam insolito, vel vehemente cupiditate posse horrendis quibusdam malis dc cruciatibus bonum imaginarium praepis

280쪽

nere et hominem autem sui compotem sic se gerere absurdum est. Ergo. Respondet Mallebranchius authorem conscientia sua decipi , vel potius eum non accurate referre , quid doceat sensus intimus. Nedum enim conscientia dictet

hominem sanum velle posse se ipsum igne

lento comburere , contra docet eum non

posse circa talem actionem affensum suum suspendere vel deliberare. Enimvero nulla habetur alicujus rei faciendae potentia, Cum nedum affulgeat aut affulgere possit

motivum , e contra motiva quaeque contrarium suadent. Atqui homini sani capitis nedum affulgeat vel affulgere possit motivum se ipsum igne lento comburendi eum e contra sui ipsius amor a tali propositio invincibiliter deterret.Ergbnullam habet ejus rei faciendae potentiam. Homo quidem mente captus ejusmodi potentiam habet; quia motivo boni cujusdam chimaerici determinari potest. Vertim homo sui compos nulla ejus generis potentia donatur. Quia nedum habeat motivum seipsum igne lento comburendi; ε contra quaecumque motiva conintrarium suadent. In quo bona fides elucet praedicti authoris , qui in homine sapiente eamdem ac in homine stulto potentiam supponit. Praeterea homo qui

dicitur potentiam habere se ipsum igne

SEARCH

MENU NAVIGATION