Metaphysica ad usum scholae accommodata; authore Antonio Seguy ... Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

vat quidquid reale est & positivum in

Peculiaribus determinationibus , scilicet eas & sensus intimos. Ex quo etiam sequitur amorem , vel volitionem quamlibet peeuliarem ratione sui solius speeratam nihil esse reale dc positivum praeter amorem boni generatim sumpti. Si vero flihil sit , ab animo non efficitur. Tum ρuia ex Mallebranchio nullam animus sibi at modificationem. Tandem quia amor quilibet peeuliaris ratione sui solius spectarus est mera quies animi. Ergo animus

esset omnino passivus.

Quintum. Praesuppositis objectorum ideis, intimisque sensibus , sive gratis ,

sive ingratis, quae sunt amorum nostrorum motiva Idocet Mallebranchius quamlibet voluntatis assectionem esse motum versus bonum generatim sumptum, qui

semper idem permanet. Atqui nihil absurdum mag1s & contradictorium. Si enim res ita se haberet , idem omnino animi motus esset amor simhi & odium , propensio & aversio, volitio 3c nolitio e quod non modo absurdum est & contradictorium, sed etiam intimo sensui contrarium. Aliter enim per amorem , aliter per odium assicimur , aliter per propensionem , aliter per aversionem &c. Haec ta

men expressis verbis jam exscriptis docet Malleb. Ipso, inquit, motu amoris quem

312쪽

Μ Α Υ Π at A E f L . is sDeus in peccatoribus imprimit, Deum

odio prosequuntur. . . . . Duo in odis

distinguenda, sensus intimus animi ,

motus voluntatis , qui motus non disti guttur a motu amoris. Nam malum extra nos positum cum aliud nihil sit, nis, boni privatio ; fugere malum , est fugero privationem boni , id est versus bonum vendere : quod, inquit, perspicuum esto Mirum igitur videri non debet , quod author Tractatus de systematibus ad risum

Commovendum ostendat ex Mallebranchii doctrina sequi odium esso amorem. Sextum. Animus non esset liber. I P. Quia , ut probatum est , non esset acti αVus. 29. Ideo animus recepto amore boni

generatim sumpti liber esset ut Malle branchio placet ; quia velle posset bonorum peculiarium ideas, hoc desiderio d. Ias haberet , hisque ideis motus versus

bonum generatim sumptum deflecteretur ad bona peculiaria , sicque amor necessarius in amorem liberum mutaretur. At qui ini sententia Mallebranchii animus velle non potest boni cujusdam peculiaris ideam habere. Hoc enim dessederium esset quaedam determinatio motus versiis bonum generatim sumptum in animo pas. sive recepti. Ergo cum alia nul Ia esset in animo facultas activa , requireretur ut

motus generalis & vagus passivε in animo

313쪽

Μ ΑΤ o R A' L et s. Io m laus absurdum est, quam si veteres Philosophi dicerent elis generatim sumptum fieri plantam vel mentem humanam per meram quamdam relationem ad aliquid extrinsecum: nec magὶs seri potest ut singulae omnesque diversae astectiones sint unuetis quidam motus versus objectum gen rate ; quam fieri potest ut singula & omnia diversae speciei animantia snt unicum quoddam animal generatim sumptum. Ergo &C. Octavum. Concilium Τridentinum eos anathemate percellit qui dixerint mala

opera Ita ut bona Deum operari non per

missfixe solom, sed proprie O per se. Atqui

Deus id in sententia Mallebranchii praes. taret. Deus enim & ideam, de delectatio

nem quae animum movet ad amorem re

sulis morum ditarmem , & hunc' ipsum amorem in nobis solus emcit; cum amor 'quillhet peculiaris sit ipse motus animi

Versus bonum generatim spectatum, quem

Deus in nobis imprimit. Im. quidquid

in odio Dei reale est & positivum, ut motus voluntatis, id in nobis Deo effici expressis rethis docet Mallebranchius. Ergo Deus mala opera ita ut bona in nobis propriὸ & per se operaretur. Enim verb Concilium Trident. mali operis nomine intelligit quod intelligebat Calvinus , quod intellexerint Praedesti-

314쪽

natiani, qui mali operis nomine non intelligebant merum nihilum, sed amores peculiares , sed affectiones quassibet volum talis positivas & singulares morum regulis difformes, ut actum quo Deus Oaio haberetur, ut actum quo fornicatio , adulterium , furtum , homisidium desideraretur. Ergo &c. Nonum. Deus esset author peccati. Nam

ex ipso Mallebranchio peccatum in eo consistit quod motus animi vers s bonum generatim sumptum determinetur ad bonum illud peculiare : atqui Deus, non animus noster ad bonum illud peculiare

determinat motum versus bonum generatim sumptum. Nam de terminatur motus

animi generalis ad bonum illud peculiaruper ideam talis objecti , per motivum physicum seu delectationem quae animum movet & impellit. Atqui Deus solus ex Mallebranchio talis ideae, talisque dele rationis causa efficiens est. Imo, ut jam dixi, non potest animus in Mallebranchii sententia talis ideae desiderium habere.' Ergo dcc. Et vero ideo Deus non esset. author peccati, quamVis causa fit amoris quo

bonum prohibitum amamus ; quia, in quit Mallebranchius, in eo positum non est peccatum ; cum amor in se; bonus sit ., omne enim bonum amabile est de ama

315쪽

dum ; sed in eo peccatum consistit, quod

in tali bono quiescamus, nec sequamur impressionem a Deo datam ad bonum universale amandum. Quare cum pecca cum sit mera quies animi; ratione sui est nihilum. Si vero peccatum in se nihilumst, ejus author Deus non est. Atque haec Mallebr. rom. 3. c. I. in quibus multa videntur reprehendenda. Nam IV. ex Malulebranchio quilibet amor peculiaris est animi quies , non vero nova & positiva animi modificatio: 8c proindὸ ratione sui

solius merum est nihilum. Attamen cum amor ille peculiaris morum reguli9 con formis est, contendit Mallebr. Deum esse boni operis aut rem ex eo quod Deus ideam & motivum physicum seu delec lationem qua animus ad talem amorem movetur suppeditet: ergo eadem ratione Deus author peccat, dicendus , si amor peculiaris morum regulis sit difformis. . a Q. Falsum est amorem illum i in se sumptam bonum esse bonitate morali ,

de qua hie agitur. Omnes enὶm Theologi sum S. Augustino definiunt quodlibet concupitum contra legem Dei in seipso peccatum esse. Ergo amor quilibet regulis morum difformis in seipso malus est malitia morali ; non vero ob id solunt quod non est amor Dei, amor boni universalis, quod est mera quies ,.seque ΠD

316쪽

ra animi quies , eoque sensu nihilum. Teste en1m conscientia sensum sui facit. Ergo &c. 1. . 4'. Sic loquitur Mallebranchius eodem

Icap. 2. Explicationum. Notre perag con-sse precisiment in ce que nous ametsΠS αce bien particutier Pimpressoti que Dieunous donne pour almen tout ce qui es bien, oti te hien univerata Quae, fateor , a me non satis intelliguntur. Etenim sistere non potest animus motum suuin versas honum universale, nisi agendo. Alia nulla est in animo actio vel activitas, nisi mo-xus ipse versus bonum universale. Hunc ergo motum fisteret per ipsum eumdem motum , cum ramεn motus nullus sisti queat nisi par motum oppositum. Praeterea vel ira quiescit animus in bono peculiari , ut iam non sit motus versus bonum universale, vel idem perseverat motus versus bonum uniuertate.

Si primum, ergo dum animus in bono peculiari quiescit; nulla est in animo v Iunias, quae, ut Mallebranchio videtur , aliud nihil est nisi motus versus bonam

universale. Quare cum semper aut ferἡ semper bona quaedam peculiaria amemus, ferE semper animus voluntate carebit. Si secundUm, ergo non moratur, non quieDeit animus in bono peculiari, cum sem-

317쪽

tur.

Atque de ea Mallebranchii opinione jam satis. Ex quibus concludere liche -- thorem hunc peritissimum id exemplo suo probavisse , quod ipse Meet, ingenia

maxima ea esse quae saepe in errores labuntur maximos.

- . . .

s Diuitig Cooste

318쪽

SECUNDA . PARS.

DE MENTE HUMANA

Ouis ove sensu intimo sibi conscius est se variis sensationibus, ideis , judiciis , propensionibus, amoribus, odiis,

caeterisque cogitationibus affici. Quod aurem in nobis cogitat, mens humana, animus humanus appellatur I cujus existen tia in dubium nec revocatur, nec reUΟ- cari potest. Etiamsi enim in errore perpetuo versaremur , hoc etiam ipso meta- physicὶ certum. esset animum existere ;cum fieri omnino non possit, ut quod non existit, cogitet: error autem est cogitatio.

Quapropter quod homini philosophanti

primum occurrit certitudinis principium, isto enthymemate contineri aicebat Ca thesius: ego cogito, ego exiso. Quid sit animus humanus ρQuaestionis hujus caput omnino duplex est : primum, sit ne mens humana corpus Iesum , corporis humani quaedam

319쪽

portio, cujus varii motus, figurae, configurationes, affectiones mechanicae , coingitationes diversas constituant , an verosit res substantialis, simplex, partium se parabilium expers, sicque a quolibet cor' pore essentialiter diversa e, cujus cogita=.tiones ab affectionibus mechanicis ex toto differant. Secundum quaestionis caput est,

quid sit intima mentis humanae constitutio ; sitne ipsa cogitatio, an cogitandi . facultas , an aliud quid suo notum , sive incognitum ξ quod appellatur gradus comstitutivus, attributum differentiala.

An mens humana sit res substantialis ax quocumque corpore essentialiter diversa. Quaestionem jam solvimus, cum de in-Tano Epicuri systemate disputantes mutestis argumentis demonstravimus cogita tiones esse non posse atomorum vel corporis cujuscumque modificationes , animumque nostrum esse rem substantialem

omnino simplicem , inextensam putium separabilium exρertem, adedque immaterialem . atque incorpoream i

Uerum temporibus istis quibus sancta cupidit tibus omnibus & sceleribus mois Iesia religio ab impiis & corruptis homunibus . cujuscymque legitimae potestatis inimicis undiquὰ impugnatur ; Materialistae novi emerser- , qui licet opinent ux

320쪽

omnes hominem totum esse corporeum, adeoque morte corporis, partiumque dissolutione totum interire, alteramque vitam in qua sua virtuti merces, suaque vutio poena ab omnipotente Deo rependa tur, nullam esse ν tamen duas in classes

distribui possunt. Alii summis laudibus

exornant Lockii sententiam de mente humana, quam author ille L. 4. tentaminis philosophici de intellectu humano

C. 3. n. c. nis Verbis proponit. Materiae quidEm & cogitationis ideas habemus. Verum fortasse nunquam detegere poterimus , utrum ens pure materiale cogitet, necne , ob eam causam quod idearum nostrarum contemplatione sine revelati

ne detegere nobis impossibile sit , num Deus quibusdam materiae acervis seu pomtionibus , ea qua vult ratione dispositis, potentiam percipiendi dederit oc cogitandi. Hactenus Lockius; cujus ex verbis a Dfirmant novi Materialistae animum humanum esse corpus ipsum, vel quamdam ejus portionem solidam, eb quod , inquiunt, alterum substantiae genus essentialit Er diversum admittere prorsus inutile sit, cum materia possit cogitare. Quae corporis pars cogitandi vi polleat , neque

cutant assignare , nec assertionis tantae

rationes afferre , sed interrogant, sed du-

SEARCH

MENU NAVIGATION